Sed dignam Ausonia mortem putat esse Sagunto,
Servata cecidisse fide. Jamque acrius omnes
Intendunt vires; adductis stridula nervis
Phocais effundit vastos ballista molares, 335
Atque eadem, ingentis mutato pondere teli,
Ferratam excutiens ornum media agmina rumpit.
332. _Ausonia Saguntus_ Modio et Barth. est Romanis addicta eorumque
partes secuta Conf. IV, 650, 703. Ab Ardeatibus exstructam
interpretatur N. Heins. prob. Drak., qui monet, Saguntum duplicis
originis, partim Græcæ, ab Hercule Thebano et Zacynthiis, partim
Latinæ, ab Ardeatibus repetitæ, fuisse, et h.l. _Ausoniam_, Latinam,
in laudem, sed III, 178, _Graiam_ per contemtum dici, ut Neapolin
_Graia munimina_, XII, 41 et Græca seu _Græcula_ passim, de quo vide
Burmann. ad Petronium, caput 46.
333. _omnes_ Saguntini.
334. _stridula_, ut λίγξε βιὸς, νευρὴ δὲ μέγ᾽ ἴαχεν Il. δ, 125.
335. _Phocais_ forte Ionica, Græca, et hinc Saguntina: nam poeta
epithetis paulo longius petitis uti solet, et Saguntus tam Græca,
quam Latina urbs fuit. Vid. ad v. 6, et 332. An _Phocais_ dicta pro
Massiliensis, ut sit epith. orn. (vid. Strab. IV, p. 171 sqq.) an
pro Phocensis? quorum voc. discrimen ne veteres quidem satis
observasse monet Spanhem. ad Callim. H. in Pall. 24. Hinc
quodammodo defendi possit, quod Dausq. et alii monent, Saguntinos
adpellari posse Phocenses propterea, quod Zacynthus, Thebanus, eorum
urbem condiderit, et Phocis a quibusdam referatur ad Bœotiam, vel
ager certe Thebanus Phocidem complectatur. Alioquin _Phocais_,
Φωκαὶς, formatur a _Phocaia_, Φώκαια, Ioniæ seu Phrygiæ minoris
urbe, a qua diversa est _Phocis_, Φωκὶς, parva Ἑλλάδος regio, unde
_Phocenses_, Φωκεῖς, ut a Phocæa _Phocæenses_ vel _Phocæi_,
Φωκαῖοι, vocantur. Marsus suspicabatur, non probabat, Saguntinos
ballistarum usum a Massiliensibus, Phocæorum colonis (vid. ad IV,
52) accepisse, qui Bellicarum machinarum fabricis inclaruerunt.
--_molares_, ut ap. Virg. Æn. VIII, 250. Ovid. Metam. III, 59, et
Stat. Th. V, 561.
337. _Ferratam ornum_, hastam ferro præfixam, ex orno, quæ et
_fraxinus_, μελίη, poetis dicitur: nam orni sunt fraxini silvestres.
332. _Sagunto_ scripti. Vulgo _Saguntum_ prob. Dausq., qui
exponit: universum Saguntum putat, esse suam _mortem dignam
Ausonia_, si ob fidem servatam interirent, quum contra Italiam
violata fide prodituri sibi viderentur, si fœdera refringerent.
_Sagunton_ vel _Ausoniæ... Servata fide_ etiam legi posse observat
N. Heins.
334. _Intendi_ (infin. hist.) corrig. idem. Non male; sed non
necesse. conf. ad II, 333; IX, 645. _eductis_ Put. ut idem et Col.
II, 127. Sed _adducere_ nervos, arcus, etc. (ut ap. Virg. Æn. V,
507; IX, 632; Ovid. Met. I, 455 et aliis locis, a Drak. adductis)
proprie dicitur, ut ἀνέλκεσθαι τόξον ap. Aratum. Qui tamen critica
prurigine laborat, malit forte h.l. legere _ac_ vel _et ductis_,
ut _ducti nervi arcus_, II, 127. _ducere cornua nervo_ Val. Fl.
VI, 376, et Virg. Æn. XI, 860. _ducere remos_ Ovid. Met. I, 294:
ἕλκειν νεῦρα et τόξον Hom. Il. δ, 122; λ, 582. conf. Gron. Obss.
I, 13. Heins. ad Val. Fl. I, 122.
335. Pro _Phocais_ vix temperare mihi possum, quo minus reponam
_Phœnissa_, cujus. voc. syllaba posterior propter elisionem
facile excidere poterat. Ballistæ et fundæ a Phœnicibus inventæ,
si fides habenda Plinio VII, 56, et Strabo VIII, p. 357, Ætolis
quidem fundæ inventionem tribuit, sed p. 167 Baliarium incolas
optimorum funditorum famam tenuisse memorat, ex quo Phœnices hasce
insulas occupaverint. Ab inventoribus autem epitheta rerum peti
solent, unde _tuba Tyrrhena_ aliaque passim obvia.
Alternus resonat clangor: certamine tanto
Conseruere acies, veluti circumdata vallo
Roma foret; clamatque super, «Tot millia, gentes 340
Inter tela satæ, jam capto stamus in hoste?
Anne pudet cœpti? pudet ominis? en bona virtus,
Primitiæque ducis! Taline inplere paramus
Italiam fama? tales præmittere pugnas?»
340. _super_, insuper, ut ap. Virg. Æn. II, 71; XI, 226, 685, vel
desuper, ut ibid. IX, 168; X, 384, e loco altiore, ex aggere.
341. _Inter tela_, arma, _satæ_, natæ, h. bellicosæ, armis
tractandis bellisque gerendis adsuetæ.
--_stamus_, segnes adstamus, hæremus, ut _sedere_.
342. _ominis_, Ovid. Fast. I, 178, _omina principiis inesse solent_.
343. _bonæ primitiæ ducis_, præclarum sane initium imperii, mihi
delati! cf. Virg. Æn. XI, 156 sq. Vim sarcasmi facile senties.
340. _fores_ conj. N. Heins., qui ejusmodi elegantias omnibus
locis intrudere solet. _clamantque_ scripti, quod respuunt, quum
Hannibalis verba sint, quæ sequuntur. Hujus tamen subjecti
ellipsis non minus forte dura est, quam si exponas, Hannibal et
principes Pœnorum undique milites increpant stimulantque: nisi
legere malis, _clamorque_ sc. fuit, resonat. Emendatio, a
N. Heins. proposita, _clamatque_ vel _clamansque super, Tot millia
gentis_ tanto Critico indigna est. Exquisitiorem formulam Silius
Maroni debet Æn. IX, 132, ubi τὸ _gentes_ ex nostro quoque loco
firmari potest. Ceterum vulgo male interpungunt: _clamatque super
tot millia: Gentes... hoste. Anne_, etc.
342. _Nonne_ Col. recte, opinor. _ominis_, non _omnis_ vel
_omneis_, Col cum Med. et al. edd.
344. _promittere_ opinabatur N. Heinsi.
Adcensæ exsultant mentes, haustusque medullis 345
Hannibal exagitat, stimulantque sequentia bella.
Invadunt manibus vallum, cæsasque relinquunt
Dejecti muris dextras. Subit arduus agger,
Inponitque globos pugnantum desuper urbi.
345. _haustus medullis Hannibal_, egregie pro, animo concepta virtus
et audacia H., qui nil nisi bella spirabat; vel pro, vox H. intima
pectora et medullas penetrans; Ern. Cf. Gronov, ad Senec. Thyest. 53
et 242. Intpp. ad Val. Flacc. I, 263. Barth. ad Stat. II, 417 et
loca a Drak. et aliis ad h.l. et VIII, 318, congesta, Juven. Sat.
VIII, 72. Claud. Cons. Mall. Theod. v. 196. Lucan. VIII, 285. Senec.
Troad. 614 al.
346. _sequentia bella_, Romana, cum hoc arte connexa.
347. _cæsasque... dextras_, cf. XIV, 490, 491, Lucan. III, 610 sq.
348. _Subit_, admovetur urbi, _arduus agger_, machina super muros
urbis eminens, unde _globus_, turba militum inscendat, ut ap. Virg.
Æn. II, 47, _machina inspectura domos venturaque desuper urbi_; Ern.
346. _stimulantque_, non _stimulatque_, scripti cum R. 3. Parm.
Med.
Armavit clausos, ac portis arcuit hostem 350
Librari multa consueta falarica dextra,
Horrendum visu robur, celsisque nivosæ
Pyrenes trabs lecta jugis, cui plurima cuspis;
Vix muris toleranda lues, sed cetera pingui
Uncta pice, atque atro circumlita sulfure fumant. 355
351. Similiter a Liv. XXI, 8, et XXXIV, 14, describitur _falarica_,
seu _phalarica_, missile telum, a _falis_, sou _phalis_ sic dictum,
h. turribus ligneis, e quibus catapulta, adeoque _multa dextra_,
emitti solebat. Conf. VI, 214, 273; IX, 339. Festus h.v., Serv. ad
Virgilium Æn. IX, 705, seq. (ubi eam sola Turni manu librari monet
Drak.; sed vid. ibi Heyne) Stewech. ad Veget. IV, 18, p. 377. Lips.
Poliorc. V, 5. Salmas. ad Solin. p. 640 seq. et Casaub. ad Æn. Tact.
34.
353. Telum illud erat hastili abiegno, et cetera tereti, præterquam
ad extremum, unde ferrum quadratum, tres longum pedes, et stuppa
circumligatum inlitumque pice, exstabat, Liv. l.c.
--_cui plurima cuspis_ erat, v. Heyne ad Virg. Æn. I, 419, et
Bentl. ad Hor. Od. IV, 2, 29.
[354.] _lues_ vid. ad v. 174.
355. vid. Liv. et Serv. ll. cc.
351. _Vibrari_ conj. Ulit. ad Grat. Cyneg. v. 342, frustra.
353. _secta_ malebat N. Heins, coll. Virg. Æneid. II, 85; IV, 505;
VI, 214. Idem v. 355 _fumat_ corrig., quod recepit Lefeb. Non
male, ut sensus sit: falarica _fumat_ κατὰ _cetera_.
Fulminis hæc ritu, summis e mœnibus arcis
Incita, sulcatum tremula secat aera flamma.
Qualis sanguineo præstringit lumina crine,
Ad terram cælo decurrens ignea lampas.
356. Conf. Virg. Æn. IX, 705, 706.
357. _sulcatum aëra_, ut Οἷος δὲ οὐρανόθεν πυρόεις ἀναπάλλεται
ἀστὴρ Ὁλκὸν ὑπαυγάζων dixit Apollon. III, 1376.
358. Silius more poetarum sequitur vulgi opinionem de his ἀστέρων
διαδρομαῖς et ἀποῤῥοίαις, stellis transcurrentibus seu διάττουσι.
vid. Intpp. ad Virg. Ge. I, 365. Æn. II, 693 seq. V, 527, et
Spanhem. ad Callim. in Del. 38.
--_præstringere_ est vehementer stringere, et _stringere_ vel
_destringere_, sive leviter adtingere (vid. ad IV, 119), sive arte
et firmiter prehendere, manu premere eaque desuper mota ramos inpr.
exterioribus asperisque partibus, foliis ac frondibus privare,
_streinfein_, _abstreinfein_; (vid. Cuper. Obss. IV, 5.) et hinc vel
_nudare re aliqua_ v.c. gladium vagina (vid. Drak. ad XVII, 164.
Gronov. ad Liv. XXVII, 13. Heins. ad Ovid. Fastor. II, 99, 207.) et
arbores fructibus, (ap. Virg. Ge. II, 368. Ecl. IX, 61.) vel
_minuere_ v.c. rem familiarem ap. Hor. Sat. I, i, 8, et inpr. aciem
oculorum et mentis hebetare, obtundere, ut h.l. et ap. Horat. Od.
II, i, 18. Cic. Sen. 12. Phil. XII, 2, et ad Brut. ep. 18. Stat. Th.
V, 666. Plin. II, 18; XV, 14 extr. Plaut. Mil. I, i, 4. Gell. XII,
13 extr. Senec. ep. 71 extr. Liv. XL, 58, quibus locis in optimis
edd. _præstringere_, non _perstringere_ legitur.
[“ad IV, 199”: in V.L.]
--_sanguineo_, rubente. Conf. v. 461, 462. Plin. II, 25.
--_crine_, flamma ejusque radiis et longo tractu, ut v. 461; VIII,
638. Virg. Ge. I, 367. Æn. V, 528, et Valer. Flacc. I, 205; II, 42.
Sic et _coma_ ap. Senec. Œdip. 311 et Herc. Œt. 727. Catull. LX, 77,
πυρὸς ἀμφήκης βόστρυχος apud Æschyl. in Prom. Conf. de stellarum
comis _Dorville_ ad Charit. p. 746.
--_crinis_ de face, quæ quum habet ignem solutiorem, aeris inpetu
in caudæ criniumque passorum formam extendi solet; unde Artemidor.
II, 28, ἀστέρας παγωνίους _barbatos_ adpellavit; Ern.
358. _perstrinxit_ Put. _perstringit_ priscæ edd. vid not.
_præstringit_ Col. et Oxon. quod multis exemplis Drak. defendit
adversus Lambin. ad Hor. Epist. II, i, 14, ad Lucret. III, 1058,
et ad Cic. pro Rabir. 16, ubi voc. _præstingere_ damnat, eique
ubivis _præstringuere_ substituendum putat. conf. Gifan. Ind.
Lucret., Heins. ad Prudent. περὶ στεφ. II, 86. Grutter. ad Cic. in
Vatin. 10. Taubman. ad Plaut. Mil. pr. Heins. et Oudendorp. ad
Lucan. I, 154, cujus verba, _obliqua præstringens lumina flamma_,
simul docent, causam non esse, cur _nubila_ h.l. pro _lumina_,
auctore N. Heins., reponamus.
Hæc ictu rapido pugnantum sæpe per auras, 360
Adtonito ductore, tulit fumantia membra.
Hæc vastæ lateri turris ceu turbine fixa,
Dum penitus pluteis Vulcanum exercet adesis,
Arma virosque simul pressit flagrante ruina.
361. _tulit_ ut XIV, 491.
362. Conf. Th. IX, 554 sq. Val. Fl. VI, 383, et Virg. Æn. IX, 535
seq. 363. _Vulcanum exercet_, ut _Eurus ignem exercens_ dixit Ovid.
Epist. XV, 9. Rem _exercere_, vel _fatigare_ dicimur, qua multum
utimur, ut quasi lassetur. Vid. Burm. ad Val. Fl. III, 162 et ad
Virg. Ge. III, 529.
362. _quassæ_ pro _vastæ_ malebat N. Heins. _ceu_, non _cum_, Ox.
cum Med. Ald. Junt. Gryph. al.
363. _adustis_ quædam edd. Sed conf. Virg. Æn. IX, 537, et Heins.
ad Ovid. Am. I, 15, 41.
Tandem condensis actæ testudinis armis 365
Subducto Pœni vallo, cæcaque latebra,
Pandunt prolapsam subfossis mœnibus urbem.
365. _condensis_, condensatis. Conf. Virg. Æn. IX, 514.
--_Testudinem_ scutorum, συνασπισμὸν, vulgo h.l.
intelligunt, de qua vid. Liv. XLIV, 9. Sed in obpugnationibus magis
in usu erat altera testudo, machina lignea, tabulis contexta et
coriis vel centonibus obducta, quæ arietes, falces et musculos
continebat, et tegebat eos, qui cuniculos agere murumque subruere
conabantur. vid. Liv. X, 29; XXXIV, 29. Cæs. B. G. V, 42, 52.
Vitruv. X, 19, 21. Lips. Poliorc. I, 8; V, 1.
366. _Subducto vallo_, h. sursum ductis, eductis, evulsis vel
ablatis vallis, aggeri infixis: mox v. 368 _aggere victo_. An
_subducto_ est, simpl. convulso, proruto, ut forma loquendi petita
sit a fundamento, quo subducto, ablato, totum ædificium corruit?
--_cœca latebra_, testudine, ut _tecta acies_, _armorum tegmina_
et _cœcus Mars_ ap. Virg. Æn. IX, 513, 517, 518. Vulgo male de
cuniculis cogitant, quos non tam ad murum subruendum, quam ad urbem
ingrediendam spectare, jam monuit Drak.
365. _arctæ_ scripti et Parm. _apte_ Med. _aptæ_ R. 3. Sed testudo
proprie _agi_ dicitur. vid. loca a N. Heins. et Drak. adscripta,
Virg. Æn. II, 441 (ubi conf. Heyne) IX, 505. Cæs. B. G. V, 43, et
Sallust. b. Jug. c. 94.
Terribilem in sonitum procumbens aggere victo
Herculeus labor, atque inmania saxa resolvens,
Mugitum ingentem cælo dedit. Alpibus altis 370
Aeriæ rupes, scopulorum mole revulsa
Haud aliter scindunt resonanti fragmine montem.
368. Cf. Liv. XXI, 12.
--_in sonitum_, cum sonitu.
369. _Herculeus labor_; vid. ad v. 273.
371. Rupes aeriæ, altæ, ut apud Virg. Ecl. VIII, 39. Georg. III,
474; Æn. VIII, 221, _scindunt montem_, dum revulsæ chasma in monte
faciunt; Ern.
369. _resolvens_, non _revolvens_, scripti, ut III, 643.
370. Male quidam, _cælo dedit Alpibus altis. Aëriæ_ etc.
distinguunt: _cæli dedit_ Col. et Ox. _casu dedit_ Junt. Ald.
Gryph. Male! cf. v. I, 277, 508; II, 353; XII, 410 al.
Surgebat cumulo certatim prorutus agger,
Obstabatque jacens vallum, ni protenus instent
Hinc atque hinc acies media pugnare ruina. 375
373. _Surgebat agger_, e ruina murorum. Conf. Lucan. III, 508.
374. _ni_ vid. Heyne ad Virg. Æn. III, 686.
--_protenus_ non confestim expono, sed porro tenus, porro, ut ap.
Virg. Æn. V, 485; IX, 337 et Ecl. I, 13, ubi vid. Heyne.
--_instent_, insistant, vel incipiant, de quo vid. Græv. ad Cic.
Div. X, 16, et Drak. ad Liv. XXX, 12.
375. _ruina_ valli _media_, quum in medio esset.
373. _certatim_ Col. Vulgo _certantum_, non male. _certantem_
Oxon. _prorutus_, non _protinus_, Col. Asc. Gryph. prob. etiam
Dausq. Drak. laudat III, 642; IV, 602 al. conf. Gronov. ad Liv.
IV, 29, et ad Tac. Ann. I, 68.
374. _ni_ non _ne_, omnes scripti et R. 2, unde cum Lefeb.
reposui: nec adsequor, cur N. Heins. et Drak., qui tamen
archaismos, inter quos vulgo _ni_ refertur, sectari solent, id
spreverint. cf. a Drak. jam laudati Intpp. ad Virg. Æn. III, 686.
Broukh. ad Prop. II, 6, 3, et Noris. ad Cenotaph. Pis. IV, 5,
p. 474.
Emicat ante omnes primævo flore juventæ
Insignis Rutulo Murrus de sanguine: at idem
Matre Saguntina Graius, geminoque parente
Dulichios Italis miscebat prole nepotes.
376. _Emicat_ ut ap. Virg. Æn. V, 319.
377. _Rutulo_ vid. ad v. 291.
379. _Dulichios_, h. Zacynthios, Græcos, qui Saguntum auxerunt.
Conf. v. 288 sq.; II, 603.
--_Dulichium_, maris Ionii ins., prope Zacynthium et Cephaloniam.
Vid. Heyne ad Virg. Æn. III, 271.
376. _primævæ f. i._, ut XVI, 405, emend. N. Heins. cui Drak.
obponit V, 18; VI, 65. Virg. Æn. VII, 162. Senec. Hippol. 620. Sed
vid. ad v. 113.
Hic magno socios Aradum clamore vocantem. 380
Qua corpus loricam inter galeamque patescit,
Conantis motus speculatus, cuspide sistit,
Prostratumque premens telo, voce insuper urguet:
381. In ipsa cervicis vertebra. Cf. Virg. Æn. XI, 691, 692, (ubi
vid. Heyne in V.L.) et XII, 381.
382. _Conantis_ clamare, et hinc caput tollentis.
--_sistit_, clamare, vel progredi prohibet, dum transfigit. Cf.
II, 98.
383. _premens telo_, ut apud Virg. Æneid. II, 530; VIII, 249; IX,
330, 793; X, 347.
--_voce urget_, maledictis insectatur. Conviciis acerbisque verbis,
αἰσχροῖς et ὀνειδείοις ἐπέεσσι, vel χαλεπῷ μύθῳ, et provocare
hostem, et victum inprimis, aut male jam tractatum adhuc incessere,
non magis barbarorum populorum, quam heroum vitæ consentaneum. Conf.
ad v. 398. Burm. ad Val. Fl. IV, 313. Cerda et Heyne ad Virg. Æn.
II, 547; X, 737.
380. _Aradum_ Col. et Ox. cum Med. _Arados_ (hod. _Laraca_)
Phœniciæ, seu Syriæ ins. vel potius petra. vid. ad v. 306. Pœnos
autem, ex quorum numero hic Aradus, ductu Didonis ex Phœnicia in
Africam venisse, monet Drak.
«Fallax Pœne, jaces: certe Capitolia primus
Scandebas victor! quæ tanta licentia voti? 385
Nunc Stygio fer bella Jovi.» Tum fervidus hastam
Adversi torquens defigit in inguine Hiberi;
Oraque dum calcat jam singultantia leto;
«Hac iter est, inquit, vobis ad mœnia Romæ,
O metuenda manus! sic, quo properatis, eundum.» 390
Mox instaurantis pugnam circumsilit arma,
Et rapto nudum clipeo latus haurit Hiberi.
386. Quoniam Jovem Capitolinum bello quasi superare non potuisti,
nunc Jovi Stygio, h. Plutoni, _bella fer_, infer. V. ad III, 365,
in V.L.
387. _in inguine_ v. Hom. Il. ν, 568, 569.
--_Hiberi_, Hispani, ut vulgo putant. Sed nomen proprium est.
388. _singultantia_ in _leto_, ἀποβλύζοντα, emittentia sanguinem
cum singultu.
392. _latus haurit_, ut, V, 524, ubi Drak. comparat Ovid. Met.
V, 126. Senec. Agam. 890. Val. Fl. VI, 554. Stat. Th. VIII, 666;
X, 308. Liv. VII, 10. Curt. VII, 2; IX, 5. Cf. Heyne ad Virg. Æn.
II, 600; X, 314.
387. _in inguen_ R. 3, in marg.
388. _singultantia cæde_ h. sanguine, ut pro φόνος pro αἷμα,
paulo calidior quis conjicere possit, coll. Virg. Æ. IX, 333.
Dives agri, dives pecoris, famæque negatus
Bella feris arcu jaculoque agitabat Hiberus.
Felix heu! nemorum, et vitæ laudandus opacæ, 395
Si sua per patrios tenuisset spicula saltus!
Hunc miseratus adest infesto vulnere Ladmus.
393. _Dives agri_ ut ap. Virg. Æn. X, 563.
--_famæ negatus_, famæ virtutis sibi comparandæ occasione, ob
privatam, quam agebat, vitam, destitutus.
394. _Bella feris agitabat_, venatui operam dabat, Draken. proprie
de bello feris inferendo cogitabat, vel bella feris movebat,
inferebat.
395. _vitæ opacæ_, quæ in nemoribus et venando transigebatur, ut
_quies o._ ap. Stat. Silv. III, 5, 17. Cellar. interpretatur
privatam, a strepitu bellico remotam.
397. _infesto vulnere_, telo, quo vulnus infligitur. ut II, 92;
V, 251. Sed vid. Heyne ad Virg. Æneid lib. II, v. 529, p. 274, T. II
nost. edit. _Ed._
394. _Bella ferens_ scripti cum R. 3. Parm. Med. unde _serens_
omnino legendum putabat N. Heins, qui hanc elegantiam et III, 365,
VIII, 266, sæpiusque sectatur et male comparat sup. v. 80, et Liv.
XXXI, 6, _bella ex bellis serere_. Aptiores sunt dictiones,
_serere certamina_, _discordias_, _mentionem_, _lites_, etc. pro
movere ap. Liv. II, 1; III, 40, 43; XXIV, 31, al. _prælia serere_,
h. conserere, ap. Tac. Hist. V, 11. _vulnera serere_ V, 235, et
ap. Lucret. V, 1292, ut alibi _spargere_ vulnera, tela, de quo
vid. not. ad v. 267. Si quid tamen mutandum h.l., præstat forte,
judice quoque Lefeb., lectio ed. R. 2. _famæque n._ κατὰ _Bella_,
_feras_, etc. _agitabat_, olim, in patria; cujus verbi tempus
imperf. cur plane alienum ab h.l. visum sit viro docto in N.
_Allgem. deutsch. Bibl_. T. VIII, P. II, p. 418. haud adsequor.
Idem v. 403. probat _vibrantem capillum_, ut respondent verbis
_horrentes_ e.c.g.
396. _tenuasset_, h. minuisset, consumsisset paulatim, aliquando
malebat N. Heins. coll. Stat Achill. I, 644. Claud. Cons. Hon.
VI, 128 al.
397. _Lagmus_ et _Lagnus_ alii. _Laudus_ Oxon prob. Drak. quia
_Laudia_ Ptolem. est opp. Mauritaniæ Cæsariensis, et _Laud_ Plinio
Mauritaniæ Tingitanæ fl. Hinc tacite id in contextum recepit
Lefeb. _Latmus_ conj. N. Heins. a Latmo ins., quam mihi ignotam
esse fateor: fuit quidem hujus nominis Ciliciæ fl., et Cariæ, seu
Ioniæ mons et urbs: sed h.l. Pœni mentio fit.
Cui sævum adridens; «Narrabis Hamilcaris umbris
Hanc, inquit, dextram, quæ jam post funera vulgi
Hannibalem vobis comitem dabit:» et ferit alte 400
Insurgens gladio cristatæ cassidis æra,
Perque ipsum tegimen crepitantia dissipat ossa.
398. _sævum adridens_, δεινὸν ἐπιμειδήσας, vel μειδιόων, adject. pro
adverbio. Vid. App. μειδιόων βλοσυροῖσι προσώπασι Hom. Il. η, 212,
laudatus a D. Heins.
--Idem victoris sarcasmus IV, 288 sq.; V, 561 sq.; XI, 258. Præter
Homerum Silio præivit Virg. Æn. II, 547 sq.; IX, 742; X, 829 seq.;
XI, 688 seq., ubi vid. Cerda. Conf. Zinzerl. ad Val. Fl. IV, 313 et
sup. ad v. 383. [“XI, 258” recte XI, 255]
399. _post funera_, stragem, cædem, _vulgi_, militum gregariorum, ut
IV, 266, 267. Sic λαὸς ap. Hom., et _populus_, II, 579.
400, 401. _alte Insurgens_, ἐπερείδων Hom. vel ἀνασχόμενος sc. τὴν
χεῖρα Il. γ, 362. Conf. Virg. Æn. XI, 697, et XII, 902.
--_cassidis cristatæ_, Κόρυθος ἱπποδασείης. _tegimen_ capitis,
galeam.
402. _ossa crepitantia_, quæ _perfracta sonant_, IV, 380.
399. _funera vulgi_ scripti, R. 3. Parm. Med. Paris. Vulgo
_vulnera vulgi_, sono auribus ingrato.
402. _tegimen_, non _tegmen_, in optimis membrr. ubique, prob.
N. Heins., qui tamen ad Virg. Æ. III, 594 et VII, 666, utramque
scripturam damnat, et _tegumen_ defendit.
Tum frontem Chremes intonsam umbrante capillo
Septus, et horrentes effingens crine galeros;
Tum Masulus, crudaque virens ad bella senecta 405
Karthalo, non pavidus fetas mulcere leænas;
404. _horrentes effingens crine galeros_, crines formans in speciem
galeri, quum tot cincinnis implicati essent, ut galero similes
viderentur. Male itaque Dausq. ex h.l. efficit, _galerum_ nativam
quoque comam, non semper adscititiam esse, quod jam monuere Drak.,
et Gronov. Obss. IV, 18.
405. _cruda virens senecta_, ex Virg. Æ. VI, 304.
--_crudus_, ὠμὸς, proprie, non coctus, mollitus, corruptos,
fractus et debilitatus, vel annis, ut h.l. et III, 386; V, 569;
XII, 348, vel voluptatibus, ut III, 303, hinc et rudis, durus, asper
III, 514, crudelis, ut ὠμὸν πρᾶγμα seu βούλευμα, et terribilis
VII, 113, fortis V, 423; X, 98; XIII, 224, et malis insuperabilis
IV, 35.
--Cf. II, 439; III, 289; XVI, 236.
406. _mulcere_, domare.
--_fetas_, non gravidas intelligo; sed enixas, quæ jam pepererunt
(ut ap. Virg. Æn. VIII, 630. Ecl. I, 5 al.) et amori iterum
indulgent: tum enim sævissimas esse eas, notum vel ex Virg. Ge. III,
245 sq.
403. _Chromis i. vibrante_ emend. N. Heins. quoniam vulgata in
leges metricas peccat. Sed _Chromis_ mox v. 439. inter Saguntinos
memoratur. _Chremetes_ corrig. Gronov. Obss. IV, 18, et
_umbrante_, pro vulg. _vibrante_, ex Col. et Ox. recipiendum
putabat, prob. Drak. _ubrante_ Put. Versus 403 et 404 in edd.
Junt. Ald. et Nut. duobus sequentibus postponuntur.
406. _Karthalo_ (pro quo rectius forte _Carthalo_ scripseris; vid.
ad v. 3), Gr. Καρθάλων, non _Harcalo_, vel _Cartalo_, Colon.
probb. N. Heins. et Drak. coll. XV, 453. Liv. XXII, 15, 58.
Justin. XVIII, 7. Polyb. I, 53, et Appian. Hannib. c.49. Add. Liv.
XXVII, 16, et Appian. Pun. c. 68 et 74.
Flumineaque urna cælatus Bagrada parmam;
Et vastæ Nasamon Syrtis populator Hyempsal,
Audax in fluctu laceras raptare carinas;
Una omnes dextraque cadunt iraque peremti. 410
407. Imitat. Virg. Æn. VII, 792. In Bagradæ clipeo expressus sui
nominis fluvius (vel urna potius, ejus emblema), ubi forte patria
ejus, vel unde originem duxit; ut in heroum scutis, eorum origo et
imago, vel historia majorum rerumque ab his et a toto olim populo
præclare gestarum, adumbrari solebat. Conf. II, 158; IV, 153; VIII,
385 sq. (ubi Drak. hæc exempla jam excitavit), X, 175; XIV, 212;
XVII, 397. De Bagrada fl. vid. ad VI, 140 seq.
--_cœlatus parmam urna fluminea_, durior formula pro, parmam
gerens, in qua urna, fluvii emblema, sculpta erat; Ern.
408. _Nasamones_, adcolæ _Syrtis vastæ_ h. majoris, ex navium
captarum spoliis ditescentes. Vid. Plin. V, 5; VII, 2; Lucan. IX,
438 sq., 891; Herodot. II, 32; IV, 172, 183.
409. _Audax raptare_, θρασὺς ἁρπάζειν.
407. _Bagrada_, non _Bragrada_, Col. R. 3. Parm. Med. vid. ad VI,
141.
Nec non serpentem diro exarmare veneno
Doctus Athyr, tactuque graves sopire chelydros,
Ac dubiam admoto sobolem explorare ceraste.
411. _exarmare veneno_, ut contra _armare v._ dixit Virg. Æn. IX,
773.
412. _chelydros graves_, h. gravi fœtore, ut ap. Virg. Ge. III, 415,
ubi lectio vulgaris ex h.l. firmari potest. Vid. ibi Heyne.
--_tactu sopire_; nam præter carmina, etiam manuum tactu serpentes
domare et sopire solebant ἐπῳδοὶ, vel ἀσπιδοθῆραι et ὀφιοδιῶκται.
Conf. III, 302; V, 354; VIII, 498 sq. Heyne ad Virg. Æn. VII, 753
seq. et de utroque modo angues domandi, ut de arte ὀφιοδήκτοις
medendi, Plin. VII, 2; Cels. XXVII, 5; Lucan. IX, 891 sq. 922 sq.
(ubi de Marmaridarum Psyllis, ut inf. III, 302, agitur) Strab. XIII,
p. 588; Gell. IX, 2; XVI, 11; Gronov. Obss. II, 1; Heins. ad Ovid.
A. A. II, 102.
413. Afri et inpr. Psylli, genuinam sobolem ab adulterina, admotis
anguibus, dignoscere et _explorare_, δοκιμάζειν, solent. «Mos
_Psyllis_ liberos genitos protinus objiciendi sævissimis
serpentibus, eoque genere pudicitiam conjugum experiendi, non
profugientibus adulterino sanguine natos serpentibus,» Plin. VII, 2.
«Psylli quum arbitrantur, suppositum aliquem esse in stirpe, ei
admovent, ut pungat, colubram. Quum pupugerit, si de genere sit,
vivere: si non sit, mori.» Varro ap. Priscian. VII, 2; Cf. Lucan.
IX, 891 sq. inpr. 906 sq. Solin. c. 27, p. 52; Tzetz. Chil. IV,
hist. 135, v. 339; Ælian. Hist. Anim. I, 57, et Dio. LI, p. 453,
qui posterior præter alia memorat, serpentes veste puerorum tacta
continuo marcescere. Poetam h.l. agnoscas in variandis serpentum
nominibus.
411. _serpentem_, non _serpentes_, scripti.
412. _Athyr_, non _Atyr_, Col.
Tu quoque fatidicis Garamanticus adcola lucis,
Insignis flexo galeam per tempora cornu, 415
Heu! frustra reditum sortes tibi sæpe locutas
Mentitumque Jovem increpitans, occumbis, Iarbas.
Et jam corporibus cumulatus creverat agger,
Perfusæque atra fumabant cæde ruinæ.
414. Ad Iarbam militem traducta, quæ de Iarba, rege Numidiæ, Jovis
Hammonis f., nota sunt vel ex II, 59 sq. VIII, 54 sq.; Virg. Æ. IV,
36, 196 seq.; Justin. XVIII, 6. al.
--_fatidicis lucis_, in quibus oraculum Jovis Hammonis, de quo vid.
III, 10, 673 sq.
--_Garamanticus_, Libycus; vel Silio, ut aliis, laxior est
geographia. Nam Garamantes longe ab hoc oraculo in Marmarica remoti
erant, et vel inter Æthiopiam et Gætuliam, vel in extrema Africæ
parte ultra Gætuliam, colebant. Septemtrionales autem diversi ab
australibus, qui non nisi 20 dierum iter ab Ammoniis aberant. Vid.
Plin. V, 4. Herodot. IV, 174, 183. Cl. Schlichthorst. Geogr. Afric.
Herod. p. 7, 140, 155. _Garamanticus_ pro Garamantice, ut
_ditissimus_ V, 260 al.
415. Galeam cornibus arietinis, insigni Jovis Hammonis, ornatam
habebat, ut ipse ille deus, IX, 298; et ap. Diod. III, 73; et Nabis,
ejus sacerdos, inf. XV, 682; regesque Macedonum post Alexandrum M.,
qui ejusdem dei filius haberi cupiebat, de quo vid. Spanhem. de Usu
et P. Num. Diss. V, p. 346 sqq. Notus enim veterum mos, vel patriam
et originem, vel illustria majorum facta exprimendi ejusmodi
ornamentis, seu clipei, ut sup. v. 407 (ubi vid. not.), seu galeæ,
ut II, 157; V, 79; Liv. XXVII, 33; Stat. Th. VII, 279; Herodian.
I, 14, quæ loca Drak. ad XV, 682 excitavit. Nec minus nota res est,
Jovi Hammoni, ut et Baccho, Pani aliisque, fluviorum inprimis,
numinibus cornua, ad vim majestatemque declarandam apta, tribui:
quæ idea priscis temporibus, quibus homines pelle serina vestium
loco utebantur, orta et a Macedonum regibus renovata est. Vid.
Lessing. Laoc. c. 8, p. 95, c. 9, p. 103; Broukh. ad Prop. III, 15,
19, 30, ad Tibull. II, 1, 3; Jani ad Horat. Od. II, 19, 30.
416. Oraculum mendax frustra incusabat.
--_sortes_, κλῆρος, oraculum, quoniam oracula olim etiam per
sortes, ψήφους, edebantur.
419. Cædes δεινῶς, depingitur.
--_cæde_, sanguine, ut φόνος pro αἷμα.
--_Perfusæ cæde_, adspersæ sanguine. Ern., exponit, mixtæ et
confusæ cadaveribus, quod usui loquendi minus convenit.
417. _Iarba_, non _Hyarba_ Col. ut II, 58, al. vid. Intpp. ad
Virg. Æn. IV, 36 et 196. _Hiarba_ cum adspirat. Cell. et more suo
Drak.
418. _En, jam_ tacite edidit Lefeb.
419. _Confusæque_ ed. Junt. et inde expressæ Nut. al. prob. Dausq.
Male! _fumabant_, non _fumabat_, vel _fervebat_, scripti et
pleræque melioris notæ edd.
Tum ductorem avido clamore in prælia poscit 420
Fulmineus ceu Spartanis latratibus actus,
Quum silvam occursu venantum perdidit, hirto
Horrescit sætis dorso, et postrema capessit
Prælia, canentem mandens aper ore cruorem,
Jamque gemit geminans contra venabula dentem. 425
420. _ductorem_ Hannibalem _poscit_ Murrus _in prælia_, ad singulare
certamen provocat, more heroum.
421. Splendida comparatio, concinnata ad exemplum Virg. Æ. X, 707,
718, ubi vid. Heyne.
--_Fulmineus_ solemne apri et inpr. ejus dentium epitheton, quod
nonnulli ab exertis utrimque dentibus, fulminis cuspides
referentibus, repetunt; alii, qui ad Ovid. Met. VIII, 289,
provocant, ab ardente et calido oris adflatu; alii vero inde, quod,
ut fulmina non in rectum, sed in obliquum feruntur, sic et aper
_obliquo latrantes dissipat ictu_, ut utar verbis Ovid. Met. VIII,
344; unde σῦς δοχμὸς et λικριφὸς αΐξας apud Hom. Il. μ, 148 et
Odyss. τ, 451. Sed poetis _fulminea_ potius dicuntur, quæcumque
instar fulminis cum impetu ruunt, et tam terrorem incutiunt, quam
omnia contundunt et necant, v.c. _ira_, XI, 99; _juvenis_, IX, 393;
_ductor_, XVII, 549; _Scipiadæ fulmina gentis_ et _belli_, VII, 106;
Lucret. III, 1049; Virg. Æn. VI, 843; IX, 812; _fulmen Carthaginis
Hannibal_, XV, 667; _fulmina belli_ milites Pœnorum, VII, 223;
_patria fulmina_, XV, 408; _fulmen linguæ_, VIII, 412; _f. verborum_
Cic. ad Div. IX, 21, quo teste Orat. c. 9, Periclem fulgere et
tonare dixit Aristoph. Conf. Virg. Ge. IV, 561; ἀστεροπῇ ἐναλίγκιος
Hom. Il. ν, 242; πρηστὴρ κεραύνιος al. [“XV, 408” recte XV, 404]
--_Spartani canes_ præstantius genus. Conf. II, 689; III, 295, et
Heyne ad Virg. Ge. III, 345 et 405.
422. _perdidit silvam_, h. securitatem et latebras in silva,
spemque in ea positam; vel viam et reditum in silvam. Sic _perdere
terga_, XIII, 171; _p. fugam_, viam fugæ amittere Martial. de Spect.
XI, 2. 423. _Horrescit sætis dorso_; nam aprorum sætæ erigi solent,
si ad pugnam se expediunt. Φρίξας εὖ λοφίην Hom. Od. τ, 446. Conf.
Stat. Th. II, 129, XI, 531; Virg. Æn. X, 711, ubi vid. Heyne.
_Horrere_ autem, ut semel moneamus, poetis dicuntur, quæ erecta
sunt, seu eminent v.c. segetes, arma, pili ac sætæ, (quæ in subito
frigore et pavore, vel in ira vehementiore eriguntur) omniaque ea,
quibus aspera est et squalida superficies, non lævor ac nitor. Sic
et φρίσσειν, v.c. κάπρος φρίσσει τρίχας, seu ἐθείραις, λήϊον, vel
ἄρουρα φρίσσει σταχύεσσιν, μάχη ἐγχείῃσι, etc. ap. Hesiod. Scut.
171, 391; Hom. Il. ν, 339, 473, ψ, 599 al. Conf. Heyne ad Virg. Æn.
X, 237; nostræ Collect. Vol. IV, p. 122. et VII, 86. _Ed._
421. _latrantibus_ etiam legi posse monet N. Heins. Sed vulgata
exquisitior, quam Drak. ex Virg. Ge. III, 412. Ovid. Metam. XIII,
806, et Fast. II, 231 firmat.
423. _sætis_, non _sævus_, Col. prob. N. Heins. nisi quod _sætas_
maluerit.
424. _canentem_ Col., h. spuma _cana_ mixtum et mandendo in eam
mutatum, ut _cana aqua_, πολιὴ ἅλς, seu θάλασσα. _Spumas
cruentas_ inversa loquendi forma dixit Virg. Ge. III, 203. Drak.
conf. IV, 252, et Claud. laud. Stil. II, 350, ubi vid. Heins.
_spumantem_ R. 3. Parm. Med. ex interpr. _tenentem_ Ox. et Put.
Vulgg. _candentem_, et quidam _ferventem_.
425. _Jamque gemet geminum c. ven. dentem_ Col. Sic et Oxon. nisi
quod vitiose in eo _decem_ pro _dentem_. Vulgg. _J. gemens geminum
c. v. torquet_; sed τὸ _torquet_, quod nec scripti, nec meliores
editi agnoscunt, grammatici potius acumen sapit, quam _dentem_,
cujus ellipsis dura est. _J. gemens geminum v. c. fertur_ Put. et
R. 3. quam lectionem ex verbis Virg. Æ. IX, 553 margini adscriptis
ortam suspicor. Ad hæc corrigenda viri docti certatim operam suam
contulere. _J. acuens geminum c. v. torquet_ conj. Barth. Adv.
VII, 15. _J. ciet geminum c. v. dentem_, vel _J. fremens genuino
intra v. fertur_, vel _J. fremens genuinum intra v. torquet_, vel
denique, quod ipsi et Drak. præ reliquis placebat, _J. fremens
genuino intrat v. dente_, tentabat N. Heins. _Fremere_ voc. propr.
de feris iratis; _dentes_ vero _genuini_ sunt posteriores et
novissimi in extrema gena, seu gingiva, κραντῆρες et
σωφρονιστῆρες. conf. X, 298 et vid. Fest. h.v., Cic. N. D. II,
54; Plin. XI, 37. _J. gemens gemituque intra v. fertur_, vel
_geminum cornu in. v. torquet_, vel _gemino cornu in v. fertur_
invita Minerva emend. Ulit. ad Grat. 109. _J. gemens genuinum
intra v. torquet_ Scalig. in marg. libri sui. Mea qualicumque
sententia, quam tamen ex VV. DD. judicio, vel stare jubebo, vel
cadere patiar levissima, quam propterea in textum recepi,
mutatione lectionis vetustiss. codd. Col. et Ox. locus haud dubie
corruptus, optime ita reconcinnari potest: _J. gemit geminans_, ut
_capessit mandens_ vs. sup. _gemit_ propter vulnera a venatoribus
canibusque inflicta, ut ap. Hom. in simili loco de leone saucio
Il. υ, 169, ἐν δὲ τέ οἱ κραδίῃ στένει ἄλκιμον ἦτορ, et Il. π, 489,
ὤλετο στενάχων taurus. cf. Avien. fab. 17, et Virg. Ge. III, 226;
ex quibus locis patet, hoc verbum immerito a Scalig. Poetic. V, 15
carpi, quod gemitus non sit iracundi et rabidi, sed mœrentis; quod
Drak. etiam refellit coll. Virg. Æn. VII, 15. Lucan. VI, 688.
Petron. Sat. 115, al. conf. Heins. ad Val. Fl. I, 768, qui tamen
h.l. in Scalig. sementiam discedit. Taceo, cujuscumque generis
sonum et strepitum verbo _gemere_ exprimi, (ut ap. Virg. Ge. III,
133, 183; IV, 173. Æn. V, 806; VI, 413; XI, 138, et Hor. Od. I,
14, 6) quia non video, cur gemitus a feris sauciis alienus sit.
_geminans dentem_, h. dentium ictus, ut ap. Virg. Æ. V, 434, 457;
XI, 698; XII, 714. Hor. Od. I, 16, 8. Hæc scripseram, quum deinde
animadverterem, in eandem fere conject. incidisse Cl. Lefeb., qui
coll. v. 168, 537; Virg. Æ. XI, 698, et Val. Fl. VI, 379, edidit.
_J. gemens geminat c. v. dentem_, quæ lectio probatur in Annal.
liter. Gœttingue., Additam. XVII, p. 262, a. 1782. Et sensu quidem
a nostra non differt, sed ab ea, quam antiquiss. MSS. exhibent,
paulo longius recedit, et perperam certe gall. vertitur, _de ses
broches il déchire à coups redoublés les filets des chasseurs_.
Cæterum non magnopere intercedo, quo minus tota cod. Col. lectio
servetur, excepto verbo _gemet_, in cujus locum varia substituere
possis, quæ tamen nemo præstare ausit, v.c. _terit_, aut _acuit_,
ut ap. Hor. Od. III, 20, 10. Virg. Ge. III, 255, et σῦς seu
Κάπριος θήγει ὀδόντας ap. Hom. Il. λ, 416; ν, 475, et ὑπαὶ δέ τε
κόμπος ὀδόντων Γίγνεται, Il. λ, 417; μ, 149, vel _premit_, ut
_dentes_ in vite premere dixit Ovid. Fast. I, 355, nisi malis
_fremit_, vel, ut ap. Virg. Æn. IX, 552, _furit contra v._ κατὰ
_geminum dentem_, qui in ore apri utrinque prominent, ut ap. Ovid.
Metam. VIII, 400.
At parte ex alia qua se insperata juventus
Extulerat portis, ceu spicula nulla manusque
Vim ferre exitiumve queant, permixtus utrisque
Hannibal agminibus passim furit et quatit ensem,
Cantato nuper senior quem fecerat igni 430
Litore ab Hesperidum Temisus; qui carmine pollens
Fidebat magica ferrum crudescere lingua:
426. _insperata_, ex insperato, contra spem et opinionem.
430. _Cantato_, incantato, carmine incenso, magico, vid. ad v. 96,
et VIII, 497; conf. Prop. IV, 5, 13; Ovid. Am. II, 5, 38 et Met.
VII, 98.
431. _Litore ab Hesperidum_, ut sacerdos illa magici sacri, sup. v.
101, et ap. Virg. Æn. IV, 484. De Hesperidum hortis vid. Heyne ad
Virg. l.c. ad Apollod. p. 406 seq. et Comm. de Theog. Hes. in Cer.
v. 11, et Cl. Hermann. Mythol. T. I, p. 402. Conf. III, 282 sq. IV,
638, VI, 184.
432. _crudescere_, crudius, sævius, et hinc nocentius et efficacius
fieri.
427. _Expulerat_ Asc. et Nut.
431. _Temisus_ Col. _Remsus_ Parm. _Rhemisus_ Med. Ald. Gryph. al.
Hinc librariorum stupore in c. Oxon. irrepsit _remissus_, quod
quum in versus legem peccaret, plerique editores _missus_
reposuerunt, forte etiam obfensi locutione nostra, _Temisus ab
litore A._, quæ tamen passim obvia. cf. Liv. I, 50, pr. Virg. Ge.
III, 2, et, quæ loca Drak. ad V, 271, excitavit, inf. VI, 42; X,
174. Prop. IV, 6, 37, Val. Fl. I, 365, Liv. XXXI, 23. Plura
exempla desideranti satisfacient Intpp. ad Petron. c. 38, et
Heins. ad Ovid. Amor. II, 6, 1. ubi eodem modo etiam mox v. 433
_ab oris_ legendum putabat. Sed cave quidquam mutes.
Quantus Bistoniis late Gradivus in oris
Belligero rapitur curru, telumque coruscans,
Titanum quo pulsa cohors, flagrantia bella 435
Cornipedum adflatu tonat, et stridoribus axis.
433. Comparatio desumta a Virg. Æn. XII, 331 seq. ubi vid. Heyne.
--_Quantus_, h. tantum furit H., quantum.
--_Bistoniis oris_, Thracia, (vid. Plin. IV, 11) propria sede
Martis. Conf. IV, 433; Hom. Od. θ, 361; Virg. Æn. III, 13, 35.
Claud. in Rufin. I, 334 sq. De _curru_ Martis conf. IV, 432 sq. et
Heyne ad Virg. Æn. VIII, 433.
434. _telum coruscans_, vibrans, πάλλων δοῦρα Hom. Il. γ, 19,
ε, 495. Ἄρης στιβαρὸν δόρυ κραδαίνων Anacr. XLV, 9.
[435.] _Titanum_ pro Gigantum, quos seriores inpr. poetæ confundere
solent. Conf. Claud. Gigantom. 75 sq.
--_bella flagrantia_, vehementia et acria, vel ardentia quæ cum
ardore geruntur, ut _flag. comitia_ dixit Plin. H. N. Præf.
436. _adflatu_, anhelitu.
436. _tonat_ R. 3. Parm. Med., h. tonare facit, cum strepitu edit.
cf. Martial. VIII, 2, 14, et Heins. ad Claud. in Cons. Olybr. et
Prob. v. 208. _Prospera vibrati tonuerunt omina nimbi_. Proprie
arma et _belli tonant_, ut XII, 300, vel heros _tonat armis_,
_tonat et fulminat bello_, ut IV, 254; XIV, 299. Virg. Ge. IV,
561. Justin. XXXII, 4. Vulgg. _domat_, quod Lef. cum aliis damnat,
cui tamen Scalig., qui idem fecerat, ineptire videtur. _donat_
Junt.
Jamque Hostum, Rutulumque Pholum, ingentemque Metiscum,
Jam Lygdum, Duriumque simul, flavumque Galæsum,
Et geminos, Chromin atque Gyan, demiserat umbris;
437. Notus est poetarum mos, non numerum, sed nomina occisorum
hostium recensendi, quod ad vim ornatumque narrationis, et ad animum
lectoris in eam intendendum plurimum facit.
[438.] _Flavus_, ut ξανθὸς, solenne epitheton virorum fortium et
heroum, quos et pulchritudo decebat, unde iis ξανθὸς τρίχας, seu
ξανθὴν κόμην tribui notum vel ex Hom. Il. α, 197; β, 642; γ, 284;
Od. ν, 399. _flavus Achilles_ dicitur Claud. Paneg. VIII, 556. Hinc
forte et _flaua coma Bellonæ_ inf. V, 220, ut ξανθὰ Γλαυκῶπις Pind.
Nem. X, 13. _Flavi_ autem _crines_ veteribus non minus ac nobis
placebant, unde _flava Phyllis et Chloe_, _flavus Ganymedes_ etc.
ap. Horat. Od. II, 4, 14; III, 9, 19; IV, 4, 4, ξανθὰς μὲν ἀνήψατο
χερσὶν ἐθείρας Medea ap. Apollon. VIII, 828. Conf. inf. III, 402,
IV, 200.
439. _demittere umbris_, _Orco_, et hinc doctius _neci_, vel _leto_,
ut X, 137; XI, 142; XII, 468; XIII, 459; poetis dicitur pro _d. ad
umbras_, vel _manes_, ut IV, 342; XV, 470, ψυχὰς ἄϊδι πρόϊαψεν Hom.
Il. α, 3, h. εἰς ἄϊδα, vel Ἄϊδος, Ἅδου δῶμα, οἶκον ἴαψε, seu
ἔπεμψε ut Il. φ, 48, h. ἐφόνευσε. Conf. Intpp. ad Virg. Æn. II, 85,
398; IX, 527; XII, 884.
437. _Ostum_ Col. unde _Oscum_ conj. N. Heins. ab Osca, colonia
Rom. in Hispania. Vulgg. _Hoscum_. Sed Hostum ex Oxon. Parm. et
Med. recepit Drak. propterea, quod _Hostus_, et inde _Hostius_ ac
_Hostilius_ nomina fuerint Romanis notissima, (prius avo et patri
Tulli Hostilii, aliisque fuisse, tradunt Macrob. I, 6, Liv. I, 12,
IV, 30) et _Hostus_, Hampsagoræ f., memoretur XII, 347, 403, 413,
qui _Hiostus_, Hampsicoræ f., dicitur Liv. XXIII, 40, conf.
Salmas. ad Solin. p. 24. _Rutilumque_ Dausq. Pessime _rutilumque_
Cell. conf. v. 261 sq. _Metiscum_ vid. Heins. et Heyne ad Virg.
Æn. XII, 469.
438. _Durium_, non _Dyrium_ vel _Dirium_, Col. Ox. Parm. Med.
conf. V, 323, et sup. ad v. 306. _Galæsum_ pro vulg. _Galesum_
reposuit N. Heins. Γαλαῖσος, hod. _Galaso_, Calabriæ fl. juxta
Tarentum. vid. Intpp. ad Virg. Ge. IV, 126. Æn. VII, 535, 575, et
Hor. Od. II, 6, 10.
439. _Chromin_ Col. _Chromim_ Put. _Chronim_ Oxon. Vulgo
_Chronum_. cf. Virg. Ecl. VI, 13, et Æn. XI, 675 ubi Heinsius non
_Chromin_, ut h.l., sed _Chromim_ scribendum putabat. Tantum
itaque abest, ut viri docti in ejusmodi nominibus inter se
consentiant, ut ne ipsi quidem satis sibi constent. _Gyan_, non
_Gyam_, Col. Put. et priscæ edd. conf. Intpp. ad Virg. Æn. I, 222,
612; V, 118, 152; X, 318. _dimiserat_ Put. et Med. quod, nescio
quare, concinnius videbatur N. Heins. ad XI, 142; qui tamen aliis
locis (vid. not.) recte damnavit.
Daunum etiam, grata quo non spectatior alter 440
Voce movere fora, atque orando fingere mentes,
Nec legum custos sollertior, aspera telis
Dicta admiscentem: «Quænam te, Pœne, paternæ
Huc adigunt Furiæ? non hæc Sidonia tecta
Feminea fabricata manu, pretiove parata, 445
Exsulibusve datum dimensis litus arenis;
Fundamenta Deum Romanaque fœdera cernis.»
441. _movere fora_, judices.
--_orando_ causas, agendo, dicendo.
--_fingere_ ut πλάσσειν, propr. ex luto, vel cera aliquid formare;
hinc id. qd. _formare_, docere, et h.l. flectere, movere _mentes_,
ut ap. Cic. Brut. 38 et inpr. Legg. III, 40. Cf. Burm. ad Petron.
117, et, quos N. Heins. et Drak. laudarunt, Virg. Æn. VI, 80; Grat.
105; Stat. Silv. V, 3, 192, et Val. Fl. V, 534 ubi Burm. hærebat.
Sic et _formare_, XI, 452, ubi Drak. contulit Hor. Od. I, 10, 3, ej.
Sat. I, 4, 122, et Epist. II, i, 128 al. Vid. Græv. ad Justin.
XX, 4. [“XI, 452” recte XI, 449]
443. Imitat. Virg. Æn. IX, 601 sq.
444. _non hæc Sidonia tecta_, etc., hæc urbs, quam obpugnas, non est
Carthago, a femina, Didone, condita. Conf. sup. v. 24 sq.
445. _pretio parata_, conf. I, 24.
447. _Fundamenta Deum_, urbem, cujus fundam. Deus, Hercules, jecit.
Vid ad v. 273.
--_Romana fœdera_ urbem fœderatam Romanorum.
441. _figere_ malebat Modius. Male!
443. _Quænam_, non _quonam_, scripti, R. 3. Parm. Med. Forte
_quianam_, h. cur, præstiterit h.l. et II, 645; IV, 647 al.
444. _furiæ_, h. furor, insania, non _Furiæ_ cum Drak. scribendum
videtur, ne de Furiis propr. sic dictis h.l. cogitetur. _Quæ vos
dementia adegit_ ap. Virg. Æn. IX, 601. conf. inf. II, 645; IV,
648; X, 117.
446. _dimensæ litus arenæ_ malebat N. Heins.
Ast illum, toto jactantem talia campo,
Ingenti raptum nisu, medioque virorum
Avulsum inter tela globo, et post terga revinctum, 450
Hannibal ad pœnam lentæ mandaverat iræ.
Increpitansque suos inferri signa jubebat;
Perque ipsos cædis cumulos, stragemque jacentum
Monstrabat furibundus iter, cunctosque ciebat
Nomine, et in prædas stantem dabat inprobus urbem. 455
451. _lentæ iræ mandaverat_, ut _lonqa morte necabat_ ap. Virg. Æn.
VIII, 488.
452. _Increpitans_ vid. ad v. 181.
453. _cædis_, occisorum, ut VI, 603; VII, 614.
454, 455. _cunctos ciebat nomine_, nam quod Drak. jam monuit, magnum
habet momentum ad animos militum duci conciliandos eosque ad
virtutem incitandos, si quisque se duci, qui pro meritis omnes, vel
præmiis, vel pœnis adficere potest, notum videt et ab eo nominatim
adpellatur. Conf. IX, 245 seq. Lucan. VII, 286 sq. Heyne et Cerda ad
Virg. Æn. XI, 731; XII, 758. Heins. ad Claud. Cons. Hon. VI, 255, et
Burm. ad Val. Fl. IV, 649.
455. _stantem_, adhuc salvam, _urbem_ militibus ad prædam proposuit.
Conf. Liv. XXI, 11.
454. _cuneosque_ emend. idem h.l. cf. ad IV, 144. Sed vid. not.
455. _prædam_ Tell. a m. pr. quod recepit Lefeb., qui verba nostra
e Cic. Phil. IV, 9, c. 4, petita putat. Sed vulgata doctior.
Sed postquam a trepidis adlatum, fervere partem
Diversam Marte infausto, Murroque secundos
Hunc Superos tribuisse diem, ruit ocius amens
Lymphato cursu, atque ingentes deserit actus.
456. Similis locus est Virg, Æn. IX, 691 sq.
--_adlatum_, nuncius adlatus, nunciatum, ut, XII, 338.
--_a trepidis_, ab iis, qui formidinis pleni festinabant.
--_fervere Marte_, ut ap. Virg. Æn. VIII, 676.
457, 458. _secundos_, faventes.
459. _ruit ocius amens Lymphato cursu_, oratio turget. Conf. VII,
357; VIII, 153; XII, 545; Virg. Æn. VII, 377.
--_Lymphatus_, νυμφόληπτος, h. ὁ τῇ Νύμφῃ λαμβάνεται, qui ob
Nympham et quodcumque aliud numen, sive conspectum, sive iratum,
furore conripitur; hinc terrore aliquo divinitus
injecto perturbatus, vel simpl. perterritus, et, ut h.l., insanus.
Cf. Cuper. Obss. III, 12, et Burm. ad Val. Fl. III, 46.
459. _ingentes actus_, res alia parte gestas et v. 426, 455
memoratas.
Letiferum nutant fulgentes vertice cristæ: 460
Crine ut flammifero terret fera regna cometes,
Sanguineum spargens ignem; vomit atra rubentes
Fax cælo radios, ac sæva luce coruscum
Scintillat sidus, terrisque extrema minatur.
460. Δεινὸν δὲ λόφος καθύπερθεν ἔνευεν, Hom. Il. γ, 337 et al.
--_Letiferum_ conf. ad v. 398.
--Vim comparationis, quam Silius sublegit Maroni, Æn. X, 270, 275,
nonnulli in cursu, propensione, aut prolapsione, alii vero (quibus
favet locus Virg. ubi vid. Heyne) in fulgore cristarum ac cometæ,
et Drak. denique in eo positam putat, quod, quemadmodum cometæ
adparitio pestem, famem aliaque mala humano generi portendere atque
inmittere credebatur, ita quoque terribilis adspectus Hannibalis
cristarumque in capite ejus nutantium, quæ ipso motu impetum ejus
iramque declarabant, letiferum Saguntinis terrorem incuteret. Confer
VIII, 636; Virg. Ge. I, 488; Plin. II, 25; Sueton. Ner. c. 36, et
Claud. 46; Tibull. II, 5, 71; Cic. de N. D. II, 5; Lucan. I, 526 sq.
Tac. Ann. XIV, 22; XV, 47; Val. Fl. V, 370 sq. ubi vid. Burm.
[461.] _Crine_, vid. sup. ad v. 358.
--_fera regna_, h. barbaros incultosque populos, physicæ rationis
ignaros.
462. _vomit_, emittit.
--_atra_, tristis, perniciosa, terribilis, ut mox _sæva luce_ et
_dirum lumen_.
463. _Fax_ poetis dicitur ignis, inpr. cometæ et stellarum, v.c.
Virg. Æn. II, 694; Val. Fl. l.c. Sen. Octav. 232.
464. _extrema_ sc. mala.
460. _Letiferum nutant_ Col. probb. N. Heins. et Drak. coll. v.
501, 524; II, 399; IV, 353; XVII, 397. Stat. Th. VII, 528; XII,
410. Claud. Cons. Olyb. et Prob. 4, 119 (ubi vid. Heins.) et in
Rufin. II, 355. Hom. Il. ν, 115; ο, 481; π, 138. Vulgg.
_Letiferumque micant_; sed sane satis erat, _fulgentes cristas_
dixisse, monente N. Heins. _Letiferumque nutant_ tacite et vitiose
edidit Lefeb. _Letifero nutant surgentes_ Parm. _Letiferæ_ alii.
463. _læva luce_ suspicari possis, coll. Virg. Æn. X, 275.
Præcipiti dant tela viam, dant signa, virique; 465
Atque ambæ trepidant acies: jacit igneus hastæ
Dirum lumen apex, ac late fulgurat umbo.
Talis ubi Ægæo surgente ad sidera ponto
Per longum vasto Cori cum murmure fluctus
Suspensum in terras portat mare, frigida nautis 470
Corda tremunt: sonat ille procul, flatuque tumescens
Curvatis pavidas transmittit Cycladas undis.
467. _apex_, eminentia, summa pars v.c. galeæ, λοφός, conus ap.
Virg. Æn. X, 270; XII, 492, h.l. hastæ, h. cuspis, αἰχμὴ,
ἐπιδορατὶς, ἀκωκή.
468. Quemadmodum fluctus, _per longum_, in alto, procul a litore,
ubi frangitur, vento tumescens (qui nautis _Hulle_ vel _Surf._
dicitur), ingenti cura impetu sonituque in litus fertur; sic
Hannibal magno armorum strepitu, procul audito, præceps in hostes
ruit. Conf. Lichtenberg. V. Cl. _Magasin für d. physik_ T. II,
P. III, p. 38. Egregia comparatio, repetita inf. IV, 243 seqq. et
VIII, 428, 429, quam tamen Silius non minus debet Virg. Ge. III, 236
seqq. coll. Æn. VII, 528 sq. XII, 365 sqq. hic autem Hom. Il. δ, 422
seqq. (ubi vid. Koppen) coll. ν, 795, 799. Possis etiam vim ejus in
terrore militum et nautarum quærere; sed ornatus tum minus placet.
--_Ægæum mare_ cum dilectu positum, quoniam tam propter insulas,
_Cycladas_ inprimis, et interjecta vada, scopulos ac promontoria
periculosissimum, quam ob aquilones, vehementer in eo spirantes,
procellosissimum est. Conf. Heyne ad Virg. Æn. XII, 366.
469. _Corus_, seu caurus, ἀργέστης, _Nordwest_, ventus vehementior.
vid. Heyne ad Virg. Ge. III, 278; Plin. XVIII, 34.
470. _Suspensum mare_ id. qd. mox _unda curvata_, alias _sinuata_,
h. tumida, in altum sublata, ut XV, 154, κῦμα κυρτωθὲν Hom. Od. λ,
243, vel κυρτὸν Il. δ, 426, et ν, 799. Conf. VV. DD. ad Virg. Ge.
IV, 361, et Æn. III, 564; Burm. ad Val. Fl. I, 615, et Drak. ad h.l.
ubi laudat Nonn. Dion. VI, 127 (Βορείοθεν ἀγκύλον ὕδωρ); Ovid. Met.
XI, 505; XV, 508; Stat. Th. V, 384; XI, 437, et Avien. Descr. Orb.
v. 296.
471. _sonat ille procul_, sæpe si plura milliara abest.
--_flatuque tumescens_, nonnunquam ad altitudinem XX pedum.
472. _pavidas_, quarum incolæ pavidi sunt ob æstum maris.
--_transmittit_, transit, ut IV, 345; VIII, 551 al. Conf. Virg. Æn.
IV, 154.
466. _Æque ambæ_ R. 3, et Parm. Non male.
468. _Talis_, non _Qualis_, scripti. _Egeo_ Dausq. Male! Est
Ἀιγαῖον, cui αἶγες h. τὰ κύματα, fluctus et procellæ nomen
dederunt, monente D. Heins.
472. _Turbatis gravidas_ emend. D. Heins. coll. XIII, 494. Male!
Non cuncta e muris unum incessentia tela,
Fumantesque ante ora faces, non saxa per artem
Tormentis excussa tenent: ut tegmina primum 475
Fulgentis galeæ conspexit, et arma cruento
Inter solem auro rutilantia, turbidus infit:
475. _tenent_, retinent.
--_tegmina galeæ_, propr. capitis, ipsa Murri galea.
476. _cruento_, cruore adsperso, vel rubro, ut ap. Virg. Ge. I, 306.
477. _turbidus infit_, verba Maroniana Æn. XII, 10.
--_turbidus_, ταραχθεὶς, seu τεταραγμένος, turbatus, commotus, ira
furens. Conf. Heyne ad Virg. Æn. IX, 57; X, 648, 763; XI, 742, et
inf. II, 529.
«En, qui res Libycas, inceptaque tanta retardet,
Romani Murrus belli mora! Fœdera, faxo,
Jam noscas, quid vana queant, et vester Iberus. 480
478. Amara irrisio Murri et fœderis, a Romanis cum Hasdrubale
renovati, quo libertas Saguntinorum pacta, et _Iberus_ finis
utriusque imperii constitutus. Vid. Duker. ad Flor. II, 6, et sup.
ad v. 294.
479. _belli mora_ (quæ verba vs. præc. explicantur) ut ap. Virg. Æn.
X, 428, ubi vid. Heyne. _Mora_, is qui moratur, ut _principium_,
princeps, vel is, unde quid principium ducit; _spes_ is, qui sperat;
_palma_ is, de quo victoria restat reportanda; _imperium_ imperator,
quæ comparavit Drak. ad VIII, 33; XV, 749; XVI, 504, 507. Conf.
Intpp. ad Val. Fl. I, 23.
480. _quid queant_, quantum apud me valeant, quam vim habeant.
--_vester Iberus_, qui vobis favet, quoniam nobis per pacta non
licet, eum transire. Conf. ad I, 118 et IV, 648; Barthius Adv. VII,
15, hæc notat: «Quomodo _vester_, qui ab iis contemnebatur? an
_Iberum_ dicit modo a Murro in pugna occisum, ut _vester_ sit, quem
ad urbem vestrum concidi posse speratis?» Sed vid. Gronov. Obss.
IV, 18.
Fer tecum castamque fidem servataque jura:
Deceptos mihi linque Deos.» Cui talia Murrus:
«Exoptatus ades! mens olim prælia poscit,
Speque tui flagrat capitis: fer debita fraudum
Præmia, et Italiam tellure inquire sub ima. 485
Longum in Dardanios fines iter, atque nivalem
Pyrenen, Alpesque tibi mea dextera donat.»
481. _Castus_, purus a vitiis, sanctus, inviolabilis, ut ἁγνὸς pro
ὅσιος, unde _fides casta_, quæ _sancta_ dicitur, II, 479; _sacra_,
XIII, 281, et _alma_, h. venerabilis, Cic. Off. III, 29. Hinc
_castus_ etiam est fidus, qui fidem servat, III, 1, et XVII, 131 ubi
Drak. monet, _castum_ obponi perfido, vel perjuro, v.c. apud Cic.
pro Rosc. Com. c. 7. Conf. Ernesti Clav. Cic. et ad Tac. Germ.
c. 40.
--_Fer tecum_, tibi habe.
--_servata jura_, religionem in pacis legibus servandis. Inpia
verba, sed ab heroum et Hannibalis animo (vid. sup. v. 56, 58) non
aliena.
482. _Deceptos Deos_, per quos pejeravimus, ut VI, 693, unde mox
_fraudum_ pro perjurio.
483. _olim_, jamdudum.
484. _Spe tui capitis_, h. te occidendi.
485. Conf. Virg. Æneid. lib. X, v. 650, p. 164, T. IV, nost. edit.
_Ed._
486. Similis sarcasmus in Homero et Marone passim obvius. Conf. II,
325.
487. _donat_, h. condonat, remittit, (_erspart_) laborem hos montes
transeundi, et per eos in _fines Dardanios_, h. Italiæ contendendi.
Vid. Ind. et cfr. II, 325; Gronov. Obss. III, 23; Jani ad Horat. Od.
III, 3, 33; Heins. ad Ovid. A. A. III, 85; Burm. ad Val. Flacc. I,
473; quosque Drak. ad h.l. et ad XV, 603, citavit; Sen. Œd. 1001;
Lucan. IV, 764; VI, 58; IX, 1091. Val. Flacc. II, 473; Stat. Th.
VII, 557; Ovid. ex Ponto II, 7, 51; Liv. VIII, 35; Græv. ad Cic. Ep.
ad Div. V, 4; Gronov. ad Sen. Med. 1015, et Phœniss. 235, 456.
481. _Fert equum_ scripti, unde _Fer tecum_ ingeniose reposuit
D. Heins. Cf. loca a N. Heins. et Drak. adscripta, Avien. fab.
XLII. Senec. Med. 270. Juven. Sat. III, 276. Quintil. Declam. III,
p. 38. Vulgg. _Ferto equum_, et _Fer æquum_ Parm. _cassamque_,
h. inanem, nil profuturam Saguntinis, ut III, 17; X, 116, malebat
N. Heins.
Hæc inter cernens subeuntem comminus hostem,
Præruptumque loci fidum sibi, conripit ingens
Aggere convulso saxum, et nitentis in ora 490
Devolvit, pronoque silex ruit incitus ictu.
Subsedit duro concussus fragmine muri.
Tum pudor adcendit mentem, nec conscia fallit
Virtus pressa loco; frendens luctatur, et ægro
Scandit in adversam per saxa vetantia nisu. 495
488. _subeuntem_ ex loco inferiori.
489. _fidum_ v. ad IV, 24.
490. _nitentis_, enitentis Hannibalis, conantis adscendere.
491. _prono ictu_, ex loco superiore.
492. _Subsedit_, ὑφιζάνει, delitui sub clipeo; vel potius decidit,
delapsus est. Id non memorant historici.
493. Sunt fere verba Virg. Æn. V, 455, et XII, 666 seqq.
--_conscia Virtus_, conscientia virtutis.
--_fallit_, destituit eum.
494. _pressa loco_, obpressa, victa iniquitate loci.
--_ægro_, ob vulnus
495. _vetantia_, obstantia, adscensu difficilia.
489. Vulgo post _loci_ distinguunt; sed sensus verborum est:
altitudinem loci sibi favere. _Per prærupta loci_ et v. 491,
_actu_ conj. N. Heins.
495. _vetantia_ Col. quod coll. IX, 262. Claud. in Ruffin. II, 184
et Gronov. Diatr. Stat. c. 45, tuetur N. Heins. etsi _negantia_
quoque scribi posse monet. Vulgg. _minantia_; alii _mutantia_,
_micantia_, _nutantia_. _nisu_, non _nixu_, Col. Parm. Med., ut
ubivis scribendum præcipiunt N. Heins. et Drak.
Sed postquam propior vicino lumine fulsit,
Et tota se mole tulit, velut incita clausum
Agmina Pœnorum cingant, et cuncta paventem
Castra premant, lato Murrus caligat in hoste.
496. Subita animi perturbatio ingensque terror, propiore hostis
adcessu, Murro injectus omnia in Hannibale augent, ut fortior subito
majorque adpareat, et Murrus caligat, ἀμβλυώττει, occæcatur, tantam
repente oculis caliginem pavore obfusum sentit, ut universo Pænorum
exercitu cinctus sibi videatur. _Caligant_ oculi _vicini luminis_
fulgore. Conf. XIV, 89, et ad II, 299.
--_lumine_, splendore armorum. Sed cf. Virg. Æn. I, 588.
497. _tota se mole tulit_, ut ap. Virg. Æn. III, 655; V, 373 et
inpr. VIII, 199 ad quæ loca vid. Heyne, et Burm. ad Val. Flacc. VI,
104.
499. _hostis latus_, πλατύνωτος, ευρύνωτος, cujus humeri sunt lati,
ὤμοι εὐρέες, quales decent heroem, qui ἀνὴρ πελώριος ἠΰς τε μέγας
τε esse solet. Vid. Ind. v. _latus_ et _ingens_, Intpp. ad Virg. Æn.
I, 589; VI, 413; Clark. ad Hom. Il. γ, 226 et Drak. ad h.l. Sed h.l.
potest etiam _hostis latus_ esse, qui Murro paventi geminatus quasi
videbatur. Conf. Virg. Æn. IV, 470, ibique Heyne. Quod proprie ad
insaniam spectat, poeta ad terrorem transtulit.
496. _propior_, non _propius_, scripti R. 3. Parm. Med.
499. _læto_ corrig. Dausq. Male!
Mille simul dextræ, densusque micare videtur 500
Ensis, et innumeræ nutare in casside cristæ.
Conclamant utrimque acies, ceu tota Saguntos
Igne micet: trahit instanti languentia leto
Membra pavens Murrus, supremaque vota capessit:
«Conditor Alcide, cujus vestigia sacra 505
Incolimus, terræ minitantem averte procellam,
Si tua non segni defenso mœnia dextra.»
503. Conf. Virg. Æn. III, 140.
505. _Conditor_ Sagunti. Vid. sup. ad v. 273.
--_vestigia_, locum, in quo ejus vestigia sunt.
--_sacra_, divina, Dei. Cf. ad VII, 9.
506. _terræ minitantem averte procellam_, ut ap. Virg. Æn. III, 620.
501. _innumera_ conj. N. Heins.
503. _ingenti_ pro _instanti_ Tell. unde _urgenti_ reposuit Lefeb.
coll. Virg. Æn. II, 653. Non male, sed frustra.
506. _sacra terra_, vel _terræ huic_ suspic. N. Heins.
507. _defendo_ Col.
Dumque orat cæloque adtollit lumina supplex;
«Cerne, ait, an nostris longe Tirynthius ausis
Justius adfuerit: ni displicet æmula virtus, 510
Haud me dissimilem, Alcide, primoribus annis
Agnosces, invicte, tuis: fer numen amicum;
Et, Trojæ quondam primis memorate ruinis,
Dexter ades Phrygiæ delenti stirpis alumnos.»
509. _ait_ scil. Hannibal, per ludibrium ejusdem Herculis auxilium
implorans, cui se comparare solebat. Vid. Liv. XXI, 41, inf. II,
356; IV, 4 al.
512. _fer numen_, h. auxilium, ut ap. Virg. Æn. I, 666 (conf. V.L.
ad v. 93.), vel præsta te mihi propitium.
--_amicum_, benignum, ut contra _male amicum_ ap. Virg. Æn. II,
735.
513. _Trojæ quondam primis memorate ruinis_. Res satis nota, vel ex
Hom. Il. ε, 638 seqq. Ovid. Met. XI, 194 sq. et Apollod. II, 6, iv.
Conf. sup. ad v. 43.
514. _Dexter_, propitius, _ades_, fer opem mihi, populum Romanum
Trojana stirpe oriundum _delenti_, evertere conanti. Conf. ad v. 14.
Sic Pœnus, pressumque ira simul exigit ensem, 515
Qua capuli statuere moræ; teloque relato
Horrida labentis perfunditur arma cruore.
[515.] _pressum_, _inpressum_, _exigit_, pro simpl. transadigit, sc.
in Murri corpus. Conf. ad v. 307 et 383.
516. _Qua_, quatenus, quousque, _moræ capuli_, (ut _m. loricæ_, et
_clipei_ ap. Virg. Æn. X, 485 et XII, 541)
--_statuere_, voluere, jussere, permisere. Conf. Burm. ad Grat.
110.
--_relato_, extracto ex vulnere.
515. _utero_, vel _humero_, pro _ira_, suspic. N. Heins., qui
tamen vulgatam lect. quodammodo ferri posse fatetur, coll. IX,
382.
516. _mora_ Parm. _Qua c. stant ære moræ_ conj. Livineius, et _Qua
capulus dat in ære moras_ N. Heins. coll. Stat. Th. IX, 104 et
327. Lenior forte medicina. _Qua c. voluere moræ_, vel _Qua
c. datur ob moras_.
517. _labentis_ sc. Murri, scripti et priscæ edd. Vulgo _labenti_,
probb. Barth. et Dausq.
Ilicet ingenti casu turbata juventus
Procurrit: nota arma viri corpusque superbo
Victori spoliare negant: coit aucta vicissim 520
Hortando manus, et glomerata mole feruntur.
518. Si quem splendor quidam orationis et audacior spiritus
delectat, eum hic locus inprimis tenebit, quo singula instar
miraculorum aucta verbis, inpr. Junonis adparentis machinatio, quæ
in Hannibalis favorem facta est. Ern.
--_ingenti casu_, gravi malo, vel morte ingentis, magni viri.
520. _negant_, vetant, inpediunt.
521. _feruntur_, φέρονται, inruunt.
--_mole_, multitudine.
Hinc saxis galea, hinc clipeus sonat æreus hastis;
Incessunt sudibus, librataque pondera plumbi
Certatim jaciunt: decisæ vertice cristæ,
Dereptumque decus nutantum in cæde jubarum: 525
Jamque agitur largus per membra fluentia sudor,
Et stant loricæ squamis horrentia tela;
Nec requies, tegimenve datur mutare sub ictu.
Genua labant, fessique humeri gestamina laxant.
522. Hæc adumbrata ex Marone, qui Turnum simili periculo exponit,
Æn. IX, 806 sqq. ubi vid. Heyne.
525. _cæde_, sanguine, ut φόνος.
[526.] _fluentia_, pro fluens. Cf. Virg. Æn. III, 626.
527. _horrentia_ vid. ad v. 422. [recte 423]
528. _tegimen_ pectoris, h. loricam, telis ubique transfixam.
--_mutare_ cum alia adhuc integra, non _datur_, conceditur.
529. _gestamina_, θώρηκα, ὃν φορέεσκε. Conf. Virg. Æn. III, 286.
524. _decisæ vertice_ Col. Parm. Med. prob. N. Heins. qui tamen et
_decussæ_, vel _detersæ_, vel _præcisæ_ scribi posse observat. _et
dempsæ vertice_ Put. _et densæ v._ Ox. et R. 3. Vulgg. _decisæ in
v._
525. _Dereptumque_, pro _direptumque_, reposui cum Lefeb., qui id
in veteribus quibusdam, quos vellem nominasset, reperiri testatur.
_Deripere_ est deorsum rapere, detrahere sc. auferre per vim;
_diripere_ vero in partes et loca diversa rapere, distrahere,
discindere: cujus differentiæ N. Heins., quem h.l. vulgata lect.
non obfendisse videtur, rationem habuit ad IX, 29; X, 319, 599;
XI, 377; XII, 309; ad Virg. Æn. I, 211; X, 475; XI, 743, ad Ovid.
Amor. I, 5, 13, 14, 12, et Mett. III, 52; VI, 566; XI, 29.
527. _Extant_ corrig. N. Heins. Sed τὸ _stant_, h. hærent in
squamis, iis infixa, firmat Drak. ex. IV, 142. conf. ad II, 639.
Tum creber, penitusque trahens suspiria, sicco 530
Fumat ab ore vapor, nisuque elisus anhelo
Auditur gemitus, fractumque in casside murmur.
Mente adversa domat, gaudetque nitescere duris
Virtutem, et decoris pretio discrimina pensat.
530. Non muliebriter suspirat et gemit Hannibal, quod putat Ern.,
sed immani labore, cui fortiter omnibusque animi viribus resistit,
obpressus, suspiria, anhelitum gemitumque de alto pectore ducit,
quod ab herois dignitate animique magnitudine non abhorret. Neque
tamen diffiteor hanc displicere mihi orationis luxuriem, qua Silius
exornavit verba Virg. Æn. IX, 812, 814.
--_creber_, crebro.
531. _ab ore sicco_, sitiente, ἀφ᾽ αὑαλέων στομάτων ap. Callim.
H. in Cer. v. 6. Conf. Virg. Æn. V, 199; IX, 812 sq.
--_nisu elisus anhelo_, vix et difficulter editus.
532. _fractum in casside murmur_, sonus cassidis fractæ, vel potius
sonitus non continuus, modo fortior, modo remissior. Conf. Heyne ad
Virg. Ge. IV, 72, et Stat. Theb. X, 323.
533. _domat_, superat, fortiter ferendo.
--_gaudet_, animum recipit reputans etc.
534. _decoris pretio discrimina pensat_, ex gloriæ magnitudine
pericula æstimat; pericula laude, quæ inde redundare possit,
ponderat, et cum ea confert, ut _adversa secundis_, et _nova
maleficia veteribus pensare_ dixit Liv. XXVII, 40; et XXXVII, 1.
Huic mentis constantiæ et herois dignitati _gemitus_ male convenire
videtur. Sed cf. Hom. φ, 272 sqq. Val. Fl. V, 311 al.
533. _gaudetque_ scripti et R. 3. Parm. Med. _suadetque_ primus
edidit Marsus, qui exponit, suadetque sibi. Dausq. militibus,
inquit, exemplo suo suadet, et facit, ut duris enitescere ament,
quoniam efficacius res gestæ, quam verba suadent.
Hic subitus scisso densa inter nubila cælo 535
Erupit quatiens terram fragor; et super ipsas
Bis Pater intonuit geminato fulmine pugnas.
535. Jupiter, fœderis rupti vindex, triste Pœnis dat augurium, et
_lanceam_, (_tragulam_ apud Liv. XXI, 7.) quasi de cælo missam, ita
dirigit, ut Hannibal ea saucietur. Egregium phantasma et commentum
poetæ, quod ad nobilitandum vulnus Hannibali inflictum, magnumque
hujus rei momentum declarandum, et hinc ad animos legentium
excitandos permultum valet. Conf. Liv. l.c.
--_scisso_ vid. ad I, 135. Sic _findi_ ap. Liv. XXI, 1, et in
sacris quoque libris σχιζόμενοι οὐρανοὶ Marc. I, 10, οὐρανοὶ
ἀνεῴχθησαν Matth. III, 26. Conf. Hard. ad Plin. lib. II, 26, et
Heins. ad Ovid. Fast. III, 371.
--_densa inter nubila_, triste augurium, ut lætum, cælo sereno.
Cf. Virg. Æn. VII, 141. Αἴσιον δ᾽ ἐπί οἱ Κρονίων Ζεὺς πατὴρ ἔκλαγξε
βροντὰν; Pind. Pyth. IV, 40 sqq. 343 sq.
Inde inter nubes ventorum turbine cœco
Ultrix injusti vibravit lancea belli,
Ac femine adverso librata cuspide sedit. 540
538. _turbine cœco_ Conf. V, 401, et Virg. Æn. XII, 320.
[539.] _lancea vibravit_ scil. se, h. vibrata est, passive, absolute
et intransit. ut passim. vid. Ind. Sic et _advertere_ sup. v. 288,
ubi vid. V.L. _convertit_, IX, 645, ubi Drak. monet, similiter dici
_vertit_ Liv. II, 62; V, 18, 49. Claud. in Eutrop. I, 251:
_præcipitavere_ Liv. V, 18: _mutans_ Tac. Ann. XII, 29: _effringet_
inf. I, 647. Ita quoque μεταβάλλειν ap. Aristot. παρακινήσαντα ap.
Aristoph. in Βατραχ. et κεύθει ap. Sophocl. in Œd: Tyr. quos
laudavit D. Heins. ad h.l. ut ναίω, ναιετάω aliaque omittam. Conf.
Duker. ad Liv. III, 6. Cortii Exc. VI, ad Sallust. b. Jug. c. 85;
Ernesti clav. Cic. vid. _vibrare_ et _convertere_, Heins. et Heyne
ad Virg. Æn. I, 104; II, 208; X, 857. VV. DD. ad Hor. Od. IV, 10, 5,
et Burm. ad Petron. c. 47.
540. _sedit_ hasta, vulnus, etc. vid. Ind. et Heins. ad Ovid. Met.
lib. XV, vers. 162. Burman. ad Lucanum lib. I, vers. 31.
540. _femine_, non _femore_, Col. vid. Heins. ad Virg. Æ. X, 788,
et, quos Drak. laudat, Gell. VII, 12. Plaut. Mil. II, 2, 48. Varr.
R. R. III, 9. Plin. XXVIII, 2. Gron. ad Liv. XXX, 18. Broukh. ad
Tibull. I, 9, 26 al.
Tarpeiæ rupes, Superisque habitabile saxum;
Et vos, virginea lucentes semper in ara,
Laomedonteæ Trojana altaria flammæ;
Heu! quantum vobis fallacis imagine teli
Promisere Dei? propius si pressa furenti 545
Hasta foret, clausæ starent mortalibus Alpes,
Nec, Trasymene, tuis nunc Allia cederet undis.
541. Vobis, o Romani, quanta nunc spes adfulgebat, evitandi clades,
a Pœno olim adcipiendas?
541. _Tarpeiæ rupes_, plur. pro sing. ut II, 33; VII, 56; VIII, 341;
XI, 267.
--_Superis_, a Jove, Junone et Minerva, _habitabile_, dignum quod
habitetur, vel habitatum: _saxum_ Tarpeium, scilicet mons
Capitolinus.
542. _ara virginea_, virginis, Vestæ.
543. _flammæ Laomedonteæ_, Trojanæ, ignis et sacra Vestæ, quæ Æneas,
capta Troja, secum in Italiam abduxisse credebatur. Cf. V, 82; XIII,
620, et Heyne Exc. IX, Virg. Æn. II.
--En insignem tautologiam luxuriamque poetæ, qui _Laomedonteæ_ et
_Trojana_, _aram_ et _altaria_ jungit.
544. _fallacis_, quod Saguntinorum spes fefellit, quia Pœnum non
necavit.
545. _propius_, altius; _pressa_, inpressa, infixa.
546. _starent_, essent, seu forent.
--_Alpes_, via per A., quam post Herculem primus hominum munivit.
547. Nec Trasymenus lacus nobilior clade Romanorum factus esset,
quam _Allia_, parvus fl. de quo vid. Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æ.
VII, 717. Clades Alliensis satis nota vel ex Liv. V, 37 sq.
Sed Juno, adspectans Pyrenes vertice celsæ
Nava rudimenta, et primos in Marte calores,
Ut videt impressum conjecta cuspide vulnus, 550
Advolat, obscura circumdata nube, per auras,
Et validam duris evellit ab ossibus hastam.
548. In hunc locum omnino transferri possunt, quæ disputavit Heyne
ad Virg. Æn. IX, 802; XII, 134, et inpr. in Exc. ad Æn. IX, 638,
unde adparebit, Silium etiam vitia Maronis imitari.
549. _calores_, ardorem bellandi, primos conatus juvenis ferventis
animo.
549. _Nava_, h. strenua (unde _navare_), fortia, Col. cf. ad v.
560, IV, 485; V, 412; VII, 350; XVII, 126. Heins. ad Ovid. ex
P. I, 10, 12, et Trist. V, 3, 37. Vulgg. _Vana_, prob. Dausq.,
qui primos inritosque conatus Hannib. in Sagunto expugnanda
intelligit. [“v. 560 ... XVII, 126” recte v. 561 ... XVII, 125]
550, 551. Hos versus, vulgo omissos, e c. Coll. restituit Modius,
qui recte monet, a Junone, quæ in vertice Pyrenes stare fingitur,
hastam ex H. corpore non potuisse evelli. Præterea v. 552. _Et
validam_ in omnibus scriptis et edd. Med. Marsi et Martini
Herbipol. legitur, unde nonnulla hic excidisse adparet. Hinc
Nicander primus in Juntina _Invalidam hastam_ dedit, quam nonnulli
explicant valde validam, ut _incana menta_ ap. Virg. Ge. III,
311, Dausq. autem, quæ, licet duris ossibus inpacta, tamen Pœnum
non necare valuerit, ut _fallax telum_ v. 544. _Evalidam_ R. 3, et
Parm. prob. Gesnero in Thes. philol. qui non satis validam
exponit, ut _edurus_, _egelidus_, _exalbidus_. _Et calidam_,
sanguine tepefactam, malebat Burm.
Ille tegit clipeo fusum per membra cruorem,
Tardaque paulatim et dubio vestigia nisu
Alternata trahens, aversus ab aggere cedit. 555
554. _vestigia_, pedem, _Alternata trahens_, ὀλίγον γόνυ γουνὸς
ἀμείβων, Hom. Il. Λ, 546. Conf. Virg. Æn. IX, 797, XII, 386 et Val.
Fl. II, 93 ubi vid. Burm.
--_nisu_, vi. Cf. Ind.
555. _aversus_, Col. et Ox. cum plerisque editis. _adversus_ Put.
et priscæ edd.
Nox tandem optatis terras pontumque tenebris
Condidit, et pugnas erepta luce diremit.
At duræ invigilant mentes, molemque reponunt
Noctis opus: clausos acuunt extrema pericli,
Et fractis rebus violentior ultima virtus. 560
558. Saguntinos per noctem urbem, quantum potuerint, muniisse
murosque refecisse, apte ad miserationem singulatim tradit poeta;
Livius vero XXI, 8 et 11, per aliquot dies quietem Saguntinis ab
certaminibus datam esse, quam sententiam Silius inf. v. 581, 583,
expressit. Ern.
--_mentes duræ_ sunt, vel obduratæ, pertinaces, obfirmatæ, quæ
flecti non poterant, et in fide erga Romanos obstinate manebant (ut
ap. Val. Fl. IV, 175, ubi Burm.), vel induratæ ad bellum, laborem et
quævis mala ferenda, ut III, 161; VIII, 516, 608, et ap. Virg. Ge.
II, 170 et Æ. III, 94, V, 730; Liv. XXVII, 48 (_Ligures durum in
armis genus_); Hor. Od. II, 12, 11; Ovid. Trist. V, 5, 51. Conf.
inf. ad VI, 308.
--_molem_, muros, et aggerem, ut v. 579.
--_reponunt_, reficiunt, iterum exstruunt; nam _ponere_ est
condere.
Vid. sup. ad v. 24, et Heins. ad Ovid. Fast. II, 63.
559. Vis desperationis exprimitur, ut X, 218 sq. et ap. Stat. Th.
VII, 699.
--_acuunt_, ad virtutem strenuamque urbis defensionem adcendunt.
Cf. ad v. 113.
Hinc puer, invalidique senes, hinc femina ferre
Certat opem in dubiis miserando nava labori,
Saxaque mananti subvectat vulnere miles.
561. Verba Maroniana, Æn. XII, 131 seq. quem locum ex Hom. Il. Σ
514, 515, adumbratum suspicor. Ceterum singula h.l. ad miserationem
faciendam apta sunt.
562. _in dubiis_ rebus, in ancipiti fortuna belli et ambiguo rerum
exitu.