Ergo instat fatis, et, rumpere fœdera certus,
Quo datur, interea Romam comprendere bello
Gaudet, et extremis pulsat Capitolia terris. 270
Prima Saguntinas turbarunt classica portas,
Bellaque sumta viro belli majoris amore.
268 seq. Poeta res prius ab Hann. gestas omittit, quia poeticam
tractationem non admittebant.
--_instat fatis_, ut _addere cursum fatis_, XII, 45, _fata
irritare_, V, 234 et _fato urgenti incumbere_ ap. Virg. Æn. II, 653.
Conf. ad II, 407.
--_fœdera_ vid. ad v. 294
270. _extremis terris_, in Hispania, obpugnatione Sagunti.
--_pulsat Capitolia_, δεινῶς ut II, 303.
272. _Bella sumta_, quæsita et adrepta, vel simpl. inchoata,
suscepta ut XIV, 296. Conf. Burm. et Cuper. ad Petron. c. 89 et 122.
Gron. ad Stat. Diatr. c. 57. Heins. ad Ovid. Epist. XVI, 371. _In
causam belli Saguntus delecta est_, Flor. II, 6.
268. _erumpere fœdera_ e R. 2 in contextum recepit Lefeb. coll.
XIII, 865 et Virg. Æn. I, 580, ut sit, omnino et impune solvere.
Verbum _erumpere_ non sexto, sed quarto casui nonnunquam jungi,
nemo negabit. Sed quis umquam _erumpere fœdera_ dixit?
269. Quo Col. Vulgg. _certus_. _Qua datur_ cet. _vallo_ mallebat
N. Heins. pro _bello_, quod voc. mox bis sequitur.
271. _Saguntinas_, non _Sagunthinas_, in priscis edd. et marmm.
Σαγοῦντος Steph. Σαγοῦντον Ptol. Σάγουντον Strab. III, p. 159 et
167. Sic et in optimis membrr. Livii aliorumque, refrag. Schotto
ad Aurel. Vict de vir. illustr. c. 42.
Haud procul Herculei tollunt se litore muri,
Clementer crescente jugo, quîs nobile nomen
Conditus excelso sacravit colle Zacynthos. 275
Hic comes Alcidæ remeabat in agmine Thebas
Geryone exstincto, cæloque ea facta ferebat.
273. Poeta egregie describit originem, situm et fata _Sagunti_,
urbis Hispaniæ Tarrac., ubi nunc _Murviedro_ h. Muri veteres, in
regno Valeniciæ. Conf. Liv. XXI, 6... 15, et Polyb. III, 17 seq.
--_Haud procul litore_ maris mediterr. vel Balearici, a quo alii
bis mille passibus, alii v.c. Liv. et Polyb. ll. cc. septem stadiis
Saguntum distare memorant.
--_muri Herculei_, h. Saguntini, quos ab Hercule exstructos esse
(cf. v. 505; II, 507, 654) et ab ejus comite, Zacyntho, nomen
adcepisse, poeta comminiscitur.
274. _jugo crescente_, colle adsurgente.
--_Clementer_ ut ap. Tac. Ann. XIII, 38, et Germ. I.
275. _Conditus_, sepultus. Cf. II, 581 seqq.
--_sacravit_ pro vulg. dedit, ut ap. Virg. Æn. XII, 141.
--_Zacynthus_, Dardani f., a quo Zacynthus insula et urbs dicta,
notus est ex Dionys. I, 50. Pausan. Arcad. c. 24, p. 491 et Steph.
Byz. in Ζάκυνθος. Alii, v.c. Strab. III, p. 110, ducti eadem
nominis similitudine et more, origines populorum urbiumque a Græcis
repetendi (vid. ad v. 235), Saguntum a Zacynthiis conditam tradunt,
a quibus Silius urbem potius auctam esse v. 288 sq. memorat.
276. Alii Geryonis cædem Herculi Tyrio tribuunt. Sed poetæ omnes,
quamvis diversissimæ indolis, fabulas in Herculem Thebanum
transferunt. Vid. Heyne ad Apollod. p. 325 sq.
--_Alcidæ_ v. Heyne ibid. p. 338 sq.
--_remeabat Thebas_, ut _venere lacus_, IV, 763 et similia, quæ, ut
semel tironum causa id moneam, respondent Gr. ἔρχεσθαι, ἀπάγεσθαι,
οἴχεσθαι, πορεύεσθαι, παραγίνεσθαι, ἥκειν πόλιν, etc., omissa
præpos. εἰς vel κατὰ et πρὸς. Conf. Heyne ad Virg. Æn. I, 2.
Spanhem. ad Callim. in Pall. 18.
277. _cælo ferebat_, ad cælum efferebat _facta_ Herculis. Vid.
Heynium ad Virg. Æneid. lib. X, 548. _Dixerat ille aliquid magnum...
cæloque animum fortasse ferebat_.
275. _Zacynthos_, non _Zacynthus_, scripti et primæ edd. h.l. et
v. 290, conf. Virg. Æn. III, 270. _Zazynthus_ Dausq. et al.
perperam. Gr. Ζάκυνθος.
277. _facta_, non _fata_, Colon. cum R. 3. Parm. Med. _gerebat_
R. 1, male, quoniam mox sequitur.
Tres animas namque id monstrum, tres corpore dextras
Armarat, ternaque caput cervice gerebat.
Haud alium vidit tellus, cui ponere finem 280
Non posset mors una viro, duræque Sorores
Tertia bis rupto torquerent stamina filo.
278. Hæc ad vim et magnitudinem Geryonis exprimendam valent; vid.
Jani ad Horat. Od. II, xiv, 8, et Heyne ad Apollod. p. 385 sq. cf.
inf. III, 422; VI, 629; XIII, 200 sq. Ceterum simile monstrum,
Herilus, eodem fere orationis colore describitur a Virg. Æn. lib.
VIII, v. 563 seq., _cui tres animas... mater... dederat, terna arma
movenda_.
--Paria quidem de Herilo refert Virgil. Sed _tellus_ h.l. sola
Hispania esse videtur; Withof.
281. _duræ sorores_, ut XIII, 74, et _tristes s._ ap. Tibull. III,
3, 35 (ubi vid. Broukh. et Heyne) h. Parcæ severæ, inexorabiles.
281. _virum_ malebat N. Heins. quod nollem tanto viro excidisset.
Nam _haud alium... cui viro_ est exquisitior loquendi ratio pro,
haud alium virum, cui; ut apud Horat. Sat. I, 10, 16, et alios
passim.
Hinc spolia ostentabat ovans, captivaque victor
Armenta ad fontes medio fervore vocabat,
Quum tumidas fauces adcensis sole venenis 285
Calcatus rupit letali vulnere serpens;
Inachiumque virum terris prostravit Hiberis.
284. _medio fervore_, die, ut _medio æstu_ dixit Virg. Ge. I, 297.
--_Armenta... vocabat_; conf. Virg. Æn. VII, 663, et ibi Heyne.
_vocabat_, ducebat.
285. _fauces tumidas veneno_ refer ad serpentem, qui eas _rupit_
(_immani fauces diduxit hiatu_ inf. III, 194) _letali vulnere_, ut
vulnus letale infligeret Zacyntho, non ad Zacynthum; de quo
dubitasse mireris virum doctum in _N. Allgem. deutsch. Biblioth._
T. VIII, P. II, p. 418.
--_letali vulnere_ ad vulnus letale infligendum.
287. _Inachium virum_ Zacynthum, Græcum, ab Inacho, primo Argivorum
rege.
283. _Hinc_, non _Hic_, scripti, h. a quo sc. Geryone, et hoc pro
cujus, ut _unde_ et Gr. ὅθεν pro ἐξ οὗ. Drak. laudat III, 106.
Terent. Adelph. III, 3, 7, et Hecyr. II, 2, 4. Sallust. Jug.
c. 14. Serv. ad Virg. Æn. I, 6; VIII, 71, et Bentl. ad Horat. Od.
I, 12, 19.
Mox profugi ducente Noto advertere coloni,
Insula quos genuit Graio circumflua ponto,
Atque auxit quondam Laertia regna Zacynthos. 290
288. _Noto_ pro quocumque vento: alioquin poeta Eurum potius
nominasset.
289, 290. _Insula Zacynthos_, ex adverso Elidis, in Ionio mari,
inter Strophades et Cephaloniam sita, et olim etiam _Hyrie_ dicta,
nunc vero _Zante_. cf. Plin. IV, 12, et Heyne ad Virg. Æ. III, 270,
et ibid in Exc. I, p. 345 edit. prior. Ex eodem loco Virg. v. 272
Silius.
--_Laërtia regna_ petiit.
288. _advenere_ emend. D. Heins. Male! _Advertere_ sc. se.
h. advertebantur, (vid. not. ad v. 539) vel potius _advertere_
sc. navem, proram, terræ, litori, ut _adpellere_ et Gr. ἀνάγειν,
κατάγειν, ἐπανάγειν, ἐλαύνειν, προσβάλλειν, ἐμβάλλειν, εἰσβάλλειν
scil. τὴν ναῦν ap. Luc. V, 3. Joh. VI, 19. Eurip. Cycl. 99, et
Bacch. 1043. Thucyd. II, 47. Aristoph. Equ. 599 et Ran. 208.
Polluc. I, 9, al. Sic et _advertere_ scil. mentem, προσέχειν,
ἐπέχειν, προσποιεῖσθαι scil. τὸν νοῦν. Cf. Heyne ad Virg. Æn. VII,
35; VIII, 101.
290. _ausit_ Put. _hausit_ R. 3. _aluit_ Parth.
Firmavit tenues ortus mox Daunia pubes,
Sedis inops; misit largo quam dives alumno,
Magnanimis regnata viris, nunc Ardea nomen.
Libertas populis pacto servata decusque
Majorum, et Pœnis urbi imperitare negatum. 295
291. Saguntum amplificavit colonia ab Ardea eo deducta. Conf. Liv.
XXI, 7.
--_Daunia pubes_, Rutuli, seu Ardeates, sic dicti a Dauno, Turni
patre; a quo diversus est Daunus, priscus _Apuliæ Dauniæ_
(_Capitanatæ_, seu _Luceræ_ provinciæ) rex, Diomedis socer (Strab.
V, p. 283 seq. Plin. III, 11. Tzetz. ad Lycophr. p. 60), unde Apulia
_Dauni arva_, IV, 556, _Daunia tellus_, VII, 157, et _Daunia regna_,
IX, 499. Tota vero Italia passim _Daunia_ et Romani _Daunia pubes_,
V, 631 et _Dauni nepotes_, IV, 504, dicuntur. Cf. Heyne Exc. VII,
ad Virg. Æn. VII, et Cluver. Ital. ant. III, 5, p. 970 sq.
292. _Sedis inops, misit_, etc. Conf. v. 667 et ad VIII, 361.
--_Sedis inops_ hominum multitudine abundans, quam Ardea urbs non
caperet; Ern. Pars Ardeatium, ob nimiam incolarum frequentiam, unde
seditiones, potentiorum dominatus et factiones plerumque oriuntur,
urbem patriamque deseruisse censenda est. Ver sacrum, ἔτος ἱερὸν, in
causa fuisse suspicatur Lefeb. Cf. Heyne Op. acad. Vol. I, p. 296
seq.
293. _viris_, Dauno inpr. et Turno, ejus filio.
--_nunc Ardea nomen_, nil præter nomen superest. Silius hæc
mutuatus est a Virg. Æn. VII, 411, 413 ubi vid. Heyne in V.L. Quoad
verba Drak. et alii cf. VI, 478; X, 583. Ovid. Met. XV, 430. Liv.
V, 18; VII, 29. Catal. Pithœi, III, pr. Mel. II, 3. Cfr. Heins. ad
Vellei. Pat. II, 30 et Liv. XXIX, 1.
294. _Cum Hasdrubale_ (Hamilcaris in Hispania successore, XIII annis
post finem b. Punici I, A.U.C. 526, a. Chr. 228) fœdus «renovaverat
populus Rom., ut finis utriusque imperii esset amnis Iberus,» Liv.
XXI, 2. Conf. infr. v. 480, 643; II, 449 seq. Flor. II, 6, ubi vid.
Duker. p. 288. Polyb. II, 13; III, 21, 27. Sagunto dein obpugnata,
Romani, Pœnos perfidiæ arguentes, responsum ab his tulere,
Hasdrubalis fœdus non ratum a Senatu Carthag. factum, nec in eo
Saguntum, versus occidentem ab Ibero situm, exceptum fuisse, cum de
sociis utriusque populi, qui cis Iberum habitarent et qui tum
essent, non de iis, qui, ut Saguntini, post pacem futuri essent,
cautum fuisset. Conf. Liv. XXI, 18. Polyb. III, 29. Appian. Hisp.
c. 7. Hannib. c. 2, et Pun. c. 6 et 67, ubi vid. Cl. Schweigh. et
Heyne in Commentatt. de fœderibus Carthagin. cum Romanis, in Opusc.
Acad. T. III, inpr. p. 73 sq.
294. _populi_ Put.
295. _at Pœnis_ corrig. Modius et Dausq. _ubi imp._ Col. et Put.
Hinc _postquam_ pro _ubi_ in contextum vulgg. edd. e glossa
irrepsisse suspicor. Sed _urbi_ recte, puto, emendavit et post
_negatum_ pro commate punctum posuit N. Heins.
Admovet abrupto flagrantia fœdere ductor
Sidonius castra, et latos quatit agmine campos.
Ipse caput quassans circumlustravit anhelo
Muros sævus equo, mensusque paventia tecta,
Pandere jamdudum portas ac cedere vallo 300
Inperat, et longe clausis sua fœdera, longe
Ausoniam fore, nec veniæ spem Marte subactis;
296. _flagrantia_ cupiditate pugnandi.
297. _castra_, copias.
--Verba _latos quatit agmine campos_ refer simpl. ad incessum
equorum et agmen in campos eductum, vel simul ad agrorum vastationem
incolarumque perturbationem; (cf. Intp. ad Virg. Æn. VIII, 596 et
XI, 513) nam Livius XXI, 7, _Hannibal_, ait, _infesto exercita
ingressus fines, pervastatis passim agris, urbem tripartito
adgreditur_; Ern.
298. _caput quassans_, iratus, ut ap. Virg. Æn. VII, 292.
299. _mensus_ oculis.
301. _longe esse_ eleganter pro, inutile esse, nihil juvare, ut
contra _adesse aliqui_, παρεῖναι, pro opem ferre Drak. ad XVII, 80
laudat Passerat. ad Prop. I, 7, 17. Burm. ad Petron. c. 58. Gronov.
ad Senec. Hippol. v. 974. Heins. ad Ovid. Met. VIII, 435, et
Freinshem. Ind. in Flor. Add. Heyne et Cerda ad Virg. Æ. XII, 52.
Intpp. ad Flor. II, 6. Broukh. et Heyne ad Tibull. I, v, 2.
302. _Ausoniam_, fœdus et auxilium Rom.
297. _latos q. a. campos_ Col. et Oxon. cum ed. Ald. in marg.
Proprie agmen vel equi potius campum quatiunt; quo spectant
exempla a N. Heins. congesta. Vulgg. _lætas q. a. causas_, quæ
Marsus interpretatur: quærebat, Dausq.: movebat causas belli
Romanis inferendi. _Latias causas_ Parm.
Scita Patrum, et leges, et jura, fidemque, Deosque
In dextra nunc esse sua. Verba ocius acer
Intorto sancit jaculo, figitque per arma 305
Stantem pro muro et minitantem vana Caicum.
303. _fidem_, promissa, pacta, vel etiam auxilium.
--_Deos_, fœderis testes, seu religionem et sanctitatem fœderis.
304. _Verba_, quæ modo dixerat, _sancit_, confirmat, ut ap. Virg. Æ.
XII, 200.
305. _jaculo Intorto_, quo hostilitatis initium fecit. Conf. IV, 134
et Virg. Æn. IX, 52, 53.
306. _Stantem, pro muro_, h. in muro, ut ap. Virg. Æn. IX, 575.
306. _minitantem vana Caicum_ Col. h. μάτην ἀπειλοῦντα, vel,
monente D. Heins., μάτην πομπεύοντα καὶ λοιδοροῦντα, sine effectu
ullo conviciis hostes proscindentem, et multa quidem jactantem,
nihil vero præstantem, conf. XII, 662. Horat. Sat. II, 3, 9 et Ep.
I, 8, 3. Ita nihil amplius est, quod in h.l. nos morari possit:
sed magna hic est varietas lectionis, quæ quomodo ex his verbis
orta videri queat, vix adparet. _monstrantem membra_ Bas. Gryph.
al. _monstrantem tela_ Nut. _motantem membra_ quidam libri.
_mutantem membra_ Put. R. 3. Asc. _nutantem membra_ Ox. Cell. al.
_mutantem verba_, altercantem, convicia facientem, malebat
Victorius ad Varr. R. R. II, extr. Melius _nudantem membra_ olim
emend. Heins. ad Claud. bell. Gild. v. 281; ut XIII, 211; XVII,
445, et ap. Virg. Æ. V, 586. Possis et refingere _sudantem
membra_, vel _minitantem magna_, μεγάλα, ἔπος μέγα vel _turgentem
vana_ et _muro atque tumentem vana_, ut XVII, 434, et ap. Virg.
Æn. XI, 854. _Caicum_ Col. cum Med. et Parm. Recte: nam Silius,
Maronis exemplo, nomina militum non modo ab insulis, populis et
urbibus, sed etiam inpr. a fluviis, et plerumque ejus regionis,
unde orti sunt, repetere solet. Sic _Tagus_, _Durius_, _Galæsus_,
_Sicoris_, _Bagrada_, _Cydnus_, _Rhyndacus_, _Farfarus_,
_Metaurus_, _Padus_, _Symæthus_, _Mincius_, ut alia omittam, sunt
nomina fluviorum, quæ in virilia convertit. cf. Gronov. Obss. IV,
18. _Caïcus_ vero, Κάϊκος, est Mysiæ Phrygiæque fl. satis notus
vel ex Virg. Ge. IV, 370 et præterea militis nomen ap. Virg. Æn.
I, 183; IX, 35, et Val. Fl. VI, 688. _Caycum_, _Naicum_ et
_Vaicum_ alii.
Concidit exacti medius per viscera teli;
Effusisque simul prærupto ex aggere membris,
Victori moriens tepefactam retulit hastam.
307. _medius teli_, h. ita transfossus, ut æqua pars teli et a
fronte et a tergo promineret, ut _medius alni_, XIV, 481, vid.
Gronov. ad Liv. XXVIII, 6, ad Senec. Consol. ad Marc. c. 16. Heyne
ad Virg. Æn. IV, 663 in V.L.
--_exacti_, transacti, trajecti. Vid. Ind. et Gronov. ad Senec. l.c.
et in gustu ad Stat. Th. VIII, 468.
--_exacti teli medius_, exacto per media viscera telo, vel mediam
partem teli corpore tenens, hinc mucrone, hinc capulo promiminente;
Ern. coll. Ovid. Met. XII, 484.
308. _aggere_, muro. Vid. ad v. 265.
307. _exacti medius teli_ scripti et priscæ edd. ante Nycandrum,
qui in Juntina primus edidit _injecto medius telo_.
309. _retulit_, non _rettulit_, Col. ubivis, prob. Drak., qui
monet, syllabam _re_ in verbis compositis, quæ a consona
incipiunt, apud veteres ancipitem fuisse, ut contra brevem in iis,
quæ hiatus vitandi causa literam inserebant, ut in _redeo_,
_redoleo_, aliisque; cf. Broukh. ad Prop. IV, 8, 44. Heins. ad
Ovid. Epist. XIV, 46. Doctrinam Drak. falsam esse h.l. monet
Schrader in Emendatt. libro Præf. p. XLIII, ubi docet, ab optimis
poetis primam syll. verborum _refero_, _reperio_, _repello_ semper
produci in præs., et conripi in præter. temp.
At multo ducis exemplum clamore secuti 310
Involvunt atra telorum mœnia nube.
Clara nec in numero virtus latet: obvia quisque
Ora duci portans, ceu solus bella capessit.
311. _nubes_ poetis metaphor. dicitur multitudo, inpr. avium, quæ
instar atræ nubis aerem secant et tenebris quasi involvunt, ut II,
37; IV, 553; VI, 336. Virg. Ge. IV, 60. Æn. VII, 705; VIII, 637. Sic
et _nimbus_ (vid. Ind.), _telorum tempestas ac ferreus imber_, Æn.
XII, 284. _grando_ telorum et lapidum, tela _pluunt_, Gr. νέφος
γεράνων Anthol. III, 25. Epigr. 60. ψαρῶν Hom. Il. ρ, 755. πεζῶν
Il. δ, 274. Τρώων Il. π, 66, et doctius νέφος πολέμοιο Il. ρ, 243
et Pind. Nem. X, 16, unde _nubes belli_, V, 379; XVI, 651, et ap.
Virg. Æn. X, 809 (ubi vid. Cerda et Heyne), et _nubes_ simpl. pro
bello inf. VII, 84. Cf. Weitz. ad Val. Fl. I, 396.
312. Quisque ante ducis oculos tam fortia facta edit, tamquam solus
pugnaret. Contra dixit Val. Fl. VI, 200, _mixta perit virtus_,
h. in tanta militum multitudine facta singulorum dignosci non
possunt.
313. _capessit_ scripti et editi ante Martin Herbipol., quo
præeunte editores recentt. _capessat_ substituerunt.
Hic crebram fundit Baliari verbere glandem,
Terque levi ducta circum caput altus habena 315
Permissum ventis abscondit in aere telum.
Hic valido librat stridentia saxa lacerto:
Huic inpulsa levi torquetur lancea nodo.
314. _fundit_, χέει, jacit, emittit. Drak. monet, _fundere_ esse
voc. propr., quoniam teste Isidoro Orig. XVIII, 10, «funda dicta eo,
quod ex ea fundantur lapides, id est, emittantur.»
--_Baliari_, conf. III, 365.
--_verbere_ scil. fundæ, quæ verberatur, mittitur, ut ap. Virg. Ge.
I, 309.
315. Verba Maroniana; vid. ad Æn. IX, v. 587, vol. IV, nost. edit.
_Ed._
317. _Hic_, ille, _librat_, jacit, mittit. Proprie a fluctuante
libræ motu sursum deorsum movere denotat, unde passim de avibus
adhibetur, quæ alas ita movent. Vid. Ind.
318. _nodo_, amento, loro hastarum et jaculorum, cujus ope fortius
vibrantur. Vid. Ind., Eurip. Androm. v. 1132. Lips. Poliorc. IV, 5.
Barth. ad Stat. Th. IV, 153. Drak. adscripsit verba Isid. Orig.
XVIII, 7, «Lancea est hasta amentum habens in medio: dicta autem
lancea, quia æqua lance, id est, æquali amento, ponderata vibratur.»
314. _Baliari_ pro _Baleari_ ubivis reposuerunt N. Heins. et
Drak., quoniam _Baliaris_ III, 365 in Col., Βαλιαρίδες in Steph.
Byz., Βαλλιαρίδες in Strab., et _Baliares_, teste Tenull., in
plerisque MSS. Frontini II, 3, 16, reperiuntur. cf. Salmas. Exerc.
Plin. p. 199. Plerumque tamen Græcis Βαλεαρεῖς dicuntur.
316. _adscendit_ scripti, _accendit_ conj. N. Heins., quod impense
arridebat Drak. coll. Virg. Æ. IX, 588. Stat. Th. X, 528. Ovid.
Met. XIV, 825, et Lucan. VII, 512. Uterque tamen profitetur,
vulgatam bene se habere, ut sensus sit, glandem funda emissam tam
alte evolasse, ut aciem oculorum effugerit.
Ante omnes ductor, patriis insignis in armis,
Nunc picea jactat fumantem lampada flamma, 320
Nunc sude, nunc jaculo, nunc saxis inpiger instat:
Aut hydro inbutas, bis noxia tela, sagittas
Contendit nervo, atque insultat fraude pharetræ:
320. Conf. Virg. Æn. IX, 535.
322 sq. vid. ad v. 219.
--_hydro_, serpentum veneno.
--_bis noxia_, vulnere et veneno. Stat. Th. VIII, 418 _formidandæ
non una morte sagittæ_.
--_bis noxia_, cuspide et veneno. Drak. comparavit Ovid. ex Ponto,
I, 2, 17. Claud. Laud. Stilic. I, 351. Sidon. Apoll. V, 407. Iscan.
bell. Troj. VI, 233.
323. _Contendit nervo_, arcu, quem nervo, νευρῇ,
intenderat, emittit. conf. Heins. ad Virg. Æ. V, 520.
--_fraude_ ut v. 219.