LXVIII

Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo

conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,

naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis

subleuem et a mortis limine restituam,

quem neque sancta Venus molli requiescere somno 5

desertum in lecto caelibe perpetitur,

nec ueterum dulci scriptorum carmine Musae

oblectant, cum mens anxia peruigilat:

id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum,

muneraque et Musarum hinc petis et Veneris: 10

sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Malli,

neu me odisse putes hospitis officium,

accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse,

ne amplius a misero dona beata petas.

tempore quo primum uestis mihi tradita pura est, 15

iucundum cum aetas florida uer ageret,

multa satis lusi: non est dea nescia nostri,

quae dulcem curis miscet amaritiem:

sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors

abstulit. o misero frater adempte mihi, 20

tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,

tecum una tota est nostra sepulta domus,

omnia tecum una perierunt gaudia nostra,

quae tuus in uita dulcis alebat amor.

cuius ego interitu tota de mente fugaui 25

haec studia atque omnis delicias animi.

quare, quod scribis Veronae turpe Catullo

esse, quod hic quisquis de meliore nota

frigida deserto tepefacsit membra cubili,

id, Malli, non est turpe, magis miserum est. 30

ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,

haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.

nam, quod scriptorum non magna est copia apud me,

hoc fit, quod Romae uiuimus: illa domus,

illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas: 35

huc una ex multis capsula me sequitur.

quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna

id facere aut animo non satis ingenuo,

quod tibi non utriusque petenti copia posta est:

ultro ego deferrem, copia siqua foret. 40

*

Non possum reticere, deae, qua me Allius in re

iuuerit aut quantis iuuerit officiis,

ne fugiens saeclis obliuiscentibus aetas

illius hoc caeca nocte tegat studium:

sed dicam uobis, uos porro dicite multis 45

milibus et facite haec carta loquatur anus.

. . . . . . . .

notescatque magis mortuus atque magis,

nec tenuem texens sublimis aranea telam

in deserto Alli nomine opus faciat. 50

nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam,

scitis, et in quo me corruerit genere,

cum tantum arderem quantum Trinacria rupes

lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,

maesta neque assiduo tabescere pupula fletu 55

cessaret tristique imbre madere genae.

qualis in aerei perlucens uertice montis

riuus muscoso prosilit e lapide,

qui cum de prona praeceps est ualle uolutus,

per medium densi transit iter populi, 60

dulce uiatori lasso in sudore leuamen,

cum grauis exustos aestus hiulcat agros:

hic, uelut in nigro iactatis turbine nautis

lenius aspirans aura secunda uenit

iam prece Pollucis, iam Castoris implorata, 65

tale fuit nobis Allius auxilium.

is clausum lato patefecit limite campum,

isque domum nobis isque dedit dominam,

ad quam communes exerceremus amores.

quo mea se molli candida diua pede 70

intulit et trito fulgentem in limine plantam

innixsa arguta constituit solea.

coniugis ut quondam flagrans aduenit amore

Protesilaeam Laudamia domum

inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro 75

hostia caelestis pacificasset heros.

nil mihi tam ualde placeat, Ramnusia uirgo,

quod temere inuitis suscipiatur heris.

quam ieiuna pium desideret ara cruorem,

docta est amisso Laudamia uiro, 80

coniugis ante coacta noui dimittere collum,

quam ueniens una atque altera rursus hiems

noctibus in longis auidum saturasset amorem,

posset ut abrupto uiuere coniugio,

quod scibant Parcae non longo tempore abisse, 85

si miles muros isset ad Iliacos.

nam tum Helenae raptu primores Argiuorum

coeperat ad sese Troia ciere uiros,

Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,

Troia uirum et uirtutum omnium acerba cinis, 90

qualiter et nostro letum miserabile fratri

attulit. ei misero frater adempte mihi,

ei misero fratri iucundum lumen ademptum,

tecum una tota est nostra sepulta domus,

omnia tecum una perierunt gaudia nostra, 95

quae tuus in uita dulcis alebat amor.

quem nunc tam longe non inter nota sepulcra

nec prope cognatos compositum cineris,

sed Troia obscena, Troia infelice sepultum

detinet extremo terra aliena solo. 100

ad quam tum properans fertur simul undique pubes

Graeca penetralis deseruisse focos,

ne Paris abducta gauisus libera moecha

otia pacato degeret in thalamo.

quo tibi tum casu, pulcerrima Laudamia, 105

ereptum est uita dulcius atque anima

coniugium: tanto te absorbens uertice amoris

aestus in abruptum detulerat barathrum,

quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum

siccare emulsa pingue palude solum, 110

quod quondam caesis montis fodisse medullis

audit falsiparens Amphitryoniades,

tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta

perculit imperio deterioris heri,

pluribus ut caeli tereretur ianua diuis, 115

Hebe nec longa uirginitate foret.

sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,

qui actutum domitum ferre iugum docuit.

nam neque tam carum confecto aetate parenti

una caput seri nata nepotis alit, 120

qui cum diuitiis uix tandem inuentus auitis

nomen testatas intulit in tabulas,

impia derisi gentilis gaudia tollens,

suscitat a cano uolturium capiti:

nec tantum niueo gauisa est ulla columbo 125

compar, quae multo dicitur improbius

oscula mordenti semper decerpere rostro,

quam cum praecipue multiuola est mulier.

sed tu horum magnos uicisti sola furores,

ut semel es flauo conciliata uiro. 130

aut nihil aut paulo cui tum concedere digna

lux mea se nostrum contulit in gremium,

quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido

fulgebat crocina candidus in tunica.

quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, 135

rara uerecundae furta feremus herae,

ne nimium simus stultorum more molesti.

saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,

coniugis in culpa flagrantem contudit iram,

noscens omniuoli plurima facta Iouis. 140

at, quia nec diuis homines componier aequum est,

. . . . . . . .

. . . . . . . .

ingratum tremuli tolle parentis onus.

nec tamen illa mihi dexstra deducta paterna

fraglantem Assyrio uenit odore domum,

sed furtiua dedit mira munuscula nocte, 145

ipsius ex ipso dempta uiri gremio.

quare illud satis est, si nobis is datur unis

quem lapide illa diem candidiore notat.

hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus

pro multis, Alli, redditur officiis, 150

ne uestrum scabra tangat rubigine nomen

haec atque illa dies atque alia atque alia.

huc addent diui quam plurima, quae Themis olim

antiquis solita est munera ferre piis.

seitis felices et tu simul et tua uita, 155

et domus in qua olim lusimus et domina,

et qui principio nobis [+]terram dedit aufert[+],

a quo sunt primo omnia nata bona,

et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,

lux mea, qua uiua uiuere dulce mihi est. 160

Catulli Carmina · 第 83 / 133 题