LXV

Etsi me assiduo confectum cura dolore

seuocat a doctis, Ortale, uirginibus,

nec potis est dulcis Musarum expromere fetus

mens animi, tantis fluctuat ipsa malis:

namque mei nuper Lethaeo in gurgite fratris 5

pallidulum manans alluit unda pedem,

Troia Rhoeteo quem subter litore tellus

ereptum nostris obterit ex oculis.

alloquar, audiero numquam .... loquentem,

numquam ego te, uita frater amabilior, 10

aspiciam posthac? at certe semper amabo,

semper maesta tua carmina morte tegam,

qualia sub densis ramorum concinit umbris

Daulias, absumptei fata gemens Itylei.

sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto 15

haec expressa tibi carmina Battiadae,

ne tua dicta uagis nequiquam credita uentis

effluxisse meo forte putes animo.

ut missum sponsi furtiuo munere malum

procurrit casto uirginis e gremio, 20

quod miserae oblitae molli sub ueste locatum,

dum aduentu matris prosilit, excutitur:

atque illud prono praeceps agitur decursu,

huic manat tristi conscius ore rubor.

Catulli Carmina · 第 73 / 133 题