ea re, habito ab Imperatore Theodosio cum Martialio magistro consilio,
decreverunt non solum Bigilam, sed et Maximinum legatum ad Attilam
ire, et Bigilam quidem specie interpretis, quo munere fungebatur, quae
Edeconi viderentur, exsecuturum, Maximinum vero, qui minime eorum,
quae in consilio Imperatoris agitata erant, conscius esset, litteras
ab eo Attilae redditurum. Scripserat enim Imperator legatorum causa,
Bigilam interpretis munus obiturum, et Maximinum legatum mitti, qui
quidem Bigilam dignitate superaret, et genere illustris et sibi valde
familiaris esset. Ad haec minime decere Attilam foedera transgredientem
Romanorum regionem invadere. Et antea quidem ad eum plures, nunc vero
decem et septem transfugas mittere. Nec enim plures apud se esse. Et
haec quidem litteris continebantur. Coram autem Maximinum suis verbis
iusserat Attilae dicere, ne postula et maioris dignitatis viros ad se
legatos transire. Hoc enim neque ipsius maioribus datum esse, neque
ceteris Scythiae regibus, sed quemlibet militem aut alium nuntium
legationis munus obiisse. Ceterum ad ea, quae inter ipsos in dubietate
versabantur, diiudicanda sibi videri, Onegesium mitti debere. Qui
enim fieri posset, ut in Serdicam, quae diruta esset, Attilas cum
viro consulari conveniret? In hac legatione Maximinus precibus mihi
persuasit, ut illi comes essem. Atque ita cum barbaris iter facere
coepimus, et in Serdicam pervenimus trium et decem dierum itinere
expedito homini a Constantinopoli distantem. Ibi commorantes ad cibum
nobiscum sumendum Edecona et ceteros barbaros invitandos duximus.
Bobus igitur et ovibus, quas incolae nobis suppeditaverant, iugulatis,
instructo convivio epulati sumus. Inter epulas barbari Attilam, nos
Imperatorem admirari et extollere. Ad quae Bigilas dixit, minime iustum
esse, deum cum homine comparare, hominem Attilam, deum Theodosium
vocans. Id aegre tulerunt Hunni, et sensim ira accensi exasperabantur.
Nos vero alio sermonem detorquere, et eorum iram blandis verbis
lenire. A coena ut surreximus, Maximinus Edeconem et Orestem donis
conciliaturus, sericis vestibus et gemmis Indicis donavit. Orestes
deinde praestolatus Edeconis discessum verba faciens cum Maximino,
sibi quidem, ait, illum probum et prudentem videri, qui non ut alii
ministri regii peccasset. Etenim nonnulli, spreto Oreste, Edeconem ad
coenam invitaverant et donis coluerant. Nos autem harum omnium rerum
ignari, quo pertinerent Orestis verba, non satis percipientes, cum
ex eo sciscitaremur, quomodo et qua in re despectui esset habitus et
Edecon honore affectus, nihil respondit, et discessit. Postridie cum
iter faceremus, Bigilae, quae Orestes dixerat, retulimus. Ille vero
ait, Orestem non debere iniquo animo ferre, si eadem, quae Edecon,
minime esset consecutus. Orestem enim comitem et scribam Attilae,
Edeconem vero bello clarissimum, ut in gente Hunnorum, longe illum
dignitate antecellere. Quae cum loqueretur, patrio sermone Edeconem
affatus, non multo post nobis confirmavit, seu vera proferret, seu
fingeret, se Edeconi ea, quae prius illi dixeramus, exposuisse, et
aegre iram eius ob dicta Orestis lenivisse. Venimus Naissum, quae ab
hostibus fuerat eversa et solo aequata: itaque eam desertam hominibus
offendimus, praeterquam quod in ruderibus sacrarum aedium erant quidam
aegroti. Paulo longius a flumine ad vacua lota divertentes (omnia enim
circa ripam erant plena ossibus eorum, qui bello ceciderant), postridie
ad Agintheum, copiarum in Illyrico ducem, qui non longe a Naisso
habitabat, accessimus, ut, traditis Imperatoris mandatis, reciperemus
ab eo quinque transfugas, qui septemdecim numerum, de quibus ad Attilam
scripserat, explerent. Hominem igitur convenimus, et quinque profugos
Hunnos tradere praecepimus, quos verbis consolatus, nobiscum dimisit.
Nocte transacta, a montibus Naissi Istrum versus pergentes, in angustam
convallem per obliquos flexus et circuitus multos deferimur. Hic cum
in ea opinione essemus, ut in occasum iter tendere existimaremus,
simulataque illuxit, sol exoriens sese ex adverso oculis nostris
obiecit. Itaque qui loci situm ignorabant, exclamare, tanquam sol
contrarium solito cursum conficeret, et abhorrentia a constituto
rerum ordine designaret: sed propter loci inaequalitatem via ea parte
ad Orientem spectat. Ex illo difficili et arduo loco ad plana et
uliginosa devenimus. Hic nos barbari portitores in scaphis unico ligno
constantibus, quas arboribus sectis et cavatis adornant, exceperunt,
et flumen transmiserunt. Et lembi quidem minime ad nos traducendos,
sed ad multitudinem barbarorum traiiciendam erant praeparati, quae
nobis in via occurreret, quia Attilas ad venationem in Romanorum
fines transgredi volebat. Revera autem bellum contra Romanos paravit,
cuius gerendi occasionem sumebat, quod transfugae non redderentur.
Transmisso Istro, septuaginta fere stadiorum iter cum barbaris emensi
in campo quodam subsistere coacti sumus, tantisper dum Edecon Attilam
nostri adventus certiorem faceret, manentibus interea nobiscum ex
barbaris, qui nos erant deducturi. Circa vesperam nobis coenantibus,
auditus est strepitus equorum ad nos venientium. Et duo viri Scythae
advenerunt, qui nos ad Attilam venire iusserunt. Nobis vero prius eos
ad coenam accedere rogantibus, de equis descendentes una convivium
inierunt, et postridie viam praeeuntes demonstrarunt. Qua die hora
fere nona ad Attilae tentoria pervenimus: nam erant ei plurima. Et cum
in colle quodam tentoria figere vellemus, obvii barbari prohibuerunt,
quoniam Attilae tentorium esset in planitie positum. Quamobrem ad
barbarorum arbitrium locum tentorii collocandi cepimus. Huc Edecon,
Orestes, Scotta et alii ex Scythis primores mox advenerunt, et ex
nobis quaesierunt, quarum rerum consequendarum gratia hanc legationem
suscepissemus. Nos vero invicem intueri, et tam ineptam percunctationem
admirari. Illi nihilominus perseverare, et nobis, ut responderemus,
instabant. At quum soli Attilae, non aliis Imperatorem mandata
exponere iussisse respondissemus, Scotta offensus, hoc sibi a suo duce
praeceptum esse dixit, neque sua sponte se ad nos venisse. Nos vero
obtestari, nusquam hanc legem legatis impositam, ut per alios mandata
edant et palam faciant, antequam eos, ad quos missi sint, adierint,
et in conspectum eorum venerint. Neque hoc Scythas nescire, qui
saepenumero legatos ad Imperatorem miserint. Idem et nobis contingere
par esse, neque aliter nos mandata esse dicturos. Quibus auditis ad
Attilam perrexerunt, unde non multo post sine Edecone reversi, omnia,
quae cum illis agere in mandatis habebamus, dixerunt, confestimque,
nisi quid aliud nobis cum illis rei esset, discedere iusserunt. Quae
ubi audivimus, animis dubii suspensique haesimus. Nec enim satis
intelligere poteramus, qua ratione occulta Imperatoris consilia
patefacta essent. Quamobrem potius esse duximus, nihil quicquam de
mandatis nostris efferre, priusquam nobis Attilam adeundi potestas
fieret: itaque respondimus: “Sive ea, quae Scythae modo protulerunt,
sive alia nuntiaturi venerimus, neminem nisi ducem vestrum quaerere
decet, neque de his cum aliis ullo pacto disserere constituimus.” Ille
vero nos quam primum abire iusserunt. Dum reditum parabamus, Bigilas
nos propter responsionem Scythis factam increpavit. Longe enim potius
fuisse in mendacio deprehendi, quam re infecta domum reverti. “Si
enim, inquit, cum Attila collocutus fuissem, facile illi a contentione
cum Romanis discedere persuasissem, quippe qui antea familiaritatem
cum illo in legatione cum Anatolio suscepta contraxi.” Atque inde
Edeconem quoque bene sibi velle dixit, ideoque specie legationis et
eorum, quae vere aut falso dicturi essent, ope viam se inventuros esse
speravit, qua compositas in Attilam insidias exsequerentur, et aurum,
quo Edecon sibi ad eam rem opus esse eunucho dixerat, adferretur,
quod certis hominibus divideretur. Sed Bigilam latebat, se proditum:
Edecon enim, sive simulate cum Eunucho pactus, sive ut ab Oreste
sibi caveret, ne ob eam causam, quam in Serdica inter coenandum
nobis indicaverat, iratus ad Attilam deferret, quod sine se secretos
sermones cum Imperatore et eunucho habuisset, Attilae comparatam in
ipsum coniurationem aperuit, et auri summam, quam in eam rem mitti
convenerat, simul et ea, quae per nos in ista legatione tractanda
erant, enuntiavit. Iumentis iam adornatis et necessitate ad iter
tempore noctis carpendum adacti, occurrere ex barbaris, qui dicerent,
Attilam iubere nos propter tempus noctis intempestivum remanere. In
eundem igitur locum, unde proficiscebamur, praesto fuere, qui bovem
agebant et pisces fluviatiles nobis ab Attila missos adferebant.
Coenati nos dormitum contulimus. Luce orta in spem adducebamur, Attilam
se ad lenitatem daturum, et aliquod mite responsum ad nos ab ipso
emanaturum. Ille vero denuo eosdem misit, iussitque abire, si nihil
aliud negotii, nisi quod iam omnibus cognitum erat, nobis cum illo
intercederet. Nullo dato responso ad iter nos accinximus, etsi Bigilas
omni ope contenderet, ut responderemus nos alia dicenda habere. Ego
vero cum Maximinum moerore confici viderem, assumto Rusticio, qui
barbarorum linguae peritus erat, et nobiscum in Scythiam venerat non
legationis, sed privatae rei causa, ad Constantium ex Italia oriundum,
quem ad Attilam Aëtius, Occidentalium Romanorum dux, ut illi ab
epistolis esset, miserat, Scottam adii, (nec enim aderat Onegesius,)
et cum illo per Rusticium interpretem collocutus, eum plurima dona
a Maximino laturum dixi, si illi aditus ad Attilam copiam faceret.
Legatum enim venire de rebus, quae non solum Romanis et Hunnis maximam
essent utilitatem allaturae, sed etiam ipsi Onegesio. Imperatorem
enim poscere, illum ad se legatum ab Attila mitti, qui diiudicaret
controversias inter utramque gentem, unde nonnisi ingentibus donis
cumulatus esset rediturus. Oportere igitur illum, cum Onegesius non
adsit, in tam praeclara actione nos aut potius fratrem ipsum adiuvare.
Et ipsi quoque Attilam plurimum fidere dixi me accepisse. Sed non
satis firma esse audita, nisi re ipsa notum faceret quantum illi
Attila tribueret. Atque ille: “Ne amplius, inquit, dubii sitis. Aeque
ac frater apud Attilam valeo auctoritate, seu verbis, seu facto opus
est.” Et ascenso equo, ad Attilae tentorium contendit. Ego vero ad
Maximinum rediens, qui una cum Bigila angebatur animo, et incertus erat
quid constituendum esset, narravi sermones, quos habueram cum Scotta,
et quae ab ipso audieram. Atque adeo illum excitavi ad praeparanda
munera, quibus Scottam remuneraretur, et praemeditandum, quibus verbis
Attilam affaretur. Surrexerunt igitur (offenderam enim illos in solo
herbido iacentes), et operam a me egregie navatam laudarunt, et eos,
qui se iam cum iumentis itineri accinxerant, revocarunt. Tum etiam qua
oratione Attilam aggrederentur, et quo modo dona Imperatoris, et quae
Maximinus ipse adferebat, traderent, inter se agitarunt. Dum in harum
rerum cura versabamur, Attilas nos per Scottam arcessivit: itaque ad
eius tentorium iter direximus, quod barbarorum multitudine, qui in
orbem excubias agebant, erat circumdatum. Introducti Attilam sedentem
in sella lignea invenimus. Stetimus paulo remotius ab eius solio: mox
processit Maximinus et salutavit barbarum. Et Imperatoris litteras
tradens dixit, salvum et incolumem illum suosque precari Imperatorem.
Et barbarus, “Sit et Romanis quemadmodum et mihi cupiunt,” inquit.
Statimque ad Bigilam convertit orationem, feram impudentem vocans,
quaerebat, qua re impulsus ad ipsum venisset, cum sibi eorum, quae et
ipse et Anatolius de pace sensissent, conscius esset: non enim prius
ad se legatos accedere debuisse, quam omnes profugi, qui apud Romanos
exstarent, redditi essent. Bigila vero respondente, nullum amplius apud
Romanos reperiri transfugam Scythici generis; omnes enim redditos esse;
magis exasperatus Attilas, in eum multa probra et convitia ingessit.
Et cum clamore dixit, se illum in crucem acturum et praedam vulturibus
praebiturum fuisse, nisi leges legationis hac impudentis eius orationis
et temeritatis poena offendere vereretur. Etenim restare adhuc apud
Romanos plures transfugas, quorum nomina, ut erant in charta descripta,
iussit scribas recitare. Hi ubi omnia legerant, Attilas Bigilam una
cum Esla sine mora proficisci iussit Romanis denuntiatum, ut omnes
transfugas Scythicae nationis, quotquot in eorum potestate essent,
redderent, a tempore Carpilionis, filii Aëtii, Romanorum Occidentalium
ducis, qui obses apud eum fuerat. Non enim se servos suos secum manus
conserere passurum esse, quamquam ne iis quidem, qui suae ditionis
custodiam illis promiserint, prodesse possint. Quae enim urbs, quod
castellum ab illis possit defendi, quod evertere aut diruere apud se
constitutum habuerit? Postquam exposuerint a se de transfugis decreta,
redire eos quamprimum iussit renuntiatum, utrum transfugas reddere,
an bellum eo nomine malint suscipere. Non multo ante Maximinum paulum
exspectare iusserat, dum ad ea, quae Imperator scripserat, per se
responsum daret, munera petiit. Quae postquam dedimus, in tentorium
nostrum nos recepimus, et de singulis, quae dicta fuerant, inter nos
disseruimus. Cum autem Bigilas admiraretur, qui fieret, ut Attilas,
qui sibi iampridem, cum legatus ad illum veniret, comis et perhumanus
visus esset, tunc se acerbis contumeliis affecisset, dixi, vereri me,
ne qui ex barbaris, qui in Serdica nobiscum epulati erant, Attilam
infensum nobis reddidissent, et Bigilam Romanorum Imperatorem deum,
Attilam vero hominem appellasse, retulissent. Quam orationem Maximinus
ut verisimilem est amplexus, quia coniurationis in Attilam ab eunucho
initae particeps non fuerat. Sed Bigilas ambiguus animi erat, neque
causam suspicari posse videbatur, quare Attilas eum tam acerbis
convitiis insectatus esset. Nec enim in animum suum inducere poterat,
ut nobis postea retulit, enuntiata fuisse, quae in convivio in Serdica
dicta fuerant, nec coniurationem in Attilam detectam, cum nemo ex omni
multitudine, quae Attilam circumstabat, excepto Edecone, prae metu,
qui omnium mentes pervaserat, cum Attila sermonem instituere auderet,
Edeconem autem studiose operam daturum censeret, omnia silentio
transigere, tum propter iusiurandum, tum propter negotii gravitatem:
ne, quia clandestinis in Attilam consiliis interfuerat, reus iudicatus,
poena mortis afficeretur. Haec cum ambigua mente volveremus, Edecon
supervenit, et abducto a nostro coetu Bigila (fingebat enim velle vere
et serio de praemeditatis inter eos insidiis agere), ubi aurum adferri
praecepit, quod his daretur, qui exsequendo facinori operam navaturi
essent, discessit. Ego vero cum Bigilam curiosius inquirerem, quos
sermones secum Edecon habuisset, decipere conatus est, deceptus et
ipse, et veram causam occultans commentus est sibi Edeconem dixisse,
Attilam illi quoque propter transfugas succensuisse. Oportuisse enim
aut omnes restitui, aut legatos summa auctoritate praeditos ad illum
venire. Haec dum loquebamur, advenere ab Attila, qui Bigilam et nos
prohiberent, captivum Romanum, aut barbarum mancipium, aut equos, aut
quicquam aliud emere, praeterquam quae ad victum necessaria erant,
donec inter Romanos et Hunnos de rebus controversis convenisset. Haec
callide et praemeditato consilio barbarus faciebat, quo facilius
Bigilam in consilio contra se exsequendo deprehenderat, cum nullam
satis idoneam causam comminisci posset, cur aurum adferret. Nos
quoque praetenta causa responsi, quod ad legationem editurus erat,
Onegesium opperire coëgit, ut munera, quae ad eum Imperator miserat,
et tradere volebamus, acciperet. Etenim tum forte Onegesius una cum
seniore ex Attilae liberis ad Acatziros missus fuerat. Ea gens est
Scythica, quae in potestatem Attilae hac de causa venit. In eam gentem
plures secundum populos et gentes imperium exercebant, quos Imperator
Theodosius, firmata inter eos concordia, ab Attilae societate ad
colendam cum Romanis pacem et societatem muneribus traducere conatus
est. Qui ea munera attulerat non pro cuiusque gentis regis merito et
gradu ea distribuerat. Caridachus enim secundo loco acceperat, qui
regum antiquior, primus accipere debuerat. Ille, tanquam contemptus
et sibi debitis praemiis frustratus, Attilam contra ceteros reges
auxilio vocaverat. Is nihil cunctatus, magno exercitu emisso eorum
alios sustulit, alios ad deditionem compulit. Deinde Caridachum ad se
vocat, tanquam illi victoriam, et quae ex victoria consecutus fuerat,
impertiturus. Sed iste dolum et insidiis suspicatus, difficile et
grave esse homini respondit, in dei conspectum venire. Si enim immotis
oculis solis orbem intueri nemo potest, quomodo quis sine sensu doloris
cum deorum maximo congrediatur? Atque ita Caridachus regnum suaque
omnia salva sibi et integra conservavit, et reliqua omnis Acatzirorum
regio in ius ditionemque Attilae concessit. Ei genti cum seniorem ex
filiis regem Attilas constituere decrevisset, ad hanc rem conficiendam
Onegesium miserat. Itaque nos exspectare, ut dictum est, iubens,
Bigilam cum Esla ad Romanos amandavit, specie quidem transfugarum
repetendorum, sed revera, ut aurum Edeconi promissum adferret.
Post Bigilae discessum unum tantum diem in his locis commorati,
postridie una cum Attila ad loca magis ad septentrionem vergentia
profecti sumus. Haud longum viae spatium cum barbaris progressi, alio
iter vertimus, Scythis, qui viam ducebant, nos id facere iubentibus.
Attilas interea in quodam vico substitit, in quo filiam Escam uxorem,
etsi plures alias haberet. Scytharum legibus id permittentibus, ducere
voluit. Illinc facili et aequali via, per planitiem iter fecimus, et
in multos fluvios navigabiles incidimus. Quorum post Istrum maximi
sunt Drecon dictus, et Tigas, et Tiphisas. Et hos quidem naviculis
unico ligno confectis, quas in quotidiano usu habent qui ad flumina
habitant, relinquos lembis ex propinquo desumptis, quos barbari
curribus imponunt, et per loca restagnantia important, traiecimus.
Congerebantur vero nobis ex vicis commeatus, pro frumento milium,
pro vino medus; sic enim locorum incolae vocant. Servi quoque,
qui nos comitabantur, milium secum portabant, potionem ex hordeo
praebentes, quam camum barbari appellant. Longavia confecta, die ad
noctem inclinante, ad paludem quandam, ad quam aquatum (erat enim
eius aqua potui apta) proximi vici incolae ibant, tentoria fiximus.
Ingens ventus et procella derepente exorta cum tonitru et crebris
fulguribus et multo imbre tentorium nostrum disiecit, et omnia nostra
utensilia in proximam paludem volvit. Turbinibus in aëre excitatis,
et casu, qui contigerat, perterrefacti, locum illum deseruimus, et
dissociati, huc illuc palantes, viam unusquisque nostrum, quam sibi
commodam duxit, sub tenebris et imbribus est persecutus. Tandem tuguria
vici subeuntes, (illuc enim divisis itineribus omnes diverteramus,)
convenimus, et ea, quae nobis deerant, cum clamore perquisivimus. Ad
quem strepitum Scythae exilientes calamos, quibus ad ignem utuntur,
usserunt: et accenso lumine, interrogarunt, quid nobis vellemus, qui
tantos clamores ederemus. Barbari, qui nos comitabantur, responderunt,
nos tempestate perculsos turbari. Itaque nos liberaliter invitatos
hospitio exceperunt, et calamis siccis ignem accenderunt. Vici
domina una ex Bledae uxoribus erat. Haec nobis cibaria et mulieres
formosas, cum quibus amori indulgeremus (hoc enim apud Scythas honori
ducitur,) suppeditavit. Mulieribus pro cibis praebitis gratias
egimus, et sub tectis nostris somnum capientes, ab earum consuetudine
abstinuimus. Simul atque illuxit, ad ea, quae ex nostra supellectile
desiderabantur, perquirenda curam convertimus. Haec partim in eo
loco, ubi pridie consederamus, partim in ripa paludis, partim in ipsa
palude reperta recepimus. In his desiccandis totum diem in illo vico
(tempestas enim desierat, et clarus sol apparebat,) contrivimus. Deinde
curatis equis et reliquis iumentis, reginam salutatum ivimus. Hanc
vicissim donis remunerati sumus tribus pateris argenteis, velleribus
rubris, pipere Indico, palmulis et variis cupediis, quae omnia a
barbaris, ut ignota, magni aestimantur. Nec multo post omnia fausta
feliciaque illis hospitalitatis ergo precati, discessimus. Septem
dierum itinere emenso, Scythae, qui nos ducebant, in quodam vico nos
consistere iusserunt, quia post Attilam, qui hac via proficisceretur,
iter nobis faciendum esset. Hic obvios habuimus legatos a Romanis
occidentalibus, etiam ad Attilam missos. Erant autem praecipui Romulus
Comitis dignitate decoratus et Primutus, Noricae regionis praefectus,
et Romanus, militaris ordinis ductor. His aderat Constantius, quem
Aëtius ad Attilam, ut illi in conscribendis epistolis deserviret,
miserat, et Tatullus, Orestis eius, qui cum Edecone erat, pater,
non legationis causa, sed privati officii et familiaritatis ergo.
Constantio enim in Italiis agenti magnus cum illis usus intercesserat:
Tatullum affinitas movebat. Orestes enim, eius filius, Romuli filiam
e Patavione, Norici civitate, uxorem duxerat. Legati autem veniebant,
ut Attilam lenirent, qui sibi Sylvanum, Armii mensae Romae praefectum,
tradi postulabat, propterea quod pateras aureas a Constantio quodam
acceperat. Hic Constantius, ex Galliis Occidentalibus ortus, ad
Attilam et Bledam, ut illis in conscribendis epistolis operam daret,
quemadmodum et post illum alter Constantius, missus fuerat. Ille vero,
quo tempore Sirmium oppidum, in Paeonia situm, Scythae obsidebant,
aurea vasa a civitatis episcopo acceperat, ut ex eorum pretio, si se
superstite urbem capi contigisset, quoad satis esset, pro sua libertate
solveretur: sin periisset, cives in servitutem abducti redimerentur.
Sed Constantius post urbis excidium de pacto illo parum sollicitus.
Romam cuiusdam negotii causa profectus, vasa ad Sylvanum detulit, et
aurum ab eo accepit, conventique, ut, si intra tempus praefinitum aurum
mutuo sumtum redderet, vasa reciperet: ni fecisset, Sylvanus vasa
sibi haberet et his pro arbitrio uteretur. Hunc Constantium Attilas
et Bleda, cum illis proditionis nomine suspectus esset, in crucem
egerunt. Ex quo, ut de poculis aureis iudicium ad Attilam est delatum,
sibi tradi Sylvanum, tanquam furem eorum, quae sua essent, flagitavit.
Legati igitur ab Aëtio et Romanorum occidentalium Imperatore venerant,
qui decerent, Sylvanum Constantii creditorem vasa aurea pro credito
oppignerata, non furto ablata, penes se habuisse, quae sacerdotibus,
qui primi se obtulissent, nummis argenteis permutasset. Nec enim fas
esse hominibus pocula Deo consecrata propriis usibus applicare. Itaque
nisi tam iusta causa aut divini numinis reverentia a petendis poculis
dimoveatur, retento Sylvano, aurum se pro pateris praebiturum. Hominem
enim, qui nihil deliquerit, minime se dediturum esse. Haec erat igitur
horum virorum legationis causa, qui barbarum sequebantur, ut responsum
ferrent, et dimitterentur. Cum vero nobis eadem via eundem esset,
qua Attilas incedebat, parumper morati, dum praecederet, non multo
post secuti, cum reliqua multitudine, traiectis quibusdam amnibus,
ad quendam magnum vicum pervenimus. Hic erant Attilae aedes, quae
reliquis omnibus ubicumque locorum praestantiores esse ferebantur.
Erant hae ex lignis et tabulis eximie politis exstructae et ambitu
ligneo circumdatae, non ad munimentum, sed ad ornatum comparato.
Proxima regiae erat Onegesii domus, et ipsa quoque ambitu ligneo
constans, non tamen aeque, ac Attilae, turribus insignis. Haud longo
intervallo a circuitu domus distabat balneum, quod Onegesius, qui
secundum Attilam plurimum apud Scythas opibus valebat, lapidibus ex
Paeonia advectis aedificaverat. Nec enim apud eos, qui in ea parte
Scythae habitant, ullus est aut lapis, aut arbos, sed materia aliunde
advecta utuntur. Huius autem balnei architectus, e Sirmio captivus
abductus, mercedem operis sui libertatem se consecuturum sperans,
falsus sua spe, cum nihil minus cogitaret, in longe duriorem apud
Scythas incidit servitutem. Balneatorem enim cum Onegesius instituit,
ut sibi totique suae familiae, cum lavarentur, operas praestaret. In
hunc vicum adventanti Attilae puellae obviam prodierunt, quae per
series incedebant, sub linteis tenuibus et candidis, quam maxime in
longitudinem extensis, ita ut sub unoquoque linteo, manibus mulierum
ab utraque parte in altum sublato, septem puellae aut etiam plures
progredientes, (erant autem multi huiusmodi mulierum sub illis
linteis ordines,) Scythica carmina canerent. Iam proxime Onegesii
domum accesserat, (per ipsam enim via ducebat ad regiam,) cum foras
prosiliret Onegesii uxor, magna ancillarum comitata multitudine,
quae opsonia et vinum ferebant, qui maximus est apud Scythas honos.
Haec Attilam salutavit rogavitque, ut ex cibis desumeret, quos cum
summa testificatione suae erga illum voluntatis attulerat. Itaque
uxori hominis sibi necessarii gratificaturus, comedit, equo insidens,
barbaris, qui in eius comitatu erant, suspensam tabulam (erat autem
argentea) attollentibus. Deinde degustato calice, qui illi fuerat
oblatus, in regiam se recepit. Erat autem illa reliquis conspectior
et in altiori loco sita. Nos vero in aedibus Onegesii (sic ille
praeceperat; redierat enim cum Attilae filio;) remansimus. Illic
coenam sumpsimus, excipiente nos eius uxore comitata illustrioribus,
qui eum genere contingebant. Illi enim animum nobiscum convivio
exhilarare per otium minime licuit; quia quae gesserat in negotio, ad
quod missus fuerat, et adversum, qui filio Attilae contigerat, casum
(dextram enim delapsus fregerat) renuntiaturus, tum primum a reditu in
Attilae conspectum venerat. Post coenam, aedibus Onegesii relictis,
propius Attilae aedes tentoria posuimus, ut Maximinus, quem Attilam
convenire, et cum his, qui ei a consiliis erant, colloquia facere
oportebat, minime longo ab Attila distaret intervallo. Illic igitur,
quo primum devertimus, noctem transegimus. Luce orta misit me Maximinus
ad Onegesium, ut illi tum quae ipse dabat, tum ab Imperatore missa
munera traderem et ut ipse cognosceret, an illi secum et quo tempore
colloquium inire luberet. Perrexi igitur ad Onegesium cum famulis,
qui dona portabant: quum ianuae clausae essent, exspectavi, donec
aperirentur, et aliquis exiret, qui eum mei adventus certiorem faceret.
Itaque tempus mihi terenti et circa murorum ambitum domus Onegesii
ambulanti, progressus nescio quis, quem barbarum ex Scythico vestitu
esse rebar, Graeca voce me salutavit dicens “χαιρε.” Mirari ego, qui
fieret, ut Graece loqueretur vir Scytha: etenim ex variis gentibus
commixti, barbaricam linguam colunt, sive Hunnorum, sive Gothorum,
aut etiam Romanam, hi scilicet, quibus cum Romanis frequentius est
commercium. Neque quisquam eorum facile loquitur Graece, nisi si
qui sint captivi e Thracia aut Illyrico maritimo. Sed illi ab obvio
quoque dignosci possunt et a vestibus laceris et capitis squalore,
tanquam qui in miseram inciderint fortunam. Hic vero opulenti Scythae
speciem prae se ferebat: erat enim bene et eleganter vestitus, capite
in rotundum raso. Hunc resalutans interrogavi, quis esset, et unde in
terram barbaram veniens, vitae Scythicae institutum sequi delegisset.
Ille quam ob causam hoc ex ipso quaererem, rogavit “Mihi vero, inquam,
haec a te ut sciscitarer, causa fuit, quod Graece locutus es.” Tum
ridens ait, se Graecum esse genere, ad mercaturam faciendam Viminacium,
Mysorum ad Istrum urbem, accessisse, in ea domicilium longo tempore
habuisse, uxorem quoque divitem duxisse; parta illic felicitate capta
urbe exutum fuisse, et propterea quod dives erat, se suaque omnia in
praedae divisione Onegesio cessisse. Etenim esse apud eos in more
positum, ut praecipui ab Attila Scythiae principes captivos ditiores
sibi seponant, quoniam plurimum auctoritate valent. Postea ubi adversus
Romanos et Acatzirorum gentem fortissime dimicasset, libertatem se
ex more Scytharum, omnibus, quae bello acquisierat, barbaro domino
traditis, recuperasse. Uxorem quoque barbaram duxisse, et ex ea
liberos sustulisse, et Onegesii mensae participem, hoc vitae genus
longe potius priore ducere. “Qui enim apud Scythas degunt, inquit,
tolerato bellorum labore, sine ulla sollicitudine vitam peragunt.
Tum unusquisque bonis, quae sibi fortuna indulsit, fruitur, neque
quisquam illi ulla in re molestus est. Qui vero sub Romanis aetatem
agunt, facile in bello pereunt. Hos enim in aliis sui conservandi
spem collocare necesse est, quandoquidem per tyrannos minime licet
arma, quibus unusquisque se tueatur, gestare. Atque adeo his, quibus
id iure licet, valde est perniciosa ducum ignavia, qui bellum minime
gnaviter gerunt. At in pace longe acerbiora sunt, quae accidunt, quam
calamitates, quae ex bello proveniunt et propter duram exactionem
tributorum, et propter improborum vexationes, quum leges non in omnes
valeant. Si quis dives aut potens eas sit transgressus, ille quidem
iniquitatis suae poenas non luet: sin aliquis inops, qui negotia gerere
nesciat, hunc poena a legibus statuta manet. Nisi forte eum priusquam
sententia feratur, longo in litibus continuato tempore, multis
praeterea exhaustis opibus, vita defecerit. At mercede et pretio,
quod legum et iuris est obtinere, omnium iniquissimum est. Nec enim
iniuria affecto quisquam fori iudicialis potestatem faciet, priusquam
pecuniam iudicis et eius ministrorum commodo cessuram deponat.” Haec
atque huiusmodi multa cum in medium proferret, ego precatus, ut quod
sentirem, patienter et benigne audiret, respondi, reipublicae Romanae
auctores, sapientes et optimos viros, ne quidquam temere ageretur,
alios legum custodes fecisse, aliis armorum curam commisisse, ut, ad
nullam aliam rem intenti, quam ut se ad pugnam praepararent, militaria
opera exercerent, et propulsata per assiduam belli meditationem omni
formidine, consueta militiae exercitatione, animis firmati, in aciem
descenderent. “Alios, inquam, qui agris colendis et culturae terrae
operam darent, annona militari ab his exacta, eos alere voluerunt, quo
pro sua salute dimicarent. Constituerunt quoque, qui iniuria affectis
prospicerent, et iura eorum, qui propter naturae infirmitatem sibi ipsi
consulere non valerent, tuerentur, quique iure dicendo, quae leges
iuberent, servarent. Neque vero sua providentia destitutos reliquerunt
eos, qui iudicibus adsunt, sed horum esse partes prospicere, qua
ratione ius assequatur, qui sententia iudicum obtinuit, et iniurius
iudicatus, id solum, quod iudicii calculus fert, et nihil praeterea,
facere cogatur. Si enim non essent huic rei praepositi, aut victore
insolentius insurgente, aut eo, qui adversam sententiam reportavit,
in preversa mente perstante, ex una lite alterius litis nasceretur
exordium. Est autem his constitutum argentum ab illis, qui litibus
certant, ut militibus ab agricolis. Quid enim aequius, quam eum,
qui opituletur et auxilium ferat, alere et officium mutuo officio
rependere? quemadmodum equiti emolumento est equi, pastori boum et
venatori canum cura, et reliquorum animantium, quae homines custodiae
et utilitatis causa alunt. Cum enim sumptus in litem factos qui causa
cadunt solvant, damnum nulli alii rei, quam suae iniquitati, imputent
oportet. Quod ad longum tempus attinet, quod in litibus consumitur, si
quando id evenit, id iuris providentius dicendi gratia fit, ne iudices
properantes ab accurata iudicandi ratione aberrent. Sic enim iudicant
melius esse, tardius finem litibus imponere, quam festinantes non
solum iniquum ius in hominem statuere, verum etiam in deum, iustitiae
inventorem, peccare. Leges autem in omnes positae sunt, ut illis etiam
ipse Imperator pareat. Neque, id quod tua accusatione continetur,
potentiores si tenuioribus vim inferant, id illis est impune, nisi quis
forte latens poenam effugerit; quod non solum divitibus, sed etiam
inopibus plerumque usu venit: nam hi quoque, si argumenta deficiunt,
peccatorum poenas non solvunt. Quod non solum apud Romanos, sed etiam
ubique gentium accidit. Gratiam vero plurimam ipsum pro recepta
libertate fortunae debere, neque eam domino acceptam referre. Cum enim
eum in bellum eduxerit, potuisse ab hostibus propter rei militaris
imperitiam occidi, aut si fugisset, ab eo, in cuius dominio erat,
puniri. Longe autem Romani benignius servis consuluerunt. Patrum enim,
aut praeceptorum affectum erga eos exhibent, et ut a malis abstineant,
curant, et eorum, quae honesta ducunt, participes efficiunt. Denique
corrigunt eos in his, quae delinquunt, sicut et suos liberos. Nec enim
servos morte officere, sicut apud Scythas, fas est. Libertatis vero
adipiscendae plures sunt modi. Non enim solum qui vita fruuntur, sed
etiam qui e vivis excedunt, libertatem tribuere possunt, quum de bonis
suis, ut cuique placeat, statuere liceat, et quodcunque quis moriens
de rebus domesticis iusserit, lex sit.” Tum ille plorans inquit, leges
apud Romanos bonas et rem publicam praeclare constitutam esse, sed
magistratus, qui non aeque ac prisci probi et prudentes sunt, eam
labefactant et pervertunt.
Haec inter nos disserentibus aliquis ex domesticis Onegesii septorum
domus fores aperuit. Ego statim accurrere et quaerere; quas res
ageret Onegesius; me enim habere a Maximino, qui legatus a Romanis
venisset, quod illi dicerem. Ille vero Onegesium mihi sui facturum
copiam respondit, si paullum opperirer; exiturum enim esse. Nec multo
temporis spatio interiecto, ut ipsum exeuntem vidi, progressus dixi:
“Te Romanorum legatus salutat, et dona tibi ab ipso una cum auro ab
Imperatore misso adfero.” Et quum maxime ille eum convenire cuperet,
ubi et quando vellet colloqui, quaesivi. Ille suos, qui aderant, iussit
aurum et munera recipere, et me Maximino renuntiare, se protinus ad eum
accedere. Reverti igitur ad Maximinum, et renuntiavi, Onegesium ad eum
venturum esse: nec mora, in tentorium nostrum advenit, et Maximinum
affatus dixit, se Imperatori et illi pro muneribus gratias agere, et
percunctatus est, quandoquidem se arcessisset, quid esset, quod illum
vellet: tum Maximinus, instare tempus, ait, quo posset maiorem gloriam
apud homines adipisci, si ad Imperatorem accedens, quae sunt inter
Romanos et Hunnos controversa, sua prudentia componeret, et inter
utramque gentem concordiam stabiliret: quae res non solum utilitati
utriusque gentis esset cessura, sed etiam eius domui tanta bona
praebitura, ut ipse una cum suis liberis in posterum Imperatori totique
imperatorio generi in perpetuum devinctus foret. Tum Onegesius dixit,
qua in re gratificaretur Imperatori, et per se contentiones dirimeret.
Maximinus respondit, si in rem praesentem descendens, Imperatori
gratiam referret, et dissidiorum causas sedulo perscrutans, de rebus
controversis secundum conditiones foederibus adscriptas iudicium suum
interponeret. Tum Onegesius dixit, se Imperatori et iis, qui ei a
consiliis essent, ea dicturum esse, quae Attilas sibi praeciperet.
“An Romani existimant, inquit, se ullis precibus exorari posse, ut
prodat dominum suum, et nihili faciat educationem apud Scythas,
uxores et liberos suos, neque potiorem ducat apud Attilam servitutem,
quam apud Romanos ingentes opes?” Ceterum se domi remanentem maiori
eorum rebus adiumento futurum, quippe qui domini iram placaret, si
quibus in rebus irasceretur, quam si ad eos accedens criminationi
se obiiceret, si forte quid contra quam Attilae rationibus commodum
videretur faceret. Quae cum dixisset et mihi veniam dedisset eum de
his, quae ex ipso intelligere cuperemus, adeundi, (Maximino enim in
dignitate constituto parum decorus erat continuus congressus,) abiit.
Postridie ad domus Attilae interiora septa me contuli dona ferens eius
uxori, quae Cerca vocabatur. Ex ea tres illi liberi, quorum maximus
natu iam tum Acatzirorum et reliquarum gentium, qua Scythia ad Pontum
patet, regnum tenebat. Intra illa septa erant multa aedificia, partim
ex tabulis sculptis et eleganter compactis, partim ex trabibus opere
puro et in rectitudinem affabre dolatis, in quibus ligna in circulos
curvata imposita erant. Circuli autem a solo incipientes paullatim in
altum assurgebant. Hic habitabat Attilae uxor, ad quam a barbaris,
qui circa ianuas erant, nactus aditum, ipsam deprehendi in molli
stragula iacentem. Erat autem pavimentum laneis tapetibus stratum, in
quibus constitimus. Eam famulorum multitudo in orbem circumstabat, et
ancillae ex adverso humi sedentes telas coloribus variegabant, quae
vestibus barbarorum ad ornatum superiniiciuntur. Cerca salutata, et
muneribus traditis, egressus, exspectans dum Onegesius regia exiret,
(iam enim e domo sua illuc venerat,) ad reliqua aedificia, ubi Attilas
commorabatur, processi. Hic dum ego starem cum reliqua multitudine,
(nec enim accessu ullius loci prohibebar, quippe qui Attilae custodibus
et barbaris, qui eum assectabantur, eram notus,) vidi magnam turbam,
qua prodibat, currentem, tumultum et strepitum excitantem. Attilas domo
egressus, gravi vultu, omnium oculis quaqua versus in eum conversis,
incedens cum Onegesio, pro aedibus substitit. Hic eum multi, quibus
erant lites, adierunt, et eius iudicium exceperunt. Deinde domum
repetiit, et barbararum gentium legatos, qui ad se venerant, admisit.
Me vero, dum Onegesium exspectabam, Romulus, Promutus et Romanus,
legati de vasis aureis ex Italia ad Attilam missi, una cum Rusticio,
qui in comitatu Constantii erat, et Constantiolo ex Paeonum regione,
quae Attilae parebat, me sunt sermone adorti, et interrogaverunt,
utrum dimissi, an manere coacti essemus. “Id ipsum, inquam, ut sciam
ex Onegesio, intra ista septa opperior.” Tum ego illos vicissim
percunctari, an aliquod mite responsum ad ea, de quibus legati
venerant, ab Attila tulissent. Nequaquam aiunt illum deduci a
sententia, sed bellum minari et denuntiare, ni Sylvanus aut pocula
dedantur. Nos vero cum barbari miraremur animi impotentiam, Romulus,
vir multis honorificentissimis legationibus functus et multo rerum usu
praeditus, ait, secunda fortuna et potentia inde collecta adeo illum
efferri, ut iustis sermonibus nullum apud si locum relinqueret, nisi
eos ex re sua esse censeret. Nemo unquam eorum, qui in Scythia, vel
alibi regnarunt, tantas res tam brevi tempore gessit. Totius Scythiae
dominatum sibi comparavit, et ad Oceani insulas usque imperium suum
extendit, ut etiam a Romanis tributa exigat. Nec his contentus, ad
longe maiora animum adiecit, et latius imperii sui fines protendere et
Persas bello aggredi cogitat. Uno ex nobis quaerente, qua via e Scythia
in Persas tendere posset, Romulus dixit, non longo locorum intervallo
Medos dissitos esse a Scythis, neque Hunnos hanc viam nescire, sed
olim, fame per eorum regionem grassante, cum Romani propter bellum,
quod tunc temporis gerebant, minime cum illis proelio decertarent,
hac irrupisse, et ad Medos usque Bazicum et Cursicum, duces ipsorum,
e regiis Scythis oriundos, penetrasse, qui postea cum magna hominum
multitudine Romam ad contrahendam armorum societatem venissent. Hos
narrasse, per quandam desertam regionem illis iter fuisse, et paludem
trajecisse, quam Romulus existimabat esse Maeotidem: deinde, quindecim
diebus elapsis, per montes quosdam, quos superassent, in Mediam
descendisse. Ibi praedas agentibus et excursionibus agros vastantibus
Persicum agmen superveniens telis aëra replevisse. Itaque imminentis
periculi metu retro abscessisse, et per montes regressos, pauxillum
praedae abegisse. Magnam enim partem Medos extorsisse: ipsos autem, ut
persequentium hostium impetum evitarent, ad aliam viam deflexisse. Et
per loca, ubi ex petra maritima flamma ardet, illinc profectos, ...
dierum itinere in sedes suas revertisse. Atque ex eo satis vidisse,
non magno intervallo Scythiam a Medis distare. Quamobrem si Attilam
cupido ceperit Medos invadendi, non multum operae et laboris in eam
invasionem consumpturum, neque magnis itineribus defatigatum iri, ut
Medos, Parthos et Persas adoriatur, et cogat tributi illationi se
submittere. Adesse enim illi magnas copias, quas nulla gens sustinere
possit. Nobis vero optantibus, ut Persis arma inferret, et a nobis in
illos belli molem averteret: “Verendum est, inquit Constantiolus, ne,
Persis facile devictis, non iam amplius amicus, sed dominus in nos
revertatur.” Nunc enim auro accepto pro dignitate eum contentum esse.
Quodsi Medos, Parthos et Persas domuerit, minime eum Romanorum a suo
seiunctum regnum sed eos manifesto servos suos reputantem, gravia illis
et intolerabilia imperaturum esse. Dignitas autem, cuius mentionem
Constantiolus fecit, erat Romanorum exercituum ducis, quam Attilas ab
Imperatore acceperat, et stipendia eius, qui exercitus regebat, missa
sibi non recusabat. Innuebat igitur, Attilam, Medis, Parthis et Persis
subactis, hoc nomen, quo Romanis illum vocare lubet, et dignitatem,
quam illi ornamenti loco esse existimant, repudiaturum, et pro duce
coacturum eos se regem appellare. Iam tum enim indignatus dicebat, illi
servos esse exercituum duces, sibi vero viros Imperatoribus Romanis
dignitate pares. Et brevi quidem sibi potentiae accessionem fore, quod
et deus, Martis ense in lucem protracto, portenderit. Hic tanquam sacer
et deo bellorum praesidi dedicatus, a Scytharum regibus olim colebatur,
et mulsit saeculis non visus, bovis ministerio fuerat tunc temporis
erutus.
Dum ita de praesenti rerum statu confabulamur, Onegesius foras prodiit,
ad quem, ut ex eo disceremus, quae nostrae curae commissa fuerant,
accessimus. Ille vero prius cum nescio quibus barbaris collucutus,
quarere me ex Maximino iussit, quem Romani ex consularibus legatum ad
Attilam essent missuri. Ut in tentorium veni, et Maximino, quae mihi
Onegesius dixerat, retuli, habita de eo, quod barbaris respondendum
esset, deliberatione, redii, dixique Onegesio, Romanos magnopere
desiderare, illum suarum cum Attila controversiarum disceptatorem ad
se accedere. Qua spe si exciderint, Imperatorem, quem sibi libuerit,
legatum missurum. Extemplo me Maximinum arcessere iussit, quem, ut
venit, ad Attilam deduxit. Unde non multo post Maximinus reversus,
narravit, barbarum velle, Imperatorem ad se mittere legatos aut
Nomum, aut Anatolium, aut Senatorem, neque ullos alios praeter hos
admissurum. Et cum Maximinus obiiceret, minime convenire, legatos, qui
ad se mittantur, designando, suspectos Imperatori reddere, Attilam
respondisse, si haec abnuerint, armis se controversias disceptaturum.
Reversis nobis in tentorium, ecce ad nos Orestis pater, “Vos ambos,
inquit, ad convivium invitat Attilas, fiet vero illud ad nonam diei
horam.” Tempore condicto observato, ut venimus, et una quoque Romanorum
Occidentalium legati, stetimus in limine coenaculi coram Attila. Hic
pincernae, ut mos est in illis regionibus, calicem tradiderunt, ut
ante accubitum vota faceremus. Quo facto, et calice degustato, ipsa
solia, in quibus nos sedentes coenare oportebat, ascendimus. Omnia
sedilia circa parietes cubiculi ab utraque parte disposita erant:
medius in lecto sedebat Attilas, altero lecto a tergo strato, pone quem
erant quidam gradus, qui ad eius cubile ferebant, linteis candidis
et variis tapetibus ornatus gratia contectum, simile cubilibus, quae
Romani et Graeci nubentibus adornare pro more habent. Et primum quidem
convivarum locum eius habebant, qui ad Attilae dextram sedebat,
secundum eius, qui ad laevam: in quo nos et Berichus, vir apud Scythas
nobilis, sed Berichus superiore loco. Nam Onegesius in sella ad dextram
regii thori, et e regione Onegesii duo ex Attilae filiis sedebant.
Senior enim in eodem, quo pater, throno, non prope, sed multum infra
accumbebat, oculis prae pudore propter patris praesentiam semper in
terram coniectis. Omnibus ordine sedentibus, qui Attilae erat a poculis
ingrediens pateram vini tradit. Hanc ubi suscepit, proximum ordine
salutavit, qui salutatione honoratus surrexit, neque prius eum sedere
fas erat, quam merum degustans, aut etiam ebibens, poculum pocillatori
redderet. Sedenti autem Attilae eodem modo, qui convivio intererant,
pocula suscipientes et post salutationem degustantes, honorem
exhibebant. Unicuique vero unus pocillator aderat, quem, quum pincerna
Attilae exiret, introire suo ordine oportuit. Secundo et reliquis
deinceps ad hunc modum honore affectis, Attilas nos quoque eodem modo
salutavit secundum ordinem sellarum. Tum omnibus salutationis honore
delato, pincernae recesserunt. Mensae vero iuxta Attilae mensam erant
erectae, excipiendis tribus et quatuor, aut etiam pluribus convivis
idoneae, quorum unusquisque poterat minime transgressus sedium ordines
ex ferculis, quod sibi libitum erat, desumere. Deinde primus in medium
accessit Attilae minister, patinam carnibus plenam ferens. Post ipsum
qui panem ministrabant et opsonia mensis apposuerunt. Sed ceteris
quidem barbaris et nobis lautissima coena praeparata erat et in discis
argenteis reposita, Attilae in quadra lignea, et nihil praeter carnes.
Moderatum pariter in reliquis omnibus sese praebebat. Convivis aurea et
argentea pocula suppeditabantur, Attilae poculum erat ligneum. Simplex
admodum illius vestis nulla re, nisi munditie, ornata erat. Neque eius
ensis, neque calceorum barbarorum ligamina, neque eius equi frena,
ut reliquorum Scytharum, auro aut lapidibus aut alia quacunque re
pretiosa erant ornata. Ut opsonia primorum ferculorum fuere consumpta,
surreximus, neque prius quisquam nostrum ad sedem suam est reversus,
quam sibi traditam pateram vini plenam, servato priore ordine, Attilam
salvum et incolumem precatus, ebibisset. Eo ad hunc modum honore
culto, sedimus. Tum nova fercula cuique mensae sunt illata, quae
alia continebant esculenta, ex quibus ubi omnes, quoad satis esset,
comedissent, eodem modo surreximus, et epoto calice rursus consedimus.
Adveniente vespere, facibusque accensis, duo Scythae coram Attila
prodierunt, et versus a se factos, quibus eius victorias et bellicas
virtutes canebant, recitarunt. In quos convivae oculos defixerunt; et
alii quidem versibus delectabantur, aliis bellorum recordatio animos
excitabat, aliis manabant lacrymae, quorum corpus aetate debilitatum
erat, et vigor animi quiescere cogebatur. Post cantus et carmina
Scytha nescio quis mente captus absurda et inepta nec sani quicquam
habentia effundens risum omnibus commovit. Postremo Zercon Maurusius
introivit. Edecon enim illi persuaserat, ut ad Attilam veniret, omnem
operam et studium pollicitus, quo uxorem recuperaret. Hanc enim, cum
illi Bleda faveret, in barbarorum regione acceperat, eamque in Scythia,
ab Attila ad Actium dono missus, reliquerat. Sed hac spe frustratus
est, quia Attilas illi succensuit, quod ad sua remigrasset. Itaque
tunc arrepta festivitatis occasione progressus, et forma et habitu
et pronuntiatione et verbis confuse ab eo prolatis, Romanae Hunnorum
et Gothorum linguam intermiscens, omnes laetitia implevit et effecit,
ut in vehementem risum prorumperent. Sed Attilas semper eodem vultu,
omnis mutationis expers, et immotus permansit, neque quicquam facere,
aut dicere, quod iocum, aut hilaritatem prae se ferret, conspectus est:
praeter quam quod iuniorem ex filiis introeuntem et adventatem, nomine
Irnach, placidis et laetis oculis est intuitus, et eum gena traxit.
Ego vero cum admirarer, Attilam reliquos suos liberos parvi facere, ad
hunc solum animum adiicere, unus ex barbaris, qui prope me sedebat et
Latinae linguae usum habebat fide prius accepta, me nihil eorum, quae
dicerentur, evulgaturum, dixit, vates Attilae vaticinatos esse, eius
genus, quod alioquin interiturum erat, ab hoc puero restauratum iri.
Ut vero convivium ad multam noctem protraxerunt, non diutius nobis
compotationi indulgendum esse rati exivimus.
Die exorto, Onegesium adivimus dicentes, nos dimitti oportere, neque
nobis diutius tempus terendum esse. Ille, Attilam quoque in ea esse
voluntate, et nos dimittere constituisse, respondit. Itaque non multo
post consilium procerum de his, quae Attilas statuerat, habuit, et
litteras, quae Imperatori redderentur, digessit. Aderant quoque, quorum
curae epistolas scribere incumbebat, inter quos erat Rusticius, vir e
superiore Mysia ortus, qui ab hostibus captus, cum dicendi facultate
valeret, barbaro operam in conscribendis epistolis navabat. Dimisso
consilio, ab Onegesio precibus contendimus, ut Syllae uxori et eius
liberis, qui in expugatione urbis Ratiariae una cum matre in servitutem
redacti erant, libertatem restitueret. Et vero ab his liberandis
minime abhorrebat, sed eorum libertatem magna pecuniae summa a nobis
emptam volebat. Itaque nos eum supplices orare et obtestari, ut, habita
eorum pristinae fortunae ratione, praesentis calamitatis commiseratione
moveretur. Ille, ut Attilam adiit, mulierem pro quingentis aureis
liberam dimisit et eius filios dono ad Imperatorem misit. Interea
Recan, Attilae uxor, in aedes Adamis, qui eius res domesticas curabat,
nos ad coenam invitavit. Ab eo una cum pluribus Scythiae principibus
comiter excepti sumus et iucundis sermonibus et magnifico epularum
apparatu. Tum unusquisque eorum, qui aderant, surgens, Scythica
comitate poculum plenum nobis porrexit, et eum, qui ante se biberat,
amplexus et exosculatus, illud excepit. A coena nos in tentorium
nostrum recipientes, somnum cepimus. Postridie iterum nos Attilas ad
coenam invitavit, et eodem, quo prius, ritu ad eum accessimus et ad
hilaritatem nos convertimus. Tum autem non senior ex filiis Attilae
in eius thoro una cum ipso accumbebat, sed Oebarsius, eius patruus.
Per totum convivii tempus nos blandis sermonibus appellans Imperatori
dicere iussit, ut Constantio, quem ad eum Aetius, ut ab epistolis
esset, miserat, uxorem daret eam, quam illi promisisset. Etenim
Constantius una cum Attilae legatis ad Theodosium venerat, et se operam
daturum, ut pax longo tempore inter Romanos et Hunnos servaretur,
dixerat, modo sibi uxorem locupletem matrimonio copularet. Huic
petitioni Imperator annuerat, et Saturnini filiam, viri et opibus, et
genere clari et ornati, se illi nuptui daturum promiserat. Saturninum
autem interemerat Athenais seu Eudocia, (utroque enim nomine
vocabatur,) neque Imperatori ad exitum perducere, quod promiserat,
per Zenonem, virum consularem, licuit. Is enim olim magna Isaurorum
multitudine stipatus, urbi Constantinopoli, quae bello premebatur,
praesidio fuerat. Qui quum orientalium exercituum dux esset, puellam
custodia eduxit, et Rufo cuidam, uni ex suis necessariis, despondit.
Hac puella sibi subtracta, Constantius barbarum orabat, ne sibi factam
contumeliam negligeret, sed perficeret, ut sibi uxor daretur aut ea,
quae erepta fuerat, aut etiam alia, quae dotem adferret. Quamobrem per
coenae tempus barbarus Maximinum Imperatori dicere iussit, non oportere
Constantium spe ab ipso excitata falli, et ab Imperatoris dignitate
alienum videri, mendacem esse. Haec Attilas Maximino mandavit,
propterea quod Constantius illi ingentem pecuniae summam pollicitus
erat, si uxorem e Romanis puellis locupletem duceret. Sub nocte a coena
discessimus.
Tribus deinde diebus elapsis, muneribus donati dimissi sumus. Attilas
quoque Berichum, virum e Scythiae primoribus, multorum vicorum in
Scythia dominum, et qui in convivio superiore loco sederat, nobiscum
legatum ad Imperatorem misit. Hunc enim et alias Romani pro legato
admiserant. Nobis autem iter conficientibus et in vico quodam
commorantibus, captus est vir Scytha, qui a Romanis explorandi gratia
in barbaram regionem descenderat, quem crucis supplicio affici Attilas
praecepit. Postridie etiam dum per alios vicos progrederemur, duo,
qui apud Scythas serviebant, manibus vincti post terga trahebantur,
quod his, quos belli casus dominos fecisset, vitam eripuissent. Hos,
immissis inter duo ligna uncis praedita capitibus, in cruce necarunt.
Berichus vero, quamdiu Scythiam peragravimus, eadem via nobiscum
iverat, et placidus et amicus visus erat. Ut Istrum traiecimus, propter
quasdam vanas causas, a servis ortas, nos inimicorum loco habuit. Et
primum quidem equum, quem Maximino dono dederat, ad se revocavit.
Etenim Attilas omnes Scythiae principes, qui in ipsius comitatu
erant, donis Maximinum ornare iusserat, et unusquisque certatim illi
equum miserat, inter quos et Berichus. At ille cum moderationis
gloriam sibi comparare studeret, ex equis oblatis paucos acceperat,
reliquos reiecerat. Berichus igitur equum, quem Maximino dederat,
ademit, neque deinceps eadem via ire aut coenari nobiscum voluit.
Itaque hospitalitatis tessera, in barbara regione contracta, eo usque
progressa est. Hinc per Philippopolim ad Adrianopolim nobis iter fuit.
In hac civitate quiescentes, Berichum rursus allocuti cum eo, quod
tamdiu erga nos silentium tenuisset, expostulavimus. Nec enim ullam
fuisse causam cur nobis irasceretur, quandoquidem in nulla re cum
offenderamus. Itaque eo placato et ad coenam invitato, ab Adrianopoli
movimus. In itinere Bigilam, qui in Scythiam revertebatur, obvium
habuimus: quo edocto, quae Attilas ad legationem nostram responderat,
coeptum iter continuavimus. Ut Constantinopolim venimus, Berichum
existimabamus iram abiecisse, sed agrestis et ferae suae naturae minime
est oblitus. Nam Maximinum insimulavit dixisse, quum in Scythiam
transiisset, Areobindi et Asparis, exercituum ducum, auctoritatem apud
Imperatorem nullius esse ponderis, et cum barbarorum levitatem et
inconstantiam notasset, eorum gesta in nullo pretio habuisse.
Reversum Bigilam, quum in iis locis advenisset, ubi tum Attilas
commorabatur, circumstantes barbari ad id praeparati comprehenderunt,
et manus in pecunias, quas Edeconi adferebat, iniecerunt. Quam ipsum ad
Attilam adduxissent, is ex eo quaesivit, cuius rei gratia tantum auri
asportasset. Illi respondit, ut suis et comitum suorum necessitatibus
provideret, ne rerum necessariarum inopia, aut equorum, aut aliorum
animalium vecturae aptorum penuria, quae per longa itinera deperierant,
a studio obeundarum legationum avocaretur. Praeterea ad redemptionem
captivorum pecuniam paratam esse. Multos enim ex Romanis a se magnopere
petiisse, ut propinquos suos redimeret. Cui Attilas: “Sed neque iam,
o turpis bestia, Bigilam appellans, ullum tibi tuis cavillationibus
iudicii subeundi patebit effugium: neque ulla satis idonea causa
erit, qua meritum supplicium evitare possis. Longe enim maior summa
est, quam qua tibi sit opus ad sustentandam familiam, vel etiam quam
impendas in emptionem equorum, vel iumentorum, vel liberationem
captivorum, quam iamdudum Maximino, quum huc veniebat, interdixi.”
Haec dicens, filium Bigilae (is tum primum patrem secutus in barbaram
regionem venerat) ense occidi iubet, nisi pater, quem in usum et quam
ob causam tantum auri advexisset, aperiret. Ille ut vidit filium morti
addictum, ad lacrymas conversus, ius implorare, et ensem in se mitti
debere, non in filium, qui nihil commeruisset. Nec cunctatus omnia
clandestina consilia, quae a se, ab Edecone, ab eunucho et Imperatore
in Attilam composita fuerant, aperuit, et ad preces prolapsus, orare
et obtestari, ut se occideret, et filium nihil promeritum liberaret.
Cum autem Attilas ex his, quae Edecon sibi detexerat, Bigilam nihil
mentitum perspiceret, in vincula duci praecepit, e quibus non prius
eum exsoluturum minatus est, quam eius filius in eam dimissus alias
quinquaginta auri libras pro utriusque liberatione exsolvisset, et
Bigilas quidem in vincula est coniectus, filius autem ad Romanos
rediit. Misit etiam Attilas Orestem et Eslam Constantinopolim.
4. Hinc Attilas, illinc Zeno Chrysaphium ad poenam deposcebant.
Omnium autem in eum animis et studiis inclinatis, visum est ad Attilam
legatos, mittere Anatolium et Nomum: Anatolium quidem magistrum militum
praesentalem, et qui pacis cum barbaro initae conditiones proposuerat:
Nomum veri magistri dignitatem gerentem, et in numerum patriciorum una
cum Anatolio allectum, quae dignitas ceteris omnibus antecellit. Missus
vero est cum Anatolio Nomus nom solum propter dignitatis amplitudinem,
sed etiam quia erat benevolo in Chrysaphium animo, et apud barbarum
gratia et auctoritate plurimum valebat. Nam si quid perficiendum sibi
proposuerat, minime pecuniis parcendum esse censebat. Et illi quidem
mittebantur, quo Attilam ira dimoverent et pacis conditiones observare
persuaderent, illud quoque dicturi, Constantio nuptum datum iri puellam
minime Saturnini filiae genere et opibus inferiorem. Illam enim minime
gratum huiusmodi matrimonium habuisse: itaque secundum legem alteri
nupsisse. Nec enim apud Romanos fas esse, mulierem invitam viro
collocare. Misit et eunuchus aurum ad barbarum, quo mollitus ab ira
deduceretur.
5. Anatolius et Nomus, Istro transmisso, ad Drenconem fluvium usque
(sic enim appellant) in Scythiam penetrarunt. Illic Attilas reverentia
tantorum virorum motus, ne longioribus itineribus defatigarentur, cum
illis convenit. Initio quidem multa superbe et insolenter disserens,
tandem magnitudine munerum aequior factus est et blanda legatorum
oratione delinitus, se pacem servaturum secundum conventiones,
iuravit; se quoque omni regione trans Istrum, tanquam Romanorum iuris
ditionisque cedere, neque porro Imperatori de profugis reddendis
molestum futurum, modo Romani in posterum a transfugis admittendis
temperarent. Liberavit et Bigilam, numeratis quinquaginta auri libris,
quas Bigilae filius cum legatis in Scythiam veniens attulerat. Tum et
Anatolio et Nomo gratificans, quam plurimos captivos illis sine ullo
pretio concessit. Postremo donatos equis et ferarum pellibus, quibus
Scythae regii ad ornatum utuntur, dimisit. Comitem illis addidit
Constantium, ut Imperator ipse re confirmaret, quae verbis promiserat.
Ut legati redierunt, et cum Attila ultro citroque acta retulerunt,
Constantio nuptui datur quondam uxor Armatii, filii Plinthae, qui apud
Romanos exercituum dux fuerat et consulatum inierat. Ille in Lybiam
profectus acie cum Ausorianis decertaverat et prospere pugnarat:
mox morbo correptus vitam finierat. Eius uxori, genere et divitiis
conspicuae, post mariti obitum Imperator nubere Constantio persuaserat.
Sed sopitis omnibus ad hunc modum cum Attila controversiis, Theodosium
novus timor occupavit, ne Zeno tyrannidem invaderet.
III
JORNANDES: DE REBUS GETICIS
_Muratori: Rerum Italicarum Scriptores (1723) Vol. I._
CAPUT XXXIV
Theodericus V. Vesegotharum Rex. In hunc Romani cum Auxiliaribus
Hunnis rupta pace exercitum ducunt. Foedera firmantur. Attila pacatur.
Item de Attilae aula.
Defuncto Valia, ut superiùs quod diximus repetamus, qui parum fuerant
felix Gallis,[15] prosperrimus, feliciorque Thodoricus successit
in regno: homo summa moderatione, compositus animi, corporisque
virilitate[16] abundans. Contra quem Theodosio, et Festo Consulibus,
pace rupta Romani Hunnis auxiliaribus secum junctis, in Gallias arma
moverunt. Turbaverat namque eos Gothorum foederatorum manus, quae
cum Caina Comite Constantinopolim se foederasset.[17] Aetius ergo
Patricius tunc praeerat militibus, fortissimorum Moesiorum stirpe
progenitus, in Dorastena[18] civitate, à patre Gaudentio, labores
bellicos tolerans, Reipub. Romanae singulariter natus, qui superbiam
Suevorum, Francorumque barbariem immensis caedibus servire Romano
Imperio coegisset.[19] Hunnis quoque auxiliariis, Litorio ductante,
contra Gothos Romanus exercitus movit procinctum, diuque ex utraque
parte acie ordinata, quum utrique fortes, & neuter firmior esset,[20]
datis dextris in pristinam concordiam redierunt, foedereque firmato,
ab alterutro fida pace peracta, recessit uterque.[21] Qua pacatur
Attila Hunnorum omnium dominus, & penè totius Scythiae gentium solus
in mundo regnator, qui erat famosâ inter omnes gentes claritate
mirabilis. Ad quem in legationem remissus[22] à Theodosio juniore
Priscus tali voce inter alia refert. Ingenita siquidem flumina, idest
Tysiam, Tibisiamque, & Driccam transeuntes, venimus in locum illum,
ubi dudum Vidicula[23] Gothorum fortissimus Sarmatum dolo occubuit.
Indeque non longè ad vicum, in quo Rex Attila morabatur, accessimus:
vicum inquam ad instar civitatis amplissimae, in quo lignea moenia ex
tabulis nitentibus fabricata reperimus, quarum compago ita solidum
mentiebatur, ut vix ab intento posset junctura tabularum comprehendit.
Videres triclinia ambitu prolixiore distenta, porticusque in omni
decore dispositas. Area verò curtis[24] ingenti ambitu cingebatur,
ut amplitudo ipsa regiam aulam ostenderet. Hae sedes erant Attilae
Regis barbariam totam tenentis,[25] haec captis civitatibus habitacula
praeponebat.
FOOTNOTES:
[15] A. Gallus.
[16] Garetius al. utilitate, ita in Ambros.
[17] Garetius al. efferasset, ita in Ambros.
[18] A. Dorestana.
[19] A. coegit.
[20] A. infirmior esset.
[21] A. secessit uterque. Qua pace Attila.
[22] A. se missum.
[23] A. & Garetius Vidigoja.
[24] A. Cortis.
[25] A. Hae sedes erant Attilae Regi barbariem totam tenenti.
CAPUT XXXV
De Attilae Regis Hunnorum Patre, Fratribus, deque ipsius statura,
forma, & moribus. Item de gladio Martis, quem ipse usurpavit. Locus
insignis è Prisco historico.
Is namque Attila patre genitus Mundzucco, cujus fuere germani, Octar
et Roas, qui ante Attilam regnum Hunnorum tenuisse narrantur, quamvis
non omnino cunctorum. Eorum ipse post obitum cum Bleta[26] germano
Hunnorum successit in regnum, et ut antè expeditioni, quam parabat,
par foret, augmentum virium parricidio quaerit, tendens ad discrimen
omnium nece suorum. Sed librante justitia detestabili[27] remedio
crescens, deformes exitus suae crudelitatis invênit. Bletae[28]
enim fratre fraudibus perempto, qui magnae parti regnabat Hunnorum,
universum sibi populum subjugavit,[29] aliarumque gentium, quas tunc
in ditione tenebat, numerositate collectas primas mundi gentes,
Romanos, Vesegotasque subdere peroptabat. Cujus exercitus quingentorum
millium esse numerus ferebatur. Vir in concussionem gentis[30] natus
in mundo, terrarum omnium metus, qui nescio qua sorte terrebat cuncta,
formidabili de se opinione vulgatâ. Erat namque superbus incessu, huc
atque illuc circumferens oculos, ut elati potentia ipso quoque motu
corporis appareret. Bellorum quidem amator, sed ipse manu temperans,
consilio validissimus, supplicantibus exorabilis, propitius in fide
semel receptis. Formâ brevis, lato pectore, capite grandiori minutis
oculis, rarus barbâ, canis aspersus, simo[31] naso, teter colore,
originis suae signa restituens. Qui quamvis hujus esset naturae, ut
semper magna confideret, addebat ei tamen confidentiam gladius Martis
inventus, sacer apud Scytharum reges semper habitus. Quem Priscus
historicus tali refert occasione detectum. Cùm pastor, inquiens, quidam
gregis unam buculam conspiceret claudicantem; nec causam tanti vulneris
inveniret, solicitus vestigia cruoris insequitur, tandemque venit ad
gladium, quem depascens herbas bucula incautè calcaverat, effossumque
protinus ad Attilam defert. Quo ille munere gratulatus, ut erat
magnanimus, arbitratur se totius mundi Principem constitutum, & per
Martis gladium potestatem sibi concessam esse bellorum.
FOOTNOTES:
[26] A. quorum ipse post quorum obitum cum Bleda, &c. Garet. al. legit
Bledam. Prosper Budam.
[27] A. Justitiae remedio.
[28] A. Bleda, Garetius al. Buda.
[29] A. adunavit.
[30] A. gentium.
[31] A. simeo.
CAPUT XXXVI
Attila, suapte natura ad vastandum orbem paratus, & Gizerico
Wandalorum Rege multis muneribus ad id instigatur. Is omni ratione
discordiam inter Romanos, & Gothos serere conatur; sed frustra.
Epistola Valentiniani Imp. ad Vesegothas, eorumque responsum.
Hujus ergo mentem ad vastationem orbis paratam comperiens Gizericus
Rex Wandalorum, quem paulo ante memoravimus, multis muneribus ad
Vesegotharum bella praecipitat, metuens ne Theodericus Vesegotharum Rex
filiae[32] ulcisceretur injuriam, quae Hunericho Gizerici filio juncta,
prius quidem tanto conjugio laetaretur; sed postea, ut erat ille & in
sua pignora truculentus, ob suspicionem tantummodo veneni ab ea parati,
eam naribus abscissis, truncatisque auribus spolians decore naturali,
patri suo ad Gallias remiserat, ut turpe[33] funus miseranda semper
offerret, & crudelitas, qua etiam moverentur externi, vindictam patris
efficaciùs impetraret. Attila igitur dudum bella concepta Gizerici
redemptione parturiens, legatos in Italiam ad Valentinianum Principem
misit serens Gothorum Romanorumque discordiam: ut quos praelio non
poterat concutere, odiis internis elideret, adserens se Reipub. ejus
amicitias in nullo violare, sed contra Theodericum Vesegotharum Regem
sibi esse certamen, unde eum excipi libenter optaret. Caetera epistolae
usitatis salutationum blandimentis oppleverat, studens fidem adhibere
mendacio. Pari etiam modo ad Regem Vesegotharum Theodericum dirigit
scriptum, hortans ut à Romanorum societate discederet, recoleretque
praelia, quae paulò ante contra eum fuerunt concitata sub nimia
feritate. Homo subtilis, antequam bella gereret, arte pugnabat. Tunc
Valentinianus Imperator ad Vesegothas, eorumque Regem Theodericum in
his verbis legationem direxit. Prudentiae vestrae est, fortissime
gentium, adversùs urbis[34] conspirare tyrannum, qui optat mundi
generale habere servitium, qui causas praelii non requirit, sed
quicquid commiserit, hoc putat esse legitimum. Ambitum suum brachio
metìtur, superbiam licentia satiat, qui jus fasque contemnens, hostem
se exhibet naturae cunctorum. Etenim meretur hic odium, qui in commune
omnium se approbat inimicum. Recordamini quaeso, quod certè non potest
oblivisci. Ab Hunnis casus est fusus, sed quod graviter agit, insidiis
agit appetitum. Unde[35] ut de nobis taceamus potestis hanc inulti
ferre superbiam? Armorum potentes,[36] favete propriis doloribus,
& communes jungite manus. Auxiliamini etiam Reipub. cujus membrum
tenetis. Quàm sit autem nobis expetenda, vel amplexanda societas,
hostes[37] interrogate consilia. His & similibus legati Valentiniani
Regem permovêre Theodericum. Quibus ille respondit: Habetis, inquit
Romani, desiderium vestrum: fecistis Attilam, & nobis hostem. Sequimur
illum quocunque vocaverit, & quamvis infletur de diversis superbarum
gentium victoriis, norunt tamen Gothi confligere cum superbis. Nullum
bellum dixerim grave, nisi quod causa debilitat, quando nil triste
pavet, cui majestas arriserit. Acclamant responso comites Ducis,
laetum sequitur vulgus. Fit omnibus ambitus pugnae, hostes jam Hunni
desiderantur. Producitur itaque à Rege Theoderico Vesegotharum
innumerabilis[38] multitudo, qui quatuor filiis domi dismissis idest
Friderico, & Turico, Rotemero, & Himmerit,[39] secum tantùm Thorismund,
& Theodericum majores natu participes laboris assumit. Felix procinctus
auxiliantium suave collegium habere, & solatia illorum, quos delectat
ipsa etiam simul subire discrimina. A parte verò Romanorum tanta
Patricii Aetii providentia fuit, cui tunc innitebatur Respub. Hesperiae
plagae, ut undique bellatoribus congregatis, adversùs ferocem,
& infinitam multitudinem non impar occurreret. His enim adfuere
auxiliares[40] Franci, Sarmatae, Armoritiani, Litiani, Burgundiones,
Saxones, Riparioli, Ibriones,[41] quondam milites Romani, tunc verò
jam in numero auxiliariorum exquisiti, aliaeque nonnullae Celticae,
vel Germanicae nationes. Convenitur itaque in campos Catalaunicos, qui
& Mauricii nominantur C.[42] leugas,[43] ut Galli vocant, in longum
tenentes, & LXX. in latum. Leuga autem Gallica mille & quingentorum
passuum quantitate metìtur. Fit ergo area innumerabilium populorum
pars illa terrarum. Conseruntur acies utraeque fortissimae, nihil
subreptionibus agitur, sed aperto marte certatur. Quae potest digno
causa tantorum motibus inveniri? Aut quod odium in se cunctos animavit
armari? Probatum est humanum genus Regibus vivere, quando unius mentis
insano impetu strages sit facta populorum, & arbitrio superbi Regis
momento dejicitur, quod tot saeculis natura progenuit.
FOOTNOTES:
[32] A. filiae suae.
[33] A. scilicet ut turpe.
[34] A. fortissimi gentium adversùs orbis, & ita Garetius.
[35] A. Ab Hunnis non per bella, ubi communis casus est fusum, sed quod
graviter anget insidiis appetitum, ut de nobis, &c.
[36] A. potestates.
[37] A. hos interrogate, &c.
[38] A. innumerabilis exercitus.
[39] A. Teurico, Retemere, & Irmnerit.
[40] A. Hi enim adfuerunt auxiliatores Franci.
[41] A. Liticiani, Burgundiones, Saxones, Riparii, Olibriones.
[42] A. in campis Catalaunicis, qui et Mauriaci vocantur.
[43] Leuga verbum, Gallorum est, & merè Francicum, ut constat ex D.
Hieronymò in Joelem, Paulo Diacono lib. 15, & Amm. Marcel. lib. 15,
pag. 68 & lib. 16, pag. 91. ex legibus Bajomar, & Rutelio lib. 2.
Itiner. ut enim Romani milliaribus, sic Galli leugis metiri soliti
sunt, Juret.
CAPUT XXXVII
De iis rebus, quae in ipsorum bellorum motibus, priusquam praelium
inter Romanos, & Hunnos committeretur, acciderunt.
Sed antequam pugnae ipsius ordinem referamus, necessarium videretur
edicere quae in ipsis bellorum motibus accidêre, quia sicut famosum
praelium, ita multiplex, atque perplexum. Sangibanus namque Rex
Alanorum metu futurorum perterritus, Attilae se tradere pollicetur,
& Aurelianam civitatem Galliae, ubi tunc consistebat, in ejus jura
transducere.[44] Quod ubi Theodericus, & Aetius agnovere, magnis
aggeribus eandem urbem ante adventum Attilae destruunt, suspectumque
custodiunt Sangibanum, & inter suos auxiliares medium statuunt cum
propria gente. Igitur Attila Rex Hunnorum tali perculsus eventu,
diffidens suis copiis, metuens inire conflictum, intusque fugam
revolvens, ipso funere tristiorem, statuit per haruspices futura
inquirere. Qui more solito nunc pecorum fibras, nunc quasdam venas
in abrasis ossibus intuentes, Hunnis infausta denuntiant. Hoc
tamen quantulum praedixere solatii, quod summus hostium ductor de
parte adversa occumberet, relictâque victoriâ, sua morte triumphum
foedaret. Cùmque Attila necem Aetii, quod ejus motibus obviabat, vel
cum sua perditione duceret expetendam, tali praesagio solicitus,
ut erat consiliorum in rebus bellicis exquisitor, circa nonam diei
horam praelium sub trepidatione committit, ut, si non secus cederet,
nox imminens subveniret. Convenere partes, ut diximus, in Campos
Catalaunicos.
FOOTNOTES:
[44] A. contradere.
CAPUT XXXVIII
Positio loci, quo in Catalaunicis campis praelium inter Romanos, &
Hunnos est commissum, & descriptio utriusque aciei.
Erat autem positio loci declivi tumore, in modum collis[45] excrescens,
quem uterque cupiens exercitus obtinere, quia loci opportunitas
non parvum beneficium conferret, dextram partem Hunni cum suis,
sinistram Romani, & Vesegothae cum auxiliariis occuparunt. Relictoque
de cacuminis ejus jugo certamine, dextrum cornu[46] cum Vesegothis
Theodoricus tenebat, sinistrum Aetius cum Romanis, collocantes in medio
Sangibanum, quem superiùs retulimus praefuisse Alanis, providentes
cautione militari, ut eum, de cujus animo minus praesumebant, fidelium
turba concluderent. Facilè namque adsumit pugnandi necessitatem, cui
fugiendi imponitur difficultas. E diverso verò fuit Hunnorum acies
ordinata, ut in medio Attila cum suis fortissimis locaretur, sibi
potiùs Rex hac ordinatione prospiciens, quatenus inter gentis suae
robur positus, ab imminenti periculo redderetur exceptus. Cornua
verò ejus multiplices populi, & diversae nationes, quas ditioni suae
subdiderat, ambiebant. Inter quos Ostrogotharum praeeminebat exercitus,
Walamire, & Theodemire, & Widemire germanis ductantibus, ipso etiam
Rege, cui tunc serviebant, nobilioribus: quia Amalorum generis eos
potentia illustrabat, eratque & Gepidarum agmine innumerabili Rex
ille fortissimus, & famosissimus Ardaricus, qui ob nimiam suam
fidelitatem erga Attilam, ejus consiliis intererat. Nam perpendens
Attila sagacitatem suam,[47] eum, & Walamirem Ostrogotharum Regem
super caeteros regulos diligebat. Erat namque Walamir secreti tenax,
blandus alloquio, doli ignarus, Ardaricus fide, & consilio, ut
diximus, clarus. Quibus non immeritò contra parentes Vesegothas debuit
credere pugnatoribus.[48] Reliqua autem, si dici fas est, turba regum,
diversarumque nationum ductores, ac si satellites, nutibus Attilae
attendebant, & ubi oculo annuisset, absque aliqua murmuratione cum
timore, & tremore unusquisque adstabat, aut certè quod jussus fuerat,
exsequebatur. Sed solus Attila Rex omnium regum, super omnes, & pro
omnibus solicitus erat. Fit ergo de loci, quem diximus, opportunitate
certamen. Attila suos dirigit, qui cacumen montis invaderent, sed a
Thorismundo, & Aetio praeventus est, qui eluctati collis excelsa ut
conscenderent, superiores effecti sunt, venientesque Hunnos montis
beneficio facilè turbavere.
FOOTNOTES:
[45] A. in editum collis.
[46] A. Relicto de cacumine ejus jugo certamini; dextrum itaque cornu.
[47] A. societate sua.
[48] Pugnaturis, Garetius al. pugnaturus.
CAPUT XXXIX
Attilae oratio ad Hunnos, quâ eos ad praelium adversùs Romanos
ineundum exhortatur.
Tunc Attila, cum videret exercitum causa praecedente turbatum, eum
tali ex tempore credit alloquio confirmandum. Post victorias tantarum
gentium, post orbem, si consistatis, edomitum, ineptum judicaverim,
tanquam ignaros rei, verbis acuere. Quaeret hoc aut novus ductor, aut
inexpertus exercitus. Nec mihi fas est aliquid vulgare dicere, nec
vos oportet audire. Quid autem aliud vos quàm bellare consueti[49]?
Aut quid forti[50] suavius, quàm vindictam manu quaerere? Magnum munus
à natura animum ultione satiare. Aggrediamur ergo hostem alacres,
audaciores sunt semper, qui inferunt bellum. Adunatas despicite
dissonas gentes. Indicium pavoris est societate defendi. En ante
impetum terroribus jam feruntur, excelsa quaerunt, tumulos capiunt,
& sera poenitudine in campis munitiones efflagitant. Nota vobis
sunt, quàm sint levia Romanorum arma: primo etiam non dico vulnere,
sed ipso pulvere gravantur. Dum inordinatè[51] coëunt, & acies,
testudinemque connectunt, vos confligite, praestantibus animis, ut
soletis, despicientesque eorum acies, Alanos invadite, in Vesegothas
incumbite. Inde nobis est citam victoriam quaerere, unde se continet
bellum. Abscissa[52] autem nervis mox membra relabuntur,[53] nec
potest stare corpus, cui ossa subtraxeris. Consurgant animi, furor
solitus intumescat. Nunc consilia Hunni, nunc arma depromite, aut
vulneratus quis adversarii mortem deposcat, aut illaesus hostium
clade satietur. Victuros nulla tela convenient,[54] morturos, & in
otio fato praecipitant, postremò cur fortuna Hunnos tot gentium
victores adsereret,[55] nisi ad certaminis hujus gaudia praeparasset?
Quis denique Maeotidarum iter aperiret majoribus nostris tot seculis
clausum, ac secretum?[56] Quis adhuc inermibus cedere faciebat
armatos? Faciem Hunorum non poterit ferre adunata collectio.
Non fallor eventu: hic campus est,[57] quem nobis tot prospera
promiserant.[58] Primus in hostes tela conjiciam. Si quis potuerit
Attila pugnante ocium ferre, sepultus est. His verbis accensi, in
pugnam cuncti praecipitantur.
FOOTNOTES:
[49] A vobis, quàm bellare consuetum est.
[50] A. aut quid viro forti.
[51] A. in ordine.
[52] Garetius fortè abscissis, & ita in A.
[53] A. dilabuntur.
[54] A. victuris nulla tela conveniunt.
[55] A. asseret.
[56] A. Quis denique Meotidarum inter majores nostros aperuit tot
saeculis clausum secretum.
[57] A. Nisi fallor.
[58] A. Quem nobis tot prospera promiserunt.
CAPUT XL
Successus praelii commissi inter Romanos, & Vesegothas adversùs
Hunnos. Theoderici Regis mors. Attila se plaustris vallat.
Et quamvis haberent res ipsae formidinem, praesentia tamen Regis
cunctationem haerentibus auferebat. Manu manibus congrediuntur, bellum
atrox, multiplex, immane, pertinax, cui simile nulla usquam narrat
antiquitas, ubi talia gesta referuntur, ut nihil esset, quod in vita
sua conspicere potuisset egregius, qui hujus miraculi privaretur
aspectu. Nam si senioribus credere fas est, rivulus memorati campi
humili ripa prolabens, peremptorum vulneribus sanguine multo provectus,
non auctus imbribus, ut solebat, sed liquore concitatus insolito,
torrens factus est cruoris augmento. Et quos illic coëgit in aridam
sitim vulnus inflictum, fluenta mixta clade traxerunt:[59] ita
constricti sorte miserabili sordebant, potantes sanguinem, quem fudere
sauciati. Hic Theodericus Rex dum adhortans discurreret exercitum,
equo depulsus, pedibusque suorum conculcatus, vitam matura senectute
conclusit. Alii verò dicunt eum interfectum telo Andagis de parte
Ostrogotharum, qui tunc Attila num sequebantur regimen.[60] Hoc fuit,
quod Attilae praesagio haruspices priùs dixerant, quamquam ille de
Aetio suspicaretur. Tunc Vesegothae dividentes se ab Alanis, invadunt
Hunnorum catervas, & penè Attilam trucidassent: nisi priùs providus
fugisset, & se, suosque illico intra septa castrorum, quae plaustris
vallata habebat, reclusisset. Quamvis fragile mumimentum, tamen
quaesierunt subsidium vitae,[61] quibus paulò ante nullus poterat
muralis agger obsistere. Thorismund autem Regis Theoderici filius, qui
cum Aetio collem anticipans, hostes de superiori loco proturbaverat,
credens se ad agmina propria pervenire, nocte caeca ad hostium carpenta
ignarus incurrit. Quem fortiter dimicantem quidam capite vulnerato equo
dejecit, suorumque providentiâ[62] liberatus, à praeliandi intentione
desiit. Aetius verò similiter noctis confusione divisus, cum inter
hostes medios vagaretur, trepidus ne quid incidisset adversi Gothis,
inquirens,[63] tandemque ad socia castra perveniens, reliquum noctis
scutorum defensione transegit. Postera die luce orta, cùm cadaveribus
plenos campos aspicerent, nec audere Hunnos erumpere, suam arbitrantur
esse victoriam, scientesque Attilam non nisi magna clade confusem,
bello confugisse,[64] eùm tamen nihil ageret, vel prostratus abjectum,
sed strepens[65] armis tubis canebat, incussionemque minabatur;
velut leo venabulis pressus, speluncae aditus obambulans, nec audet
insurgere, nec desinit fremitibus vicina terrere, sic bellicosissimus
Rex victores suos turbabat inclusus. Conveniunt itaque Gothi,
Romanique, & quid agerent de superato Attila deliberant. Placet eum
obsidione fatigari, qui annonae copiam non habebat, quando ab ipsius
sagittariis intra septua castrorum locatis, crebris ictibus arceretur
accessus. Fertur autem desperatis in rebus praedictum. Regem adhuc &
in supremo magnanimem, equinis sellis construxisse pyram, seseque, si
adversarii irrumperent, flammis injicere voluisse, ne aut aliquis ejus
vulnere laetaretur, aut in potestatem tantorum hostium gentium dominus
perveniret.[66]
FOOTNOTES:
[59] A. detraxerunt.
[60] A. Qui tunc Attilae sequebatur regimen.
[61] A. enim fragili munimine eorum quaesierit, subsidium vitae.
[62] A. prudentia.
[63] A. adversi, Gothos inquirit.
[64] A. magna clade confossum bella fugere.
[65] A. velut prostratus, aut abjectum se demonstrabat, sed strepens.
[66] Fortè legendum, aut in potestatem hostium tantarum gentium
dominus, &c., ita A.
CAPUT XLI
Thorismund Theoderico Regi patri suo exsequias parat, & consilio Ætii
Patricii, qui Hunnis funditus interemptis, malè à Gothis metuebat
Imperio Romano se recipit, & Patri succedit; Franci, & Gepidae mutua
clade se atterunt, numerus caesorum in praelio inter Romanos, &
Attilam.
Verùm inter has obsidionum moras Vesegothae Regem filii patrem
requirunt, admirantes ejus absentiam, dum felicitas fuerit subsequuta.
Cùmque diutiùs exploratum, ut viris fortibus mos est, inter densissima
cadavera reperissent, cantibus honoratum,[67] inimicis spectantibus
abstulerunt. Videres Gothorum globos dissonis vocibus confragosos,
adhuc inter bella furentia funeri reddidisse culturam. Fundebantur
lacrymae, sed quae viris fortibus impendi solent: nostra mors[68]
erat, sed Hunno teste gloriosa, unde hostium putaretur inclinata fore
superbia, quando tanti Regis efferre cadaver cum suis insignibus
inspiciebant. At Gothi Theoderico adhuc justa solventes, armis
insonantibus regiam deserunt majestatem, fortissimusque Thorismund
benè gloriosus, ad manes[69] carissimi patris, ut decebat filium,
exequias est prosequutus. Quod postquam peractum est, orbitatis
dolore commotus, & virtutis impetu, qua valebat, dum inter reliquias
Hunnorum, mortem patris vindicare contendit: Aetium Patricium, ac si
seniorem, prudentiâque maturum, de hac parte consuluit, quid sibi
esset in tempore faciendum. Ille verò metuens ne Hunnis funditus
interemptis,[70] à Gothis Romanorum premeretur Imperium, praebet hac
suasione consilium, ut ad sedes proprias remearet, regnumque quod
pater reliquerat, arriperet: ne germani ejus opibus sumptis paternis.
Vesegotharum regnum pervaderent,[71] graviterque dehinc cum suis, &
quod pejus est, miserabiliter pugnaret. Quo responso non ambigue, ut
datum est, sed pro sua potiùs utilitate suscepto, relictis Hunnis,
redit ad Gallias. Sic humana fragilitas dum suspicionibus occurrit,
magna rerum agendarum occasione intercipitur. In hoc enim famosissimo,
& fortimissimarum gentium bello ab utrisque partibus CLXII,[72] millia
caesa referuntur, exceptis XC,[73] millibus Gepidarum, & Francorum,
qui ante congressionem publicam noctu sibi occurrentes, mutuis
concidêre vulneribus, Francis pro Romanorum, Gepidis pro Hunnorum
parte pugnantibus. Attila igitur discessione cognita Gothorum, quod
de inordinatis[74] colligi solet, & inimicorum magìs aestimans dolum,
diutius se intra castra[75] continuit. Sed ubi hostium absentia[76]
sunt longa silentia consecuta, erigitur mens ad victoriam, gaudia
praesumuntur, atque potentis Regis animus in antiqua fata revertitur.
Thorismund ergo patre mortuo, in campis statim Catalaunicis, ubi &
pugnaverat regia majestate subvectus, Tholosam ingreditur. Hic licèt
fratrum, & fortium turba gauderet, ipse tamen sic sua initia moderatus
est, ut nullius reperiret de regni successione certamen.
FOOTNOTES:
[67] A. honoribus.
[68] A. nam mors, &c.
[69] A. bene gloriosus manens, carissimi, &c.
[70] A. eversis.
[71] A. germanus ejus, opibus assumptis paternis, regnum invaderet.
[72] A. CLXV.
[73] A. XV.
[74] Garet. alias inopinatis, ita A.
[75] A. claustra.
[76] A. absentiam.
CAPUT XLII
Attila de Vesegotharum recessu à Romanis certior factus, ad
oppressionem Romanorum omnibus viribus se confert. Aquilejam,
Mediolanum, Ticinum vastat. Leo Papa ad eum accedit, & pacem Italiae
certis conditionibus impetrat. Attila ad suas sedes ultra Danubium
remeat.
Attila verò nacta occasione de recessu Vesegotharum, & quod saepè
optaverat, cernens hostium solutionem per partes, mox jam securus
ad oppressionem Romanorum movit procinctum, primaque aggressione
Aquilejensem obsedit civitatem, quae est metropolis Venetiarum, in
mucrone, vel lingua Adriatici posita sinus. Cujus ab oriente muros
Natissa amnis fluens, à monte Picis elambit, ibique cùm diu, multoque
tempore obsidens, nihil penitùs praevaleret, fortissimis intrinsecus
Romanorum militibus resistentibus: exercitu jam murmurante, & discedere
cupiente, Attila deambulans circa muros, dum utrum solveret castra, an
adhuc moraretur deliberat, animadvertit candidas aves, idest ciconias,
quae in fastigio domorum nidificant, de civitate foetus suos trahere,
atque contra morem per rura forinsecus comportare. Et ut hoc, sicut
erat sagacissimus inquisitor, persensit, ad suos inquit: Respicite aves
futurarum rerum providas perituram relinquere civitatem, casurasque
arces periculo imminente deserere. Non hoc vacuum, non hoc credatur
incertum: rebus praesciis consuetudinem mutat ventura formido. Quid
plura? Animus suorum rursus ad oppugnandum Aquilejam inflammatur. Qui
machinis constructis, omnibusque tormentorum generibus adhibitis, nec
mora invadunt civitatem, spoliant, dividunt, vastantque crudeliter,
ita ut vix ejus vestigia ut appareant,[77] reliquerint. Ex hinc jam
audaciores, & necdum Romanorum sanguine satiati, per reliquas Venetûm
civitates Hunni bacchabantur. Mediolanum quoque Liguriae metropolim, &
quondam regiam urbem pari tenore devastant, necnon & Ticinum aequali
sorte dejicunt, vicinaque loca saevientes allidunt, demoliunturque
paenè totam Italiam. Cùmque ad Romam animus fuisset ejus attentus
accedere, sui eum (ut Priscus refert historicus) removêre, non Urbi,
cui inimici erant, consulentes, sed Alarici quondam Vesegotharum Regis
objicientes exemplum, veriti Regis suis[78] fortunam, quia ille post
fractam Romam diu non supervixerat, sed protinus rebus excessit[79]
humanis. Igitur dum ejus animus ancipiti negotio inter ire, & non ire
fluctuaret, secumque deliberans tardaret, placita[80] ei legatio à Roma
advenit. Nam Leo Papa per se ad eum accedit in Acroventu Mambolejo,[81]
ubi Mincius amnis commeantium frequentatione transitur. Qui mox[82]
deposito exercitus furore, & rediens quà venerat, idest, ultra
Danubium, promissa pace discessit: illud prae omnibus denuncians, atque
interminando discernens,[83] graviora se in Italiam illaturum, nisi ad
se Honoriam Valentiniani Principis germanam, filiam Placidiae Augustae,
cum portione sibi regalium opum debita mitteret.[84] Ferebatur enim
quia haec Honoria, dum propter aulae decus, ac[85] castitatem teneretur
nutu fratris inclusa, clandestino[86] eunucho misso Attilam invitasset,
ut contra fratris potentiam ejus patrociniis uteretur: prorsus indignum
facinus, ut licentiam libidinis malo publico compararet.
FOOTNOTES:
[77] A. ut apparet.
[78] A. sui.
[79] A. excesserit.
[80] A. placida.
[81] Garet. alias agro Venetum Ambulejo. ita Ambros.
[82] A. Qui mox deposuit exercitatus furorem, & rediens quo venerat &c.
[83] A. decernens.
[84] A. mitterent.
[85] A. ad castitatem.
[86] A. clam.
IV
EX VITA MS. SANCTI ANIANI EPISCOPI AURELIANENSIS
_Du Chesne: Historiae Francorum Scriptores Coaetanei (1636), Vol. I, p.
521._
Hunorum gens perfida vaginâ suae habitationis egressa, crudelitate
saevissima in plurimarum gentium frendebat pericula. Cuius ad satiandam
rabiem, truculentus Attila tenebat regiam dignitatem. Cúmque vulgatum
esset in populo, quòd suae ferocitatis impetu Gothis obviam properans,
extenderet ad amnem Ligericum, ut subversis Aurelianensium moenibus,
satiaret suae malitiae incrementa. Tunc vir Domini Anianus, non ut in
defensione hominum speraret elegit, sed Apostolicae memor sententiae,
qua per beatum Petrum praecipimur, Subditi estote propter Dominum, sive
Regi quasi praecellenti, sive Ducibus, quasi ab eo missis ad vindictam
malefactorum, laudem verò bonorum. Arelatensem urbem expetere decrevit,
et Aiecium Patritium, qui sub Romano Imperio in Galliis Rempublicam
gubernabat, videndum expetuit, ut ei furorem rebellium cum periculo
suorum civium intimaret.
Itaque Arelatum veniens, multos Domini repperit Sacerdotes, qui ob
varias necessitates adventantes, videre non poterant faciem Iudicis ob
fastum potentiae secularis. Sed cùm sanctus advenisset ibidem Anianus,
divina gratiâ inspirante commonitus, protinus egressus est obviam
supplex Aiecius. Et quem pompa regia Imperialibus fascibus reddebat
inclytum, Sacerdotalis gratia reddidit ad sibi conciliandum subiectum.
Quem cùm ille benigniter inquisisset, cur vir sanctus laborem tam
longi itineris assumpsisset, ille prudenti usus alloquio, vel egregii
praedicatoris exemplo, priùs pro aliorum utilitatibus omnia petens
obtinuit, et tunc demum causam adventus sui auribus principalibus
intimavit. Simulque plenus prophetiae spiritu, VIII. Kal. Iulii diem
esse praedixit, quo bestia crudelis gregem sibi creditum laniandum
decerneret. Petens ut tunc praedictus Patricius veniendo succurreret.
Videns Aiecius florem torrentis eloquii, acumen ingenii in viro Dei
sanctitatis gratiâ comitante, omnia praestitit, quicquid Sacerdos
expetiit, et benignè se venire ut ille suggesserat repromisit. Quo
obtento, vir Domini valedicens seculi Principi, ad propriam regressus
est civitatem: et plebem suam, quae de Pastoris moerebat absentia,
spiritalia confortabat in gaudia; praeparante populo iterum omnia,
quae ad repellenda hostium iacula, portis, muris, vel turribus fuerant
opportuna.----:.
Nec post longum interim intervallum cruentus Attila murorum vallans
ambitum, omne suae malitiae argumentum in iamdictae civitatis convertit
interitum. Sed Pontifex fixus in Domino, per muri ambulatorium
Sanctorum gestans pignora, suavi vocis organo more cantabat Catholico.
Interim hostilis exercitus tela iactabat instantiùs, atque cum
arietibus latera muri crebris quatiebat impulsibus. Tunc fugiente
ad Ecclesiam populo, sanctus Anianus forti eos animo esse monebat
in Domino, numquam fuisse deceptum quicumque firmiter sperasset in
Christo. Ipse verò festinanter murum ascendit, et tacitus respexit ad
coelum, ac pias aures Domini intima prece pulsavit. Cúmque sibi divinum
auxilium adesse sensisset, repentè contra barbaros expuit. Tantáque
subitò cum sputo eodem moles pluviae descendit, et impiorum impetum
triduana inundatione compressit, ut nequaquam se ullus pugnaturus ex
hostibus transferre in locum alterum potuisset.----:.
Cessante igitur nimbo profluo, sanctus Anianus ad Attilae pergit
tentorium, pro sibi commisso rogaturus populo. Spretus à perfido
responso contrario, civitatis sese retulit claustro. Postera autem die,
apertis portarum repagulis, Attilae Proceres ingressi sunt Aurelianis.
Sortéque ad dividendum populum missa, onerabat plaustra innumera
de plebis capta substantia. Iubens crudelis impietas, ut immineret
subditis dura captivitas. Cúmque sanctus Anianus populum ammoneret,
ut nec sic quoque desperarent de Domino, nihílque esse Deo invalidum,
qui suos tueri praevalet etiam sub momento: repentè more prophetico
sanctus Anianus est translatus à Domino, atque in eodem loco, ubi
Aiecius Patricius cum suo degebat exercitu, secum pariter Torsomodo[87]
Rege Gothorum, ostensus militi talia dedit mandata Patricio. “Vade,
inquit, et dic filio meo Aiecio, quia si hodie ad civitatem adesse
distulerit venire, iam crastina nihil proderit.” His dictis, statim
recessit. Et quia divina virtute hoc opus actum fuerat, miles sapiens
recognovit. Statímque ad Aiecium pergens, rem per ordinem pandit.
Tunc ille laetus redditus, et victoria iam securus, utpote divina
revelatione commonitus, unà cum Theodoro et Torsomodo[88] Regibus,
vel suo ac Gothorum exercitu, equum ascendit, ac concitus pergit. Nec
mora Aurelianis pervenit, hostes imparatos repperit. Tantaeque caedis
stragem super eos exercuit, ut nulli dubium fieret, quin meritis Aniani
Pontificis flexus ad misericordiam Dominus Rex coelestis vindictam hanc
exerceret per suos satellites, quos honore ditaverat Regiae dignitatis.
Itáque alii succubuerunt gladiis, alii coacti timore tradebant se
gurgiti Ligeris, sortituri finem mortis. Sanctus verò Anianus plures
per suam precem eripuit, quos coram se trucidandos aspexit. Reddens
scilicet bona pro malis, multi ne morerentur obtinuit, nisi quos
repentinus hostium furor oppressit. Reliqua pars Hunorum, quae ibidem
prostrata non cecidit, fugae praesidium expetunt: donec iudicante
Domino, in loco qui vocatur Mauriacus trucidanda gladiis mortis
sententiam expectaret.----:.
FOOTNOTES:
[87] Al. Torismodo.
[88] Torismodo.
PRINTED IN GREAT BRITAIN BY
WM. BRENDON AND SON, LTD., PLYMOUTH
[Illustration: EUROPE
(A.D. 450)
At end of book.]