CI

Multas per gentes et multa per aequora uectus

aduenio has miseras, frater, ad inferias,

ut te postremo donarem munere mortis

et mutam nequiquam alloquerer cinerem.

quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, 5

heu miser indigne frater adempte mihi,

nunc tamen interea haec prisco quae more parentum

tradita sunt tristi munere ad inferias,

accipe fraterno multum manantia fletu.

atque in perpetuum, frater, aue atque uale. 10

Catulli Carmina · 第 115 / 133 题