IN NOMINE DOMINI.

Ego Aelfricus, alumnus Adelwoldi, benevoli et venerabilis Presulis, salutem

exopto Domno Archiepiscopo Sigerico in Domino. Licet temere vel

presumptuose, tamen transtulimus hunc codicem ex libris Latinorum, scilicet

Sancte Scripture in nostram consuetam sermocinationem, ob aedificationem

simplicium, qui hanc norunt tantummodo locutionem, sive legendo sive

audiendo; ideoque nec obscura posuimus verba, sed simplicem Anglicam, quo

facilius possit ad cor pervenire legentium vel audientium, ad utilitatem

animarum suarum, quia alia lingua nesciunt erudiri, quam in qua nati sunt.

Nec ubique transtulimus verbum ex verbo, sed sensum ex sensu, cavendo tamen

diligentissime deceptivos errores, ne inveniremur aliqua haeresi seducti

seu fallacia fuscati. Hos namque auctores in hac explanatione sumus

sequuti, videlicet Augustinum Hipponensem, Hieronimum, Bedam, Gregorium,

Smaragdum, et aliquando Haymonem; horum denique auctoritas ab omnibus

catholicis libentissime suscipitur. Nec solum Evangeliorum tractatus in

isto libello exposuimus, verum etiam Sanctorum passiones vel vitas, ad

utilitatem idiotarum istius gentis. Quadraginta sententias in isto libro

posuimus, credentes hoc sufficere posse per annum fidelibus, si integre eis

a ministris Dei recitentur in ecclesia. Alterum vero librum modo dictando

habemus in manibus, qui illos tractatus vel passiones continet quos iste

omisit; nec tamen omnia Evangelia tangimus per circulum anni, sed illa

tantummodo quibus speramus sufficere posse simplicibus ad {2} animarum

emendationem, quia seculares omnia nequeunt capere, quamvis ex ore doctorum

audiant. Duos libros in ista translatione facimus, persuadentes ut legatur

unus per annum in ecclesia Dei, et alter anno sequenti, ut non fiat tedium

auscultantibus; tamen damus licentiam, si alicui melius placet, ad unum

librum ambos ordinare. Ergo si alicui displicit, primum in interpretatione,

quod non semper verbum ex verbo, aut quod breviorem explicationem quam

tractatus auctorum habent, sive quod non per ordinem ecclesiastici ritus

omnia Evangelia tractando percurrimus; {3} condat sibi altiore

interpretatione librum, quomodo intellectui ejus placet: tantum obsecro, ne

pervertat nostram interpretationem, quam speramus ex Dei gratia, non causa

jactantiae, nos studiose secuti valuimus interpretari. Precor modo obnixe

almitatem tuam, mitissime Pater SIGERICE, ut digneris corrigere per tuam

industriam, si aliquos nevos malignae haeresis, aut nebulosae fallaciae in

nostra interpretatione repperies: et adscribatur dehinc hic codicillus tuae

auctoritati, non utilitati nostrae despicabilis personae. Vale in Deo

Omnipotenti jugiter. Amen.

* * * * *

The Homilies of the Anglo-Saxon Church Containing the Sermones Catholici, or Homilies of Ælfric, in the Original Anglo-Saxon, with an English Version. Volume I. · 第 28 / 138 题