LXIV

Peliaco quondam prognatae uertice pinus

dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas

Phasidos ad fluctus et fines Aeetaeos,

cum lecti iuuenes, Argiuae robora pubis,

auratam optantes Colchis auertere pellem 5

ausi sunt uada salsa cita decurrere puppi,

caerula uerrentes abiegnis aequora palmis.

diua quibus retinens in summis urbibus arces,

ipsa leui fecit uolitantem flamine currum,

pinea coniungens inflexae texta carinae. 10

illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.

quae simul ac rostro uentosum proscidit aequor,

tortaque remigio spumis incanuit unda,

emersere feri candenti e gurgite uultus

aequoreae monstrum Nereides admirantes. 15

illa, atque haud alia, uiderunt luce marinas

mortales oculi nudato corpore Nymphas

nutricum tenus exstantes e gurgite cano.

tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,

tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, 20

tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.

o nimis optato saeclorum tempore nati

heroes, saluete, deum genus! o bona mater!

uos ego saepe meo uos carmine compellabo.

teque adeo eximie taedis felicibus aucte, 25

Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,

ipse suos diuum genitor concessit amores.

tene Thetis tenuit pulcerrima Neptunine?

tene suam Tethys concessit ducere neptem,

Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem? 30

quae simul optato finitae tempore luces

aduenere, domum conuentu tota frequentat

Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:

dona ferunt prae se, declarant gaudia uultu.

deseritur Scyros, linquunt Phthiotica Tempe, 35

Crannonisque domos ac moenia Larisaea,

Pharsaliam coeunt, Pharsalia tecta frequentant.

rura colit nemo, mollescunt colla iuuencis,

non humilis curuis purgatur uinea rastris,

non glebam prono conuellit uomere taurus, 40

non falx attenuat frondatorum arboris umbram,

squalida desertis rubigo infertur aratris.

ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit

regia, fulgenti splendent auro atque argento.

candet ebur soliis, collucent pocula mensae, 45

tota domus gaudet regali splendida gaza.

puluinar uero diuae geniale locatur

sedibus in mediis, Indo quod dente politum

tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.

haec uestis priscis hominum uariata figuris 50

heroum mira uirtutes indicat arte.

namque fluentisono prospectans litore Diae,

Thesea cedentem celeri cum classe tuetur

indomitos in corde gerens Ariadna furores,

necdum etiam sese quae uisit uisere credit, 55

ut pote fallaci quae tum primum excita somno

desertam in sola miseram se cernat harena.

immemor at iuuenis fugiens pellit uada remis,

irrita uentosae linquens promissa procellae.

quem procul ex alga maestis Minois ocellis, 60

saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu,

prospicit et magnis curarum fluctuat undis,

non flauo retinens subtilem uertice mitram,

non contecta leui uelatum pectus amictu,

non tereti strophio lactentis uincta papillas, 65

omnia quae toto delapsa e corpore passim

ipsius ante pedes fluctus salis alludebant.

sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus

illa uicem curans toto ex te pectore, Theseu,

toto animo, tota pendebat perdita mente. 70

a misera, assiduis quam luctibus externauit

spinosas Erycina serens in pectore curas,

illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus

egressus curuis e litoribus Piraei

attigit iniusti regis Cortinia tecta. 75

nam perhibent olim crudeli peste coactam

Androgeoneae poenas exsoluere caedis

electos iuuenes simul et decus innuptarum

Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.

quis angusta malis cum moenia uexarentur, 80

ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis

proicere optauit potius quam talia Cretam

funera Cecropiae nec funera portarentur.

atque ita naue leui nitens ac lenibus auris

magnanimum ad Minoa uenit sedesque superbas. 85

hunc simul ac cupido conspexit lumine uirgo

regia, quam suauis exspirans castus odores

lectulus in molli complexu matris alebat,

quales Eurotae progignunt flumina myrtus,

auraue distinctos educit uerna colores, 90

non prius ex illo flagrantia declinauit

lumina, quam cuncto concepit corpore flammam

funditus atque imis exarsit tota medullis.

heu misere exagitans immiti corde furores

sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, 95

quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,

qualibus incensam iactastis mente puellam

fluctibus, in flauo saepe hospite suspirantem!

quantos illa tulit languenti corde timores!

quanto saepe magis fulgore expalluit auri! 100

cum saeuum cupiens contra contendere monstrum

aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.

non ingrata tamen frustra munuscula diuis

promittens tacito succendit uota labello.

nam uelut in summo quatientem brachia Tauro 105

quercum, aut conigeram sudanti cortice pinum,

indomitus turbo contorquens flamine robur,

eruit (illa procul radicitus exturbata

prona cadit, late quaeuiscumque obuia frangens),

sic domito saeuum prostrauit corpore Theseus 110

nequiquam uanis iactantem cornua uentis.

inde pedem sospes multa cum laude reflexit

errabunda regens tenui uestigia filo,

ne labyrintheis e flexibus egredientem

tecti frustraretur inobseruabilis error. 115

sed quid ego a primo digressus carmine plura

commemorem, ut linquens genitoris filia uultum,

ut consanguineae complexum, ut denique matris,

quae misera in nata deperdita lamentata est,

omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem: 120

aut ut uecta ratis spumosa ad litora Diae,

aut ut eam deuincta .... lumina somno

liquerit immemori discedens pectore coniunx?

saepe illam perhibent ardenti corde furentem

clarisonas imo fudisse e pectore uoces, 125

ac tum praeruptos tristem conscendere montes,

unde aciem in pelagi uastos protenderet aestus,

tum tremuli salis aduersas procurrere in undas

mollia nudatae tollentem tegmina surae,

atque haec extremis maestam dixisse querellis, 130

frigidulos udo singultus ore cientem.

'sicine me patriis auectam, perfide, ab aris,

perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?

sicine discedens neglecto numine diuum,

immemor a deuota domum periuria portas? 135

nullane res potuit crudelis flectere mentis

consilium? tibi nulla fuit clementia praesto,

immite ut nostri uellet miserescere pectus?

at non haec quondam nobis promissa dedisti

uoce: mihi non haec miserae sperare iubebas, 140

sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos,

quae cuncta aerei discerpunt irrita uenti.

tum iam nulla uiro iuranti femina credat,

nulla uiri speret sermones esse fideles;

quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, 145

nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:

sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,

dicta nihil metuere, nihil periuria curant.

certe ego te in medio uersantem turbine leti

eripui, et potius germanum amittere creui, 150

quam tibi fallaci supremo in tempore dessem.

pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque

praeda, neque iniacta tumulabor mortua terra.

quaenam te genuit sola sub rupe leaena,

quod mare conceptum spumantibus exspuit undis, 155

quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae uasta Carybdis,

talia qui reddis pro dulci praemia uita?

si tibi non cordi fuerant conubia nostra,

saeua quod horrebas prisci praecepta parentis,

at tamen in uestras potuisti ducere sedes, 160

quae tibi iucundo famularer serua labore,

candida permulcens liquidis uestigia lymphis,

purpureaue tuum consternens ueste cubile.

sed quid ego ignaris nequiquam conquerar aureis,

externata malo, quae nullis sensibus auctae 165

nec missas audire queunt nec reddere uoces?

ille autem prope iam mediis uersatur in undis,

nec quisquam apparet uacua mortalis in alga.

sic nimis insultans extremo tempore saeua

fors etiam nostris inuidit questibus auris. 170

Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo

Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,

indomito nec dira ferens stipendia tauro,

perfidus in Creta religasset nauita funem,

nec malus hic celans dulci crudelia forma 175

consilia, in nostris requiesset sedibus hospes!

nam quo me referam? quali spe perdita nitor?

Idomeneosne petam montes? a gurgite lato

discernens ponti truculentum diuidit aequor.

an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui 180

respersum iuuenem fraterna caede secuta?

coniugis an fido consoler memet amore?

quine fugit lentos incuruans gurgite remos?

praeterea nullo litus, sola insula, tecto,

nec patet egressus pelagi cingentibus undis: 185

nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,

omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.

non tamen ante mihi languescent lumina morte,

nec prius a fesso secedent corpore sensus,

quam iustam a diuis exposcam prodita multam, 190

caelestumque fidem postrema comprecer hora.

quare facta uirum multantes uindice poena,

Eumenides, quibus anguino redimita capillo

frons exspirantis praeportat pectoris iras,

huc huc aduentate, meas audite querellas, 195

quas ego, uae miserae, extremis proferre medullis

cogor inops, ardens, amenti caeca furore.

quae quoniam uerae nascuntur pectore ab imo,

uos nolite pati nostrum uanescere luctum,

sed quali solam Theseus me mente reliquit, 200

tali mente, deae, funestet seque suosque.'

has postquam maesto profudit pectore uoces,

supplicium saeuis exposcens anxia factis,

annuit inuicto caelestum numine rector.

quo motu tellus atque horrida contremuerunt 205

aequora concussitque micantia sidera mundus.

ipse autem caeca mentem caligine Theseus

consitus oblito dimisit pectore cuncta,

quae mandata prius constanti mente tenebat,

dulcia nec maesto sustollens signa parenti 210

sospitem Erechtheum se ostendit uisere portum.

namque ferunt olim, classi cum moenia diuae

linquentem natum uentis concrederet Aegeus,

talia complexum iuueni mandata dedisse.

'nate mihi longa iucundior unice uita, 215

nate, ego quem in dubios cogor dimittere casus,

reddite in extrema nuper mihi fine senectae,

quandoquidem fortuna mea ac tua feruida uirtus

eripit inuito mihi te, cui languida nondum

lumina sunt nati cara saturata figura, 220

non ego te gaudens laetanti pectore mittam,

nec te ferre sinam fortunae signa secundae,

sed primum multas expromam mente querellas,

canitiem terra atque infuso puluere foedans,

inde infecta uago suspendam lintea malo, 225

nostros ut luctus nostraeque incendia mentis

carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera.

quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,

quae nostrum genus, has sedes defendere Erechthi

annuit, ut tauri respergas sanguine dextram, 230

tum uero facito ut memori tibi condita corde

haec uigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas;

ut simul ac nostros inuisent lumina collis,

funestam antennae deponant undique uestem,

candidaque intorti sustollant uela rudentes, 235

quam primum cernens ut laeta gaudia mente

agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.'

haec mandata prius constanti mente tenentem

Thesea ceu pulsae uentorum flamine nubes

aereum niuei montis liquere cacumen. 240

at pater, ut summa prospectum ex arce petebat,

anxia in assiduos absumens lumina fletus,

cum primum inflati conspexit lintea ueli,

praecipitem sese scopulorum e uertice iecit,

amissum credens immiti Thesea fato. 245

sic funesta domus ingressus tecta paterna

morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctum

obtulerat mente immemori talem ipse recepit.

quae tamen aspectans cedentem maesta carinam

multiplices animo uoluebat saucia curas. 250

at parte ex alia florens uolitabat Iacchus

cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis,

te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.

qui tum alacres passim lymphata mente furebant

euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes. 255

harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,

pars e diuulso iactabant membra iuuenco,

pars sese tortis serpentibus incingebant,

pars obscura cauis celebrabant orgia cistis,

orgia, quae frustra cupiunt audire profani, 260

plangebant aliae proceris tympana palmis,

aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,

multis raucisonos efflabant cornua bombos

barbaraque horribili stridebat tibia cantu.

talibus amplifice uestis decorata figuris 265

puluinar complexa suo uelabat amictu.

quae postquam cupide spectando Thessala pubes

expleta est, sanctis coepit decedere diuis.

hic, qualis flatu placidum mare matutino

horrificans Zephyrus procliuas incitat undas, 270

aurora exoriente uagi sub limina Solis:

quae tarde primum clementi flamine pulsae

procedunt, leni et resonant plangore cachinni,

post uento crescente magis magis increbescunt,

purpureaque procul nantes ab luce refulgent: 275

sic tum uestibuli linquentis regia tecta

ad se quisque uago passim pede discedebant.

quorum post abitum princeps e uertice Pelei

aduenit Chiron portans siluestria dona:

nam quodcumque ferunt campi, quos Thessala magnis 280

montibus ora creat, quos propter fluminis undas

aura parit flores tepidi fecunda Fauoni,

hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,

quo permulsa domus iucundo risit odore.

confestim Penios adest, uiridantia Tempe, 285

Tempe, quae siluae cingunt super impendentes,

[+]Minosim[+] linquens [+]doris[+] celebranda choreis,

non uacuos: namque ille tulit radicitus altas

fagos ac recto proceras stipite laurus,

non sine nutanti platano lentaque sorore 290

flammati Phaethontis et aerea cupressu.

haec circum sedes late contexta locauit,

uestibulum ut molli uelatum fronde uireret.

post hunc consequitur sollerti corde Prometheus,

extenuata gerens ueteris uestigia poenae, 295

quam quondam silici restrictus membra catena

persoluit pendens e uerticibus praeruptis.

inde pater diuum sancta cum coniuge natisque

aduenit caelo, te solum, Phoebe, relinquens,

unigenamque simul cultricem montibus Iri: 300

Pelea nam tecum pariter soror aspernata est,

nec Thetidis taedas uoluit celebrare iugalis.

qui postquam niueis flexerunt sedibus artus,

large multiplici constructae sunt dape mensae,

cum interea infirmo quatientes corpora motu 305

ueridicos Parcae coeperunt edere cantus.

his corpus tremulum complectens undique uestis

candida purpurea talos incinxerat ora,

at roseo niueae residebant uertice uittae,

aeternumque manus carpebant rite laborem. 310

laeua colum molli lana retinebat amictum,

dextera tum leuiter deducens fila supinis

formabat digitis, tum prono in pollice torquens

libratum tereti uersabat turbine fusum,

atque ita decerpens aequabat semper opus dens, 315

laneaque aridulis haerebant morsa labellis,

quae prius in leui fuerant exstantia filo:

ante pedes autem candentis mollia lanae

uellera uirgati custodibant calathisci.

haec tum clarisona pellentes uellera uoce 320

talia diuino fuderunt carmine fata,

carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.

O decus eximium magnis uirtutibus augens,

Emathiae tutamen opis, clarissime nato,

accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, 325

ueridicum oraclum: sed uos, quae fata secuntur,

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

adueniet tibi iam portans optata maritis

Hesperus, adueniet fausto cum sidere coniunx,

quae tibi flexanimo mentis perfundat amorem, 330

languidulosque paret tecum coniungere somnos,

leuia substernens robusto brachia collo.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nulla domus tales umquam contexit amores,

nullus amor tali coniunxit foedere amantes, 335

qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nascetur uobis expers terroris Achilles,

hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,

qui persaepe uago uictor certamine cursus 340

flammea praeuertet celeris uestigia ceruae.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

non illi quisquam bello se conferet heros,

cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi,

Troicaque obsidens longinquo moenia bello, 345

periuri Pelopis uastabit tertius heres.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

illius egregias uirtutes claraque facta

saepe fatebuntur natorum in funere matres,

cum incuruo canos soluent a uertice crines, 350

putridaque infirmis uariabunt pectora palmis.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

namque uelut densas praecerpens cultor aristas

sole sub ardenti flauentia demetit arua,

. . . . . . . .

Troiugenum infesto prosternens corpora ferro. 355

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

testis erit magnis uirtutibus unda Scamandri,

quae passim rapido diffunditur Hellesponto,

cuius iter caesis angustans corporum aceruis

alta tepefaciet permixta flumina caede. 360

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

denique testis erit morti quoque reddita praeda,

cum teres excelso coaceruatum aggere bustum

excipiet niueos perculsae uirginis artus.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi. 365

nam simul ac fessis dederit fors copiam Achiuis

urbis Dardaniae Neptunia soluere uincla,

alta Polyxenia madefient caede sepulcra:

quae, uelut ancipiti succumbens uictima ferro,

proiciet truncum summisso poplite corpus. 370

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

quare agite optatos animi coniungite amores.

accipiat coniunx felici foedere diuam,

dedatur cupido iam dudum nupta marito.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi. 375

non illam nutrix orienti luce reuisens

hesterno collum poterit circumdare filo,

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

anxia nec mater discordis maesta puellae

secubitu caros mittet sperare nepotes. 380

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

talia praefantes quondam felicia Pelei

carmina diuino cecinerunt pectore Parcae.

praesentes namque ante domos inuisere castas

heroum, et sese mortali ostendere coetu, 385

caelicolae nondum spreta pietate solebant.

saepe pater diuum templo in fulgente reuisens,

annua cum festis uenissent sacra diebus,

conspexit terra centum procumbere tauros.

saepe uagus Liber Parnasi uertice summo 390

Thyadas effusis euantis crinibus egit,

cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes

acciperent laeti diuum fumantibus aris.

saepe in letifero belli certamine Mauors

aut rapidi Tritonis hera aut Ramnusia uirgo 395

armatas hominum est praesens hortata cateruas.

sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,

iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,

perfudere manus fraterno sanguine fratres,

destitit extinctos natus lugere parentes, 400

optauit genitor primaeui funera nati,

liber ut innuptae poteretur flore nouercae,

ignaro mater substernens se impia nato

impia non uerita est diuos scelerare parentes,

omnia fanda nefanda malo permixta furore 405

iustificam nobis mentem auertere deorum.

quare nec talis dignantur uisere coetus,

nec se contingi patiuntur lumine claro.

Catulli Carmina · 第 72 / 133 题