LXXXIX

Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater

tamque ualens uiuat tamque uenusta soror

tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis

cognatis, quare is desinat esse macer?

qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est, 5

quantumuis quare sit macer inuenies.

Catulli Carmina · 第 104 / 133 题