servus
JOANNES CALCIAVACHA, eques et doctor
commissarius et potestas ibi.
_A tergo._ — Illustrissimis principibus et excellentissimis dominis
dominis ducibus Mediolani, Papie Anglerieque comitibus, ac Janue dominis
dominis meis singularissimis.
6º
1479. die XXVIII aprilis de mane.
Congregatis infrascriptis senatoribus videlicet.
Magnifico domino Sfortia Secundo.
Reverendo domino Episcopo Comensi.
Domino Petro Francisco Vicecomite.
” Nicodemo Tranchedino.
” Orpheo de Richano.
” Azone Vicecomite.
” Cicho Symonetta.
” Johanne Symonetta.
” Bortholomeo Chalco } _Secretari._
” Johanne Jacobo Symonetta }
” Francisco Ritio, _Cancellario_.
Fuerunt vocatì dominus Antoninus Malvicinus vicarius reverendissimi
domini cardinalis Papientis et dominus Ambrosius Pizonus et frater
Bonifortus Strazapatta oratores Papienses, presente Turlurù puero quem
asserebant a Belhomo hebreo in Arena crucifixum. Et petentibus ipsis
oratoribus remitti hebreos detentos ob hanc causam ad potestatem Papiene
laedatur sua juridictio etc.; fuit eis responsum quod illustrissimi
principes nostri nolunt rumpere eorum jurisdicionem, sed quia huiusmodi
imputacio fuit data hebreis alias et tamen fuit inventa falsa, voluerunt
prefati principes nostri hoc intelligere, quia huiusmodi casus, si
fuisset verus, erat atrocissimus et offendebat totam christianam
religionem, ideo erat officium principis hoc ad se advocare et veritatem
intelligere; et si fuissent reperti culpabiles, fuissent etiam remissi
ad potestatem Papie ut punirentur. Et sic fuerunt dimissi dicti oratores
et ordinatum quod scribantur littere huiusmodi responsionis ad
comunitatem Papie, et, relaxerunt et liberentur omnes hebrej hac de
causa detenti, et eorum bona eis serventur et extorta restituantur.
7º
Ex Mediolano die XXVIII, aprilis 1479.