Ioseph hebreus q. Abrahamini dictus anselmi *Accusatus a Bernardino
Bertono* calligarum resarcitore de sancto marco quia cum sero factum
esset uigilie admirabilis ascensionis D.ni anni modo lapsi non nulli
adolescentuli puerilibus iocis incumberent in curte uulgo nuncupata di
Panthei idem Joseph scienter et dolose eiusdem Bernardini paruulum
figlium hostio proprie domus assidentem ui rapuerit ac inuolutum palio
nisi fuisset impijs eius manibus ereptus in uicinam heb.^m stationem
deferre tentauerit uel ut christianam animam è gremio sacrosancta
Ecclesia matris disceptam ad iudaicam perfidiam, et perditionem
deduceret, uel ut eodem infante crudeliter necato, et sacratiss.^me
morti n.ri saluatoris illuderet et innocenti sanguine ad pessimos et
nefandos usus uteretur sicut alius factum esse quibusdam
circonforanete — historie monamentis probare conatus est ipse accusator
uel etiam ut huiusmodi facinore uindicaret amissionem figlie sue que
quide per lauacrum regenerationis ab eius prauitatis errore ad aternam
salute confugere proximis precedentibus mensibus elegerat, et ut in
processu diffuse legitur.
Detentus et constitutus dictus Joseph negauit tantum comissise scelus et
ipsi deffensionibus intimatis tam in scriptis quam in uoce p. Exc.^m
eius aduocatum nedum suas satis legitimas deffensiones deduxit uerum
etiam demonstrauit uarijs allegatis sacre bibilie locis hebraicum ritum
a sanguinis effusione abhoreri, segnificando etiam quod uarij principis
hanc huiusce sanguinis usus famam pro uana nulla et falsa habuerunt
publicis datis priuilegijs *nempe Bona* et Ioannes Galeatius Maria
Sfortia Duces Mediolani ut constat sub die 19 maij 1479. Petrus Mocenigo
Dux Venetiarum sub die 22 aprilis 1475 (352): et denique fridericus
tertius Carolus Quintus et Maximiglianus secundus sub die octauo martii
1566; in quibus affirmatur olim à sanctissimis pontificibus prohibitum
fuisse quicquam credere de huiusmodi obiecto impio sanguinis christiani
abuso, et ex quibus omnibus tollitur omnis suspitio tam facinorosi
sceleris obiecti, Eà propter Ill.^mus Dnus Potestas una cum Ecc.^mo
consulatu antedictum Joseph relaxauit.
(352) In un foglio sciolto unito al libretto è citata questa Ducale come
esistente — nel Registro di Padova in Bergamina sig.to con Letra M
nel'Arcivo della Cancelaria pretoria di padous a 118.
Ego Christophorus Nicolius notarius deputatus ad conciones comunis
uerone antedictam sententiam per me scriptam et publicatam esemplaui et
in fidem manu propria scripsi et subscripsi cum meo sollitto
tabelionatus segno.
(L T) Premissa sententia fideliter exemplata fuit per mè Cyprianum
masser.m D. Baptista figlium publicum ueneta auctoritate not.m ab alio
simili exemplo autentico sub signo et nomine contedicti q. D.
Christophori Nicolij, in quorum testimonium me propria manu subscripsi
solito tabelionatis signo apposito.
Nos Jacobus surianus pro ser.m Ducali D.nio uenetiarum e Verone et
Districtus Potestas. Uniuersis etc. attamur suprascriptum D. Cyprianum
Masserium esse notarium publicum huius ciuitatis cuius publicis
scripturis ubique locorum plena fidis merito est adhibenda In quorum
etc. Verone die 5 Maij 1626.
Aloysius Cinthius Coad.r Pret.s m. etc.
Presens copia desumpta fuit ex suis proprija originalibus de uerbo ad
uerbu aliena manu mihi in fida; et collationata concordat, salua semp
megliori.
Fr. Dumenicus M.a de Bononia eiusd' ord.e Magr et Inq.or Verone attestor
d.m f. Dom.cus Marie esse Not.mo huius S.te Inq.nis.