VII.

Diffugere nives, redeunt iam gramina campis

Arboribusque comae;

Mutat terra vices et decrescentia ripas

Flumina praetereunt;

Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 5

Ducere nuda choros.

Immortalia ne speres, monet annus et almum

Quae rapit hora diem.

Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas

Interitura simul 10

Pomifer autumnus fruges effuderit, et mox

Bruma recurrit iners.

Damna tamen celeres reparant caelestia lunae:

Nos ubi decidimus

Quo pater Aeneas, quo dives Tullus et Ancus, 15

Pulvis et umbra sumus.

Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae

Tempora di superi?

Cuncta manus avidas fugient heredis, amico

Quae dederis animo. 20

Cum semel occideris et de te splendida Minos

Fecerit arbitria,

Non, Torquate, genus, non te facundia, non te

Restituet pietas.

Infernis neque enim tenebris Diana pudicum 25

Liberat Hippolytum,

Nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro

Vincula Pirithoo.

Horace: Odes and Epodes · 第 111 / 137 题