LXXXVIII

Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore

prurit et abiectis peruigilat tunicis?

quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum?

ecquid scis quantum suscipiat sceleris?

suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys 5

nec genitor Nympharum abluit Oceanus:

nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra,

non si demisso se ipse uoret capite.

Catulli Carmina · 第 103 / 133 题