CATVLLVS

Egregium narras mira pietate parentem,

qui ipse sui nati minxerit in gremium. 30

IANVA

Atqui non solum hoc se dicit cognitum habere

Brixia Chinea supposita specula,

flauus quam molli percurrit flumine Mella,

Brixia Veronae mater amata meae,

sed de Postumio et Corneli narrat amore, 35

cum quibus illa malum fecit adulterium.

dixerit hic aliquis: quid? tu istaec, ianua, nosti?

cui numquam domini limine abesse licet,

nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo

tantum operire soles aut aperire domum? 40

saepe illam audiui furtiua uoce loquentem

solam cum ancillis haec sua flagitia,

nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi

speraret nec linguam esse nec auriculam.

praeterea addebat quendam, quem dicere nolo 45

nomine, ne tollat rubra supercilia.

longus homo est, magnas cui lites intulit olim

falsum mendaci uentre puerperium.

Catulli Carmina · 第 82 / 133 题