VII.

Donarem pateras grataque commodus,

Censorine, meis aera sodalibus,

Donarem tripodas, praemia fortium

Graiorum, neque tu pessima munerum

Ferres, divite me scilicet artium, 5

Quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,

Hic saxo, liquidis ille coloribus

Sollers nunc hominem ponere, nunc deum.

Sed non haec mihi vis, nec tibi talium

Res est aut animus deliciarum egens. 10

Gaudes carminibus; carmina possumus

Donare et pretium dicere muneris.

Non incisa notis marmora publicis,

Per quae spiritus et vita redit bonis

Post mortem ducibus, non celeres fugae 15

Reiectaeque retrorsum Hannibalis minae,

Non incendia Carthaginis impiae

Eius, qui domita nomen ab Africa

Lucratus rediit, clarius indicant

Laudes quam Calabrae Pierides; neque 20

Si chartae sileant quod bene feceris

Mercedem tuleris. Quid foret Iliae

Mavortisque puer, si taciturnitas

Obstaret meritis invida Romuli?

Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum 25

Virtus et favor et lingua potentium

Vatum divitibus consecrat insulis.

Dignum laude virum Musa vetat mori:

Caelo Musa beat. Sic Iovis interest

Optatis epulis impiger Hercules, 30

Clarum Tyndaridae sidus ab infimis

Quassas eripiunt aequoribus ratis,

Ornatus viridi tempora pampino

Liber vota bonos ducit ad exitus.

Horace: Odes and Epodes · 第 112 / 137 题