Haec Aquitannici verba ideo inserui, ne cui mirum videatur quod
de Gerberto fama dispersit: fudisse sibi statuae caput, certa
inspectione syderum, cum videlicet omnes planetae exordia cursus
sui meditarentur, quod non nisi interrogatum loqueretur, sed
verum vel affirmative vel negative pronunciaret. Verbi gratia
diceret Gerbertus: Ero apostolicus? responderet statua: Etiam —:
Moriar antequam cantem missam in Jerusalem? Non. Quo illum ambiguo
deceptum ferunt, ut nihil excogitaret poenitentiae, qui animo
blandiretur suo de longo tempore vitae. Quando enim Ierosolymam
ire deliberaret, ut mortem stimularet? Nec providit quod est Romae
ecclesia Ierusalem dicta, id est Visio pacis; quia quicumque
illuc confugerit, cuiuscumque criminis obnoxius, subsidium
invenit. Hanc in ipsius Urbis rudimentis Asylum accepimus dictam,
quod ibi Romulus, ut augeret civium numerum, statuisset omnium
reorum refugium. Ibi cantat missam papa tribus dominicis quibus
praetitulatur Statio ad Ierusalem. Quocirca cum uno illorum dierum
Gerbertus ad missam se pararet, invaletudinis ictus ingemuit,
eademque crescente decubuit: consulta statua, deceptionem et
mortem suam cognovit. Advocatis igitur cardinalibus, diu facinora
sua deploravit. Quibus inopinato stupore nec aliquid referre
valentibus, ille insaniens et prae dolore ratione hebetata,
minutatim se dilaniari et membratim foras proici iussit: _Habeat_,
inquiens, _membrorum officium qui eorum quaesivit hominium; namque
animus meus nunquam illud adamavit sacramentum, immo sacrilegium_.
5. _Cronaca detta_ di GUGLIELMO GODELL, l. III (ap. PERTZ, _Mon. Germ.,
Script._, t. XXVI, p. 196). L'autore, ignoto, era, per sua stessa
dichiarazione, assai giovane nel 1144: visse sin dopo il 1173.
Iohannes vero XVI. papa Romanus post 10 menses lacrimabiliter satis
vitam finivit. Succedit ei Silvester papa annis 4 et mensibus 5.
Hunc dicunt quidam Gerbertum fuisse; quod utrum verum sit, certum
non habeo. Fertur enim de Gerberto hoc, quod fuerit primo monachus
Sancti Benedicti Floriacensis; sed quia nimis cupidus honoris et
temporalis proprietatis, ut dicunt, fuit, deceptus a demone adeo
fertur, ut hosti antiquo homonagium faceret, quatinus per eius
potestatem ad libitum suum voti sui compos efficeretur. Loquebatur
etenim cum eo hostis ipse, et ille eius obsequiis insistere non
verebatur. Huiusmodi pessimo federe inito, explevit ei pro voto
que poscebat; et licet exterius pareret, intro quam sublimis
efficiebatur, videlicet quia regibus servierat et ab eis talem
gratiam fuerat nactus, permittente tamen Domino, qui de nostris
malis solus novit operari meliora. Ceterum adeo factus est miser
ille, ut ab hoste expeteret et hosti ascriberet, quod, etsi hostis
suggestione et placita voluntate acceleratum est, non tamen nisi
Dei voluntate vel permissione illi ad effectum perductum. Primo
itaque Remensis archiepiscopus, secundo Ravennensis archipresul,
postremo urbis Rome papa effectus est. Inter hec interrogans hostem
de fine suo, responsum ab eo accepit, quod non esset moriturus,
donec in Ierusalem celebraret mysteria divina. Quod cecus papa
audiens, gavisus est, reputans apud se, tam longe se esse a fine
suo, quam se sentiebat longe ab huiusmodi peregrinationis voto ac
voluntate. Post hec proxima mediante quadragesima ex more pape
missam celebrans in palatio Constantini, in capella que dicitur
Ierusalem, subito intra sacra mysteria sibi adesse sentiens mortem,
suspiravit et ingemuit; et licet nequissimus et sceleratissimus,
seram non credens in vita hac penitentiam, speravit et promeruit
veniam. Precepitque, ut dicunt, se particulatim detruncari, ut
temporali supplicio extingueret dolores eternos. Factum est ut
imperavit, et Deus, ut promiserat penitenti veraciter veniam non
negavit. Sepultus ergo Rome est, et super eum huiusmodi epitaphium
inditum:
Scandit ab R Gerbertus ad R post papa vigens R.
Huius vero nunc antistitis sepulcrum fertur tale indicium de Romani
pontificis morte conferre, ut paululum, antequam ipsius instet
finis, tantam de se humoris inundantiam effundat, ut in circuitu
sui lutum faciat. Si vero cardinalis aliquis vel persona quelibet
magna in cetu clericorum summe sedis migrare per mortem debet,
super se sepulchrum tantum aque emittat, ut irrigari videatur. Hec
de prefato Gerberto papa ab aliis audivi; utrum vero sint subnixa
veritate, lectoris arbitrio inquirenda derelinquo.
6.
ANONIMO (XII o XIII secolo). Testo pubblicato dal MONE di su un codice
di Heidelberg, negli _Anzeiger für Kunde des deutschen Mittelalters_,
anno 1833, coll. 188-9.
_Surgit ab R. Gerbertus ad R., fit papa potens R._
Ortus Remensis praeclaris moenibus urbis
illic Gerbertus libris datur erudiendus;
discere non potuit et ob hoc trepidando refugit.
Ut silvas iniit, Sathanas huic obvius ivit:
«quid Gerberte fugis? vel quo tam concite vadis?» 5
«Discere non possum», dixit, «fugioque magistrum».
«Heus, ait ille, mihi si vis tantum modo subdi,
ne quis Gerberto sit doctior en ego faxo».
Annuit his ille, secum subit abdita silvae,
sedulo quem docuit, cunctos precellere fecit. 10
Silvas linquentem post haec scolas repetentem
doctor derisit: «rufus es, hinc perfidus! inquit».
Ille refert: «nigrum simulas tu valde tyrannum».
Respondet: «magro similem te vinco tyranno».
Disceptant ambo de libris tempore longo, 15
confundit victum Gerbertus et ipse magistrum;
mox urbem liquit, Sathanan consultat et infit:
«Heus pedagoge, virum mihi nunc ostende peritum,
cum quo scripturis possim confligere divis».
Dixit daemon: «ini Ravennam concite, fili, 20
pontificem clarum libris cernes ibi gnarum».
Pergit et aggreditur conflictu denique justum,
qui cito Gerbertum jussit discedere victum.
Hinc rediit moestus, huic narrat et haec furibundus.
Tum docuit talem, quae dicitur abacus artem, 25
in tabulam scripsit Ravennam ferreque jussit.
Haec cum legisset, nescire pudebat et inquit:
«sit mihi quaeso trium dilatio, posco, dierum».
Ibat Gerbertus, sacer est, dominumque precatur:
«si venit de te mihi res, deus optime, pande, 30
sin autem, nunquam Gerbertum fac rogo cernam».
Praesul migravit, Gerbertus dum remeavit,
sedem Ravennae mox praesul suscipit ille.
Post haec Romanam possedit papa cathedram.
Debeat hic Zabulum consultat vivere quantum. 35
«Ut cantes inibi, Solimam venies,» ait illi.
Est statio Solimam vocat hanc populusque.
In xlmae medio missam celebrante
Gerberto dirum dixisse ferunt inimicum:
«nolis sive velis, Gerberte, cito morieris, 40
sic venies ad me tua te merces manet ex me».
«Fraus tua jam magna, Gerbertus ait, patet, illa,
qua genus humanum capiebas et protoplastum;
dum Solimam dire me dixisti prius ire,
daemon ades vere nequaquam falleris a me». 45
Advocat hic populum cunctum vel in ordine clerum,
rem pandit cunctis veniam deposcit ab illis.
7.
GUALTIERO MAP, _De Nugis Curialium_, dist. IV, cap. 11 (ap. PERTZ,
_Mon. Germ., Script._, t. XXVII, pp. 70-2). Gualtiero nacque, sembra,
fra il 1135 e il 1140; morì nei primi anni del sec. XIII.
_De fantastica decepcione Gerberti._
Quis fantasticam famosi nescit illusionem Gerberti? Gerbertus, a
Burgundia, puer genere, moribus et fama nobilis, Remis id agebat
intentus, ut tam indigenas quam adventicios pectore vinceret et ore
scolares, et obtinuit. Erat autem ea tempestate filia prepositi
Remensis quasi speculum et admiratio civitatis, in quam omnium
intendebant suspiria, votis hominum et desiderio dives. Egreditur,
videt, admiratur, cupit, et alloquitur; audit et allicitur;
haurit ab apotheca Scille furorem, et a matre Morphoseos edoctus,
oblivisci morem suo non abnegat veneno, cuius virtute degenerat
in asinum, ad onera fortis, ad verbera durus, ad opera deses, ad
operas ineptus, in omni semper miseria petulcus. Non ei sentitur
inflicta calamitas, non eum castigationum flagella movent,
torpens ad strenuitates, impromptus ad argutias; incircumspecte
iugiter inhiat impetigini, suppliciter petit, acriter instat,
obstinate perdurat, et obtuso per improbitatem mentis acumine,
certa desperatione torquetur, et ab animi tranquillitate decidens,
conturbato se et extra modum posito, rem moderari vel statui suo
provideri non potest. Depereunt igitur res; oneratur debitis,
subicitur usuris, derelinquitur a servis, vitatur ab amicis,
et substantia denique penitus direpta, domi solus residet, sui
negligens, hirtus et squalidus, horridus et incultus, una tamen
felix miseria, ultima scilicet egestate, que ipsum a principe
miseriarum absoluit amore, que sui memoria non sinit eius
reminisci. Hec tua sunt, Dyane, tam dolorosa quam dolosa dispendia,
que pro tue militie stipendiis tuis impendis equitibus, ut a
te circa finem ridiculi reddantur palamque confusi, sive tuis
doloribus cunctis habeantur ostentui. Miser hic, de quo nobis
sermo, paupertate magistra, solutus ab hamo Veneris, ingratus est
ei, que solvit, quia que preterierunt angustie faciles videntur
comparate presentibus, dignamque dicit inediam mercede leonis, qui
damulam lupis aufert, ut eam devoret.
Exit una dierum Gerbertus civitatem hora meridiana quasi spaciatum,
et fame torquebatur ad luctum, et totus extra se pedetentim longe
defertur in nemus, et in saltum deveniens, feminam ibi reperit
inaudite pulcritudinis, maximo insedentem panno serico, habentem
coram positum maximum denariorum acervum. Subtrahit ergo pedem
furtim, ut effugiat, fantasma sive prestigium timens. At illa,
ipsum ex nomine vocans, confidere iubet et, quasi miserta eius,
pecuniam ei presentem et quantam desiderare potest divitiarum
copiam spondet, dummodo filiam prepositi, que ipsum tam insolenter
spreverat, dedignetur et sibi non tanquam domine vel maiori, sed
tanquam pari et amice velit adherere, adiciens: «Meridiana vocor,
et generosissimo producta stemmate, id semper summopere curavi,
ut michi parem omnimodi invenirem, qui mee virginitatis primos
decerpere flores dignus haberetur, nec quemquam repperi, qui
non in aliquo michi dissideret, usque ad te. Unde quia michi per
omnia places, ne differas omnem suscipere felicitatem, quam tibi
de celo pluit Altissimus, cuius ego creatura sum ut tu. Quoniam,
nisi iustas extorseris iras a me, beatus es omni rerum et status
opulentia, tantum cum mea reflorueris ad plenum diligentia, eadem
ipsam superbiam repellas, quae te ipsa miserabilem fecit. Scio
enim, quod penitebit eam et revertetur ad spreta, si liceat. Si
tuos odisset instinctu castitatis amores, in tua meruisset gratiam
victoria. Sed id solum in causa fuit, ut, te, qui omnium iudicio
super omnes eras amabilis, insolenter abiecto, sine suspicione
faveret aliis, falsoque Minerve peplo velavit Affroditem, et sub
tue pretextu repulse in suam alii divaricationem appulerunt. Proh
dolor! expulsa Pallade, tegitur sub egide Gorgon, et tua manifesta
confusio dedit umbraculum lupe spurciciis, quam si digne semper
dixeris tuis indignam amplexibus, precelsum te faciam in omnibus
excelsis terre. Times forsitan illudi et succubi demonis in me
vitare tendis argutias. Frustra. Nam illi, quos metuis, cavent
similiter hominum fallacias et, non, nisi data [p. 71] fide vel
alia securitate, se credunt alicui et nichil preter peccatum
ab eis referunt, qui falluntur. Nam si quando, quod raro fit,
vel successus vel opes afferunt, aut tam inutiliter et tam vane
transeunt, ut nichil sint aut in cruciatum cedunt et perniciem
deceptorum. Ego autem nullam a te expecto securitatem, mores tue
sinceritatis edocta plenissime. Nec secura contendo fieri, sed te
securum facere. Ego tibi cuncta libens expono et volo tecum hec
deferas antequam coeamus; et sepe revertaris ad plura tollenda,
donec universo debito soluto, probaveris, fantasticam non esse
pecuniam, et non timeas veri amoris impendiis iustas rependere
vices. Amari cupio, non dominari nec etiam tibi parificari, sed
ancilla fieri. Nichil in me reperies, quod non sentias amorem
sapere. Nullum adversitatis in me signum deprehendere poterunt
vera indicta». Hec et similia multa Marianna, cum non oporteret.
Avidus enim oblatorum, Gerbertus fere mediis eam rapit sermonibus
ad annuendum, anxius paupertatis evadere copiosus et velox
venustissimum Veneris periculum inire. Supplex igitur omnia
spondet, fidem offert et, quod non petitur, iuramentum, oscula
iungit, salvo pudoris reliquo tactu.
Redit honustus Gerbertus, nuncios advenisse creditoribus fingit
et lente, ne thesauros invenisse videatur, se debitis exhonerat.
Porro iam liber et Marianne muneribus habundus, supellectile
ditatur, familia crescit, vestium mutatoriis et ere cumulatur,
cibariis et potu stabilitur, ut sit eius in Remis copia similis
glorie Salomonis in Ierusalem et lecti secura letitia non minor,
licet ille fuit multarum, hic unius amator. Singulis ab ipsa,
que preteritorum habebat scientiam, docetur noctibus quid in
die sit agendum. Hec sunt noctes admiratissimi Nume, quibus
Romani fingebant sacrificia fieri, colloquia deorum ascisci, cum
unicam coleret, cui nocturno studio sudabat occulte sapientiam.
Duplici proficit doctrina Gerbertus, thori et scole, et ad summa
fame propugnacula triumphat in gloria; nec minus eum promovet
lectio lectoris in studio quam lectricis in lecto. Huius in
rebus agendis ad summam gloriam, illius adiuventis ex artibus ad
illuminationem in modico fit impar omnibus, universos excedit, fit
panis esurientium, vestis egentium et omnis oppressionis prompta
redempcio; et non est civitas, cui non sit invidiosa Remis.
Audiens hec et videns filia Babilonis misera, que per superbiam
ipsum in vallem redegerat, consuetos expectat auribus arrectis
nuncios moramque miratur et arguit, et se tandem spretam
intelligens, quos fastidiosa repulerat, tum primo concipit ignes.
Iam vivit lautius et cultius incedit et ipsi verecundius obviat
et reverentius loquitur, et se per omnia delapsam in viteperium
sentiens et abiectionem, eo bibit cifo rancorem animi, quo
propinaverat amatori suo furorem. Frenum igitur arripit amens et,
quo lora flectant aut retrahant, non curat, sed quibus impetitur
calcaribus, toto facit obedientiam cursu et, quibuscunque modis
ipsam ille tentaverat, id est omnibus, ipsum aduncare conatur.
Sed frustra fiunt insidie, tenduntur retia, iaciuntur hami. Nam
odii veteris ultor et novi adulator amoris ei quicquid dare solet
dilectio negat, quicquid odium infligere iaculatur. Exinanitis ergo
conatibus, augmentatur in amentiam amor, sensumque doloris excedit
acerbitas et, sicut medicinam membrorum stupor non admittat, sic
animus exhauste spei solatia non sentit. Excitat eam tandem, quasi
mortuam suscitat anus vicina Gerberti et ipsum a tugurio suo per
foramen ostendit deambulantem in medio modico pomerio in fervore
diei post cenam solum, quem etiam post pusillum decumbere sub umbra
vident esculi tortulose sopitumque quiescere. At non illa quiescit,
sed, pallio reiecto, sola camisia vestita, sub ipsius se clamide
totam toti coniungit capiteque velato ipsum osculis et amplexibus
excitat. A vinolento et saturo leviter optinet quod quesierat; in
unum enim Veneris estum convenerant iuventutis et temporis, ciborum
et vini fervor. Sic nimirum semper assurgunt Veneri Phebus et Pan,
Ceres et Bacus, a quorum ubique conventu celebri Pallas excluditur.
Instat illa complexibus et osculis et tacita verborum adulari
blanditie, donec ille Marianne memor, pudore confusus et non modico
timore trepidus, eam tamen verecunde vitare volens, sub redeundi
promisso recedit et in nemore solito a pedibus Meridiane veniam
petit erratui. Illa diu despicit insolenter et tandem eius hominium
ad securitatem, quia deliquerat, poscit et optinet et in eius
perseverat tutus obsequio.
Contigit interea archiepiscopum Remensem in fata cedere et
Gerbertum fame sue meritis incathedrari. Deinceps etiam suscepti
negotium honoris exsequens, dum Rome moram faceret, fit a domino
papa cardinalis et archiepiscopus Ravennas et post pauca, defuncto
papa [p. 72], sedis illius electione publica gradum ascendit.
Et toto sacerdotii sui tempore confecto sacramento corporis et
sanguinis dominici non gustabat ob timorem vel ob reverentiam et
cautissimo furto, quod non agebatur simulabat. Apparuit autem ei
Meridiana anno sui papatus ultimo, designans ei vite securitatem,
donec Ierosolimis missam celebrasset, quod Rome commorans pro
voto suo cavere putabat. Contigit autem ipsum ibi celebrare,
ubi asserem illum aiunt depositum, quem Pilatus summitati crucis
dominice titulo sue passionis inscriptum affixerat, que quidem
ecclesia usque in hodiernum diem Ierusalem dicitur, et ecce! sibi
ex opposito applaudebat Meridiana quasi de adventu suo proximo
ad ipsam gavisura. Qua visa et intellecta, nomenque loci edoctus,
cardinales omnes, clerum et populum convocat, publice confitetur
nec aliquem totius vite sue nevum irrelevatum observat. Statuit
etiam, ut deinceps contra clerum et populum in facie omnium fieret
consecratio. Unde multi altari celebrant interposito, dominus autem
papa percipit facie ad faciem omnium sedens. Gerbertus modicum vite
sue residuum assidua et acerrima penitentia sincere beavit et in
bona confessione decessit. Sepultus est autem in ecclesia beati
Iohannis Laterani in mausoleo marmoreo, quod igitur sudat, sed
non adunantur in rivum gutte, nisi mortem alicuius divitis Romani
prophetantes. Aiunt enim, quod, cum imminet domino pape migratio,
rivus in terram defluit; cum alicui magnatum, usque ad tertiam vel
quartam vel quintam partem emanat, quasi cuiusque dignitatem arto
designans vel ampliori fluento. Licet autem Gerbertus avaricie
causa glutino diaboli diutissime detentus fuerit, magnifice tamen
in manu forti Romanam rexit ecclesiam, a cuius, ut dicitur,
possessionibus omnium successorum suorum temporibus aliquit
defluxit.
8.
_Chronica Albrici monachi Trium Fontium a monacho novi monasterii
Hoiensis interpolata_ (ap. PERTZ, _Mon. Germ., Script._, t. XXIII,
pp. 774, 778.) Alberico scriveva negli anni intorno al 1280;
l'interpolatore (che poche cose aggiunse) prima del 1295.
Guido: Bis igitur in regno Francie iam mutata regali serie, fit
regum tertio nova successio de Hugonis Magni progenie. Nam Clodovei
primo Pipinus Karoli Magni pater a sceptris amovit heredes. Secundo
dux Hugo Karoli Magni sobolem extirpavit a regni solio, quod sibi
suoque generi confirmavit. Venerat et gratiam magnam apud ipsum
invenerat ille peritus artium et famosus ingenii subtilitate
Gerbertus, qui in Gallia Remis ut dicitur natus, monachus a
puero apud Floriacum adolevit, mox in Hyspaniam profugiens, ut
astrologiam a Sarracenis disceret, et desiderio satisfecit. Ibi
liberales artes ita ebibit, quod eas industria magna revocaret in
Galliam, omnino ibidem pridem obsoletas. Abbacum certe primus a
Sarracenis rapuit, et regulas dedit que a sudantibus abbacistis vix
intelliguntur. Ibi quid cantus et volatus avium portendat edidicit,
ibi etiam excire tenues ex inferno figuras, ibi quidquid noxium vel
salubre curiositas humana scrutabatur, deprehendit. Unus erat codex
magistri sui totius artis conscius, quem sub eius cervicali positum
nocte rapuit et aufugit. Profugus ergo respiciens eadem peritia,
qua persequebatur eum magister suus, sub ponte ligneo, qui proximus
erat, se pendulus occulit, pontem amplectens, ut nec aquam nec
terram tangeret. Ita querentis aviditate frustrata devenit ad mare.
Ibi per incantationem dyabolo accersito perpetuum illi paciscitur
hominium, si se a persequente ultra pelagus eveheret defensatum; et
ita factum est. Inde cum redisset in Franciam et arcem in doctrina
teneret artium, quia regis Hugonis filium Robertum liberalibus
disciplinis instruxit; idem rex eum in sedem Remensis ecclesie
irreverenter, ut postea dicetur, intrusit [p. 774].
Ex relatione Guidonis et Guilelmi: Gerbertus, qui et Silvester
papa, de quo premisimus, fuderat sibi caput certa inspectione
siderum, quod non nisi interrogatum loqueretur, sed verum vel
affirmative vel negative. Verbi gratia diceret Gerbertus: _Ero
apostolicus?_ responderet statua: _Etiam. Moriar, antequam cantem
missam in Ierusalem? Non._ Quo illum ambiguo deceptum ferunt. Nec
enim providit, quod est Rome ecclesia Ierusalem dicta, ad quam
quicumque reus criminis confugerit, subsidium pacis invenit. Hanc
ferunt fuisse Romuli asilum. In hac ergo, cum ex more cantasset,
invaletudinis ictus ingemuit consultaque statua deceptionem
et mortem suam cognovit. Advocatis igitur cardinalibus, cum
facinora sua deplorasset, dilaniari se membratim et foras proiici
iussit: _Habeat_ inquiens _membrorum officium, qui eorum quesivit
hominium._
De hoc ergo in quodam libello, ubi agitur de sanctuario
Lateranensis ecclesie, ita scriptum reperitur: In dextro latere
ecclesie Lateranensis prope altare sanctorum Vincentii et Anastasii
martirum iacet Gerbertus Remorum archiepiscopus, qui papa effectus
Silvester fuit appellatus. Quod autem tumba eius guttas quasi
lacrimarum emittat, quando aliquis papa vel aliquis cardinalis
magnus mortuus est, satis probatum est et satis vulgatum. Dicitur
etiam, quod quicumque tumbam eius visitaverit et _Pater noster_ ibi
dixerit, quotiens hoc fecerit, indulgentiam obtineat aliquot dierum
a summis pontificibus statutam [p. 778].
9.
FILIPPO MOUSKET, _Chronique rimée_, vv. 15434-15599 (ap. PERTZ, _Mon.
Germ., Script._, t. XXVI, pp. 727-9). Filippo non visse oltre il 1244.
Kapès, cil rois, bien m'en sai ciert,
Fist faire arcevesque Gerbiert 15435
A Rains, et puis fu desposés.
Si s'en est a Othon alés,
Qui de Roume estoit emperere,
Et la mellour de son empere
Arcevesquié lues li dona, 15440
C'est Ravenne, u il l'asena.
Et tout çou fu par l'anemi,
Dont Gerbiers ot fait son ami
Puis l'ama il si durement,
Qu'il le fist aukes fausement 15445
Apostole sacrer a Roume,
Dont l'escriture cest vier nomme:
_Scandit ab er Gerbertus ad er,
Fit papa vigens vigens er._
C'est a dire que d'er monta 15450
Gerbiers a er, point n'i douta,
Et apriès si refu d'er pappe,
Ki Rains, Ravenne et Rome atrape.
Car par R comence Rains,
Et de Ravenne premerains, 15455
Est R li mos; ausi de Rome
Li mos premiers est R. c'on nomme.
Mais çou dïent li anciien,
Que cil papes Gerbiers sans bien
Siervi son signour le deable, 15460
Tant qu'il en vint a tele estable
Qu'en la tiere de Belleem
Quida canter en Jhursalem.
S'a defors Rome une capiele,
Jursalem a non, moult est biele. 15465
Gerbiers ot demandé un jour
Al deable, le sien signour,
K'il li desist quant il morroit.
Et il li dist qu'il feniroit,
Quant canteroit en Jhursalem. 15470
Li pape entendi Belleem
Et Jherusalem en Surïe,
Si pensa que la n'iroit mïe,
Et dont ne morroit il ja mais,
Si durroit sa joie et ses mais. 15475
A la capiele dont jou di,
Defors Romme vint un mardi.
La se vot Gerbiers pour canter,
De l'autre Jursalem oster.
Et il comença le sierviche 15480
De male pensee et faintiche,
Ensi com il ot fait maint jor
El despit de nostre signor.
Mais pour faillir ne pour trecier
Ne pooit il point empirier 15485
Le siervice k'il devoit faire,
Coment qu'il fust en mal afaire,
Ne ausi ne puet autres om
Del comencement jusqu'à som.
Car Dameldieux si l'a fait tel, 15490
Pour ke priestres vient a l'autel
Pour le siervice comenchier,
N'acroistre ne apetichier
Nel puet il; mais s'il i quiert mal,
Lui mëismes met en traval, 15495
En painne et en dampnation
Par sa male devotion;
Et comment qu'il soit fel ne faus,
S'est li cors Dieu sacrés et saus.
Si con pappe Gerbiers cantoit, 15500
Ki del cors Dieu ne s'i gaitoit,
Es vous d'infier les anemis,
Tous a guise de corbous mis,
Par l'air volant, et de woltoirs
Grant noisse faissant, lais et noirs; 15505
Sour la capiele sont asis
Plus de cinc cens et trente sis;
Quar pour son desloial peciet
Li avoient cel jor ficiet.
Et quant li pappe mious s'envoisse, 15510
Si demenerent si grant noisse
Que li peules et li clergiés
S'en est forment esmiervilliés:
Quar moult s'aloient deferant.
Gerbiers s'i reconnut esrant; 15515
Quar dit li ot li anemis,
Ki ses sire iert et ses amis,
Et il ses om et ses siergans,
Si l'ot mis a ces honors grans,
Dont il estoit en cel peril 15520
Que jusqu'à tant ne morroit il
K'en Jerusalem canteroit;
Et il, qui garder s'en quidoit,
Ot canté en cele capiele,
Pour quoi li anemis l'apiele, 15525
Quar ses tiermes iert acomplis.
Gerbiers en fu moult asoplis;
Ses viestemens a desviestus,
S'en est al ventaile venus.
De cuer moult tristre et nonjoiant 15530
Regehi tout, la gent oiant,
Comment le diable ot siervi,
Par quoi il ot çou desiervi,
Qu'il l'avoit mis en tele honor
K'il ne pooit avoir grignor. 15535
Et dist: 'Signour, pour Dieu mierci,
Si m'a diables avanchi'.
Lors apiela un sien siergant
Et fist prendre un coutiel trençant
Que il a son keus demanda, 15540
Et puis al siergant commanda,
En remission des peciés
Dont il estoit plus enteciés,
Et pour Jhesu Crist autresi,
Ki li avoit souffiert ensi, 15545
Que maintenant, voiant tamains,
Li trençast les pies et les mains,
Dont il estoit devenus om
Al diable jusques a som,
Et sa langue trençast apriès, 15550
Dont il fu de parler engriès;
Et les pies ans deus li trençast,
Si que ja mais viers lui n'alast,
Qu'il fist premiers et maintes fois.
A çou faire n'ot nul defois: 15555
Mains et langue et pies li trença,
Les pieches fors en balancha,
Et li corbiel les em portoient,
Voiant tous çaus ki la estoient.
Et dont fist il ses ious crever, 15560
Pour l'afaire mious aciever,
Dont le diable avoit vëu,
Ki tant li avoit pourvëu.
Et puis fist ses levres coper,
Pour s'arme plus a descouper, 15565
Dont il ot l'anemi baissié,
Ki si l'avoit mal aaissié.
Les gens en orent grans miervelles,
Quar il fit trencier ses orelles,
Dont il ot öis les mesdis 15570
Que li sathanas li ot dis.
Voians tous, non mïe sos cape,
Fist decoper Gerbiers li pappe
Trestous ses menbres un et un
Et fors gieter as cans cascun, 15575
Pour çou qu'en lieu desconvenable
En avoit siervi le diable.
Et li corbou et li woutoir,
Ki diable ierent lait et noir,
Les pieces entr'aus devoroient. 15580
Et moult grant noisse demenoient
Pour l'arme k'il orent pierdüe,
Dont fait orent longe atendüe.
Tout ensi cil pappe Gerbiers
Ne fu pas en la fin bobiers, 15585
Mais del tout a Dieu s'asenti,
Si que pour mort vïe senti,
Et Dieux ne voloit perdre mïe
L'arme qu'il li avoit cargïe.
Si fait savoir, qui de cuer fin 15590
Se doune a Dieu devant sa fin;
Quar, puis que faire le savra,
Ja tant de peciés fais n'avra
Que Dameldieux n'en ait mierci.
Pappe Gerbiers s'adevanci, 15595
Car point ne se desespera:
Se li cors son mal compera,
L'arme fu sauve, ce croit l'on,
A quanque savoir en puet l'on.
10.
_Chronica minor auctore minorita Erphordiensi_ (ap. PERTZ, _Mon. Germ.,
Script._, t. XXIV, pp. 186-7). L'ignoto autore compose la sua cronica
negli anni 1261-6.
Post hunc papam Johannem 149, qui sedit menses 10, et ultimo
excecatum et precipitatum, Silvester papa 150 ordinatur, sedit
annis 4, mens. 5. Iste vocabatur Gerbertus. Iste dicitur fuisse in
papatu magus et nigromanticus et dyabolum pro diviciis adorasse,
et ei a dyabolo fuisse promissum, quod nunquam moreretur, nisi
prius veniret in Ierusalem. Hoc intellexit papa de Ierusalem
ultra mare et quomodo voluit vixit. Set cum hic papa quadam die
Rome in capella, quam construxit Constantinus et Helena, ubi et
plurimas [p. 187] reliquias recondiderunt, que vocatur Ierusalem,
missarum sollempnia celebrasset, dixit ei suus dominus dyabolus:
'Ecce in Ierusalem fuisti, nunc morieris tu et non vives'. Quo
audito, Silvester qui et Gerbertus male sibi conscius, ostendens
magna signa compunccionis, in quadam capella, que Rome sita est
inter Lateranum et Coliseum, iussit se ipsum, amputatis manibus et
pedibus suis ac aliis membris, enormiter et crudeliter mutilari,
et sic vitam Gerbertus in ipsa capella finivit. Unde in eandem
capellam, que Gerberti appellatur, nullus papa in detestacionem
illius facti postea intrare voluit nec curavit.
11.
MARTINO POLONO (m. 1279), _Chronicon_ (ap. PERTZ, _Mon. Germ.,
Script._, t. XXII, p. 432).
Silvester II. sedit annis 4, mense 1, diebus 8, et cessavit
episcopatus diebus 23. Iste nacione Gallicus nomine Gilbertus
mortuus fuit ad Sanctam crucem in Iherusalem. Hic primum iuvenis
Floriacensis cenobii in Aurelianensi diocesi monachus fuit,
sed dimisso monasterio homagium diabolo fecit, ut sibi omnia
succederent ad votum, quod diabolus promisit adimplere. Ipse
obsequiis diaboli frequenter insistens, super desideriis suis cum
eo loquebatur. Veniens autem in Hyspalim Hispaniae causa discendi
in tantum profecit, quod sua doctrina etiam maximis placuit. Habuit
enim discipulos Ottonem imperatorem et Robertum regem Francie,
qui inter alia sequenciam _Sancti spiritus adsit nobis gratia_
composuit, et Leothericum, qui post fuit archiepiscopus Senonensis.
Sed quia idem Gilbertus quam plurimum honores ambiebat, diabolus
ea quae petebat ad votum implevit. Fuit enim primo Remensis
archiepiscopus, post Ravennas, tandem papa, et tunc quaesivit a
diabolo, quamdiu viveret in papatu. Responsum habuit, quamdiu non
celebraret in Iherusalem. Gavisus fuit valde, sperans se longe esse
a fine, sicut fuit longe a voluntate peregrinacionis in Iherusalem
ultra mare. Et cum in quadragesima ad ecclesiam que dicitur
Iherusalem in Laterano celebraret, ex strepitu demonum sensit sibi
mortem adesse. Suspirans ingemuit; licet autem sceleratissimus
esset, de misericordia Dei non desperans, revelando coram omnibus
peccatum, menbra omnia, quibus obsequium diabolo prestiterat,
iussit precidi et demum truncum mortuum super bigam poni, et ut
ubicumque animalia perducerent et subsisterent, ibi sepeliretur.
Quod et factum est. Sepultusque est in ecclesia Lateranensi, et
in signum misericordie consecute sepulchrum ipsius tam ex tumultu
ossium, quam ex sudore presagium est morituri pape, sicut in eodem
sepulchro est litteris exaratum.
12.
_Flores temporum auctore fratre ordinis minorum_ (ap. PERTZ, _Mon.
Germ., Script._, t. XXIV, p. 245). Furono scritti negli ultimi anni del
secolo XIII.
Silvester II anno Domini 997, sedit annos 4, mensem unum. De
cuius vita pessima et morte bona breviter est dicendum. Gilbertus
antea vocabatur, apostata nigromanticus se dyabolo sub iuramento
tradens, ut daret sibi divicias, sciencias et honores magnos.
Igitur discipulos congregavit, scilicet Ottonem imperatorem,
Rupertum regem Francie, Leotonium archiepiscopum Senensem, adhuc
pueros. Quorum auxilio tres archiepiscopatus adeptus est, Remensem,
Ravennensem et papatum. Cui dyabolus promisit vitam, donec in
Ierusalem missam celebraret. Sic autem vocatur capella [in Roma],
quam fecit Helena. Ubi dum celebraret, ex demonum strepitu mortem
timens, publice confessus est; et pedibus ac manibus amputatis,
super bigam cum equo indomito positus, ad Lateranensem ecclesiam
est devectus. Cuius sepulchrum insudat vel strepit, quando papa
mortuus est; et hoc [est] in signum misericordie consecute.
13.
LEONE D'ORVIETO, _Chronica Summorum Pontificum_ (ap. LAMI, _Deliciae
eruditorum_, vol. II, pp. 162-3). Leone condusse la sua Cronica sino al
1314.
Silvester, natione Gallicus, nomine Gilbertus, qui mortuus fuit
ad sanctam Crucem in Ierusalem, sedit annis tribus, mense uno.
Hic primum iuvenis Floriacensis coenobii in Aurelianensi dioecesi
Monachus fuit, sed dimisso Monasterio, homagium diabolo fecit, ut
sibi omnia ad votum succederent, quod diabolus promisit implere.
Ipse obsequiis diaboli insistens, frequenter super desideriis
suis cum eo loquebatur. Veniens autem Hispalim Hispaniae, causa
discendi, in tantum profecit, quod sua doctrina etiam maximis
placuit; habuit enim discipulos, Othonem Imperatorem, et Robertum
Regem Franciae (qui inter alia Sequentiam [p. 163], _Sancti
Spiritus adsit nobis gratia_, composuit) et Leoteringum, qui
post fuit Episcopus Senonensis. Sed idem Gilbertus quia plurimum
honores ambiebat, diabolus, ea quae petebat, ad votum implevit;
fuit enim post Remensis Archiepiscopus; post Ravennensis, vel
Ravennas; tandem Papa: et tunc quaesivit a diabolo, quantum viveret
in Papatu; responsum habuit, quamdiu non celebraret in Ierusalem.
Gavisus fuit valde, sperans se longe vivere, et longe esse a
fine, sicut longe fuit a voluntate peregrinationis in Ierusalem
ultra mare. Et quum in Quadragesima in ecclesia, quae dicitur
Ierusalem, celebraret, ex strepitu daemonum, praesensit sibi
mortem imminere, et suspirans ingemuit. Licet autem sceleratissimus
esset, de misericordia Dei non desperans, coram omnibus revelando
peccatum suum, membra omnia, quibus diabolo obsequium praestiterat,
iussit praecidi, et demum truncum mortuum super bigam poni, ut
ubicumque animalia perducerent, et subsisterent, ibi sepelirent;
sepultusque est in Lateranensi ecclesia, et in signum misericordiae
consequutae, sepulcrum ipsius, tam ex tumultu ossium, quam ex
sudore, praesagium est morituri Papae, sicut in eodem sepulcro est
in litteris exaratum.
14.
RICOBALDO DA FERRARA, _Historia pontificum romanorum_ (ap. MURATORI,
_Scriptores_, t. IX, coll. 172-3). Ricobaldo fioriva nei primi anni del
secolo XIV.
Silvester Secundus sedit ann. IV mens. I. dies VIII. et cessavit
diebus XXIII. imperante Ottone III. et post Henrico Primo. Hic
natione Gallicus nomine proprio Gilbertus, mortuus fuit Romae
ad Sanctam Crucem in Jerusalem. Hic primum juvenis Coenobii
Floriacensis Monachus fuit, mox omisso Monachatu Diabolo fecit
homagium, ut voti sui compos a Diabolo fieret, et Diaboli
familiaris alloquio multum per ipsum obtinuit. Studuit itaque
in Hispali Hispaniae, et in tantum profecit in Nigromantia, quod
sua doctrina maximis placuit. Habuit quoque Ottonem Imperatorem
discipulum et Robertum Regem Franciae, qui inter alia composuit
sequentiam: _Sancti Spiritus adsit nobis gratia, etc._ et
Neothericum, qui mox fuit archiepiscopus Senonensis. Ceterum idem
Gilbertus nimium honores ambiebat. Diabolus vero eum voti compotem
fecit. Fuit enim primo Archiepiscopus Remensis, post Ravennas,
et tandem Urbis Episcopus. Et Papatu fungens quaesivit a Diabolo,
quamdiu viveret in Papatu? responsum habuit; quamdiu non celebraret
in Jerusalem. Tunc valde gavisus, sperans multum a morte abesse,
sicut multum longe aberat a voluntate peregrinationis in Jerusalem
ultra mare. Cum autem in Quadragesima ad Ecclesiam [col. 173] quae
dicitur in Jerusalem apud Lateranum celebraret, per strepitum
Daemonum sensit mortem adesse. Suspirans igitur ingemuit; et
licet esset sceleratissimus, de Dei misericordia non desperans
coram omnibus peccatum suum confessus est, et membra omnia, quibus
Diabolo obsequium fecit, sibi jussit praecidi, et demum truncum
corporis sui exanimem super biga poni, et quocumque animalia illud
perducerent, ibi sisterent, atque ibi sepeliretur; quod factum
est. Sepultus est igitur in Lateranensi Ecclesia in misericordiae
signum, cum ad transeuntes sepulchrum ipsius, tam ex tumultu
ossium, quam ex sudore praesagium est morituri Papae; sicut eodem
sepulchro est literis exaratum.