9. Et ecce infantia mea olim mortua est, et ego vivo. Tu aut

S. AURELII

AUGUSTINI

CONFESSIONES

POST EDITIONEM PARISIENSEM NOVISSIMAM

AD FIDEM

CODICUM OXONIENSIUM RECOGNITÆ,

ET POST EDITIONEM M. DUBOIS

EX IPSO AUGUSTINO ILLUSTRATÆ.

* * * * *

OXONII,

J. H. PARKER;

J. G. ET F. RIVINGTON, LONDINI.

MDCCCXXXVIII.

* * * * *

{vii}

MONITUM.

Quum Patrum studium omni fere tempore in Ecclesia Anglicana floruerit,

mirum sane accidit, non nisi unum S. Augustini opusculum[1], quod sciam,

idque historici tantum argumenti, typis apud nos unquam mandatum fuisse.

Auspicatius ergo a nullo alio exordium sumpturam fore Bibliothecam hanc

Patrum duximus, quam ab ipso Augustino, neque opera ejus selecta quam ab

ipsius Confessionibus, tum quia indolem Sancti Patris, ingenium, vitam,

mores optime declarent, tum vero quia iis, qui pietati gnaviter studuerunt,

nunquam non (si modo licuerit) in manibus versatæ sint. Operi tam insigni,

et sæculorum plus quam tredecim quæ id in succum et sanguinem pietatis suæ

converterunt, suffragiis, amore, studio, comprobato, non est quod

immoremur; id ergo paucis tantum exponemus, quod in hac editione præstare

voluerimus.

Et nos quidem editione Benedictina contenti fuissemus, quam certe, (si in

hâc vel illa Patrum editione minus diligenter egerint Monachi quidam

ordinis illius impigerrimi, deque Patribus optime meriti,) solito labore et

patientia, summaque cura et fidelitate concinnarunt, præsertim cum

recentius adhuc summa cum diligentia denuo recensita sit et emendata; eorum

tamen scrupulis occurrere voluimus, quibus suspectum est quicquid Ecclesiæ

Romanæ elaboraverint asseclæ, quosque a Patrum studio absterret

corruptelarum nescio quarundam suspicio. Quo ergo huic timori mederemur,

codices Manuscriptos, quotquot Bibliothecæ nostræ habent, contulimus; et

textum Benedictinum pro fundamento quidem ponentes, varias etiam lectiones,

quas notarunt {viii} Benedictini, sedulo pensitantes, codicum Oxoniensium

quoque, in nova hac editione paranda, opem adhibuimus. Et quatuor quidem ex

iis jamdudum in gratiam editorum Benedictinorum, hic illic collati erant;

quod tamen, etsi non infide, negligentius tamen certe factum est. Quos cum

accuratius contulissemus, e duobus eos fontibus profluxisse apparuit; et

eorum quidem, quos literis ABCD insignivimus[2], tantam esse inter se

affinitatem, ut ex uno Ms. eos exscriptos esse suborta sit suspicio; alias

tamen, (etsi rarius in lectionibus majoris momenti,) adeo in diversa

ierunt, ut ad unam potius, quam dicunt, "familiam" pertinere visi sint,

quam ab uno exemplare desumpti. Codex autem reliquus E, ad aliam omnino

familiam pertinet; adeo ut mirum sit eum qui codices BCDE olim contulerit,

"codd. Anglicanis" toties hanc vel illam lectionem tribuerit, cum cod. E ut

plurimum a cæteris diversam sistat. Indoles autem horum Mss. clarius nobis

innotuit, inspectis Varr. Lectt., quas editor recentior Benedictinus D.

Martin, suæ Confessionum editioni (Parisiis 1741) subjecit, quippe qui

Mss., quos adhibuerit, nominatim fere ubique adducat. Postquam ergo horum

lectiones sedulo notaveramus, codd. ABCD maxime cum antiquissimo illo

codice Germ. 1. (sæculi, sicut ille autumat, octavi, adeoque vix

quadringentos post editas Confessiones annos descripto) congruere

reperimus; E vero potius cum Bertinensi. Hi autem in libb. x. et xi

universis, quater tantum, (quoad saltem lectiones utriusque notavit D.

Martin,) inter se concordant; cæteris Mss. præcipuis, Gislen. Camer. Aquic.

Torn. 1., cum utroque ut plurimum congruentibus, quoties a lectione vulgata

discedant; ita tamen ut Germ. 2. plerumque cum Germ. 1. congruat, uterque

vero, ut et Bertin., lectiones plures sibi proprias habeat. "Familias"

ergo, quas vocant, duas admodum diversas exhibent. Codd. autem Oxon. ita

cum utroque congruunt, ut in aliis rursus discedant, unde liquet eos e

codicibus antiquis, his affinibus, potius quam ex ipsis fuisse derivatos;

{ix} sæpissime vero eas lectiones habent, quas Benedictini, tanto

supellectile muniti, in "codd. antiquissimis" vel "optimis" exstare testati

sunt.

Cum Codd. ergo ABC, quos per benevolentiam Præfectorum et Sociorum Colleg.

Mertonensis et Ænei Nasi, mihi domi habere licuit, amicorum juniorum ope

adhibita, textum Confessionum a capite ad calcem contuli; codd. vero DE,

quos non nisi in Bibliotheca Bodleiana conferre licuit, postquam eorum

indolem satis exploraverim, iis tantum in locis, haud paucis sane, inspexi,

ubi codd. jam collati inter se discreparunt. Lectt. porro Varr. minoris

sæpe, vel nullius fere, momenti notavi, quo codd. nostrorum indoles melius

innotesceret; verborum autem ordinem, quem Augustinus subtilem et limatum

imprimis adhibet, utpote qui Rhetor olim fuerit et "acutis auribus"

præditus, tacite, ne tædio foret crebra harum minutiarum adnotatio, ad

eorumdem fidem immutavi. Immutavi autem, cum, etsi minutum sit, suum tamen

habeat leporem. Opere vero jam ad finem perducto, merita editionis

Benedictinæ adeo non elevare vellem, ut nequeam non admirari summam fidem,

diligentiam, acumen, quæ in ea concinnanda, adhibuerunt Monachi

Benedictini.[3]

Notulas, quas textui subjecimus, utiles fore speravimus, quod Augustini

mentem subinde plenius declararent, vel rem aliquam, quam in Confessionibus

obiter tantum tetigerit, expressius tractarent, vel ex alia quadam parte

ante oculos sisterent. Eas autem ex editione M. Dubois (Paris. 1776)

maximam partem desumptas esse, jam diximus; quasdam ipsi adjecimus, maxime,

quæ ad Manichæorum hæresin pertinent. Ubique autem fere verba ipsius

Augustini adhibuimus, tum ne nostra cum ipsius sententiis miscere quibusdam

videremur, tum vero quod ipse sensus suos magis vivide esset {x} aperturus,

tum denique quod thesaurus quodammodo sententiarum et dictorum Sancti

illius ita evasurus foret, unde ii, qui in operibus ejus minus versati

essent, divitias, quas per insignem hunc servum Suum Ecclesiæ Suæ contulit

Deus, rectius æstimarent. Faxit Ille, ut scripta inclyti hujus sanctique

propugnatoris sanæ fidei pietatisque virilis, regnum Ejus, "cujus erat et

cui serviit" nunc etiam promoveant.

E. B. P.

_Oxonii_

_Die festo S. Bartholomæi_

A.D. 1838.

* * * * *

{xi}

AUGUSTINUS DARIO COMITI, EPISTOLA 231, N. 6.

"Sume libros, quos desiderasti, Confessionum mearum. Ibi me inspice, ne me

laudes ultra quam sum; ibi non aliis de me crede, sed mihi; ibi me attende,

et vide quid fuerim in meipso, per meipsum: et si quid in me tibi

placuerit, lauda ibi mecum, quem laudari volui de me; neque enim me.

Quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos: nos autem perdideramus nos; sed

qui fecit, refecit. Cum autem ibi me inveneris, ora pro me, ne deficiam,

sed perficiar."

EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIÆ, CAP. XX.

"Quid autem meorum opusculorum frequentius et delectabilius innotescere

potuit, quam libri Confessionum mearum? Cum et ipsos ediderim antequam

Pelagiana hæresis exstitisset, in eis certe dixi Deo nostro, et sæpe dixi:

'Da quod jubes, et jube quod vis.' Quæ mea verba Pelagius Romæ cum a quodam

fratre coepiscopo meo fuissent eo præsente commemorata, ferre non potuit;

et contradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemoraverat,

litigavit."

LIB. II. RETRACTATIONUM CAPUT VI.

"Confessionum mearum libri tredecim, et de malis et de bonis meis Deum

laudant justum et bonum, atque in eum excitant humanum intellectum et

affectum; interim quod ad me attinet, hoc in me egerunt cum scriberentur,

et agunt cum leguntur. Quid de illis alii sentiant, ipsi viderint; multis

tamen fratribus eos multum placuisse et placere scio. A primo usque ad

decimum de me scripti sunt: in tribus cæteris, de Scripturis sanctis; ab eo

quod scriptum est, _In principio fecit Deus coelum et terram_[4], usque ad

sabbati requiem."

* * * * *

{xiii}

ARGUMENTUM.

LIBER PRIMUS.

A Dei laudibus exorsus, recolit vitæ suæ primordia ad annum decimum

quintum. Infantiæ peccata agnoscit et pueritiæ; atque hac ætate in

lusum et puerilia quæque oblectamenta, quam in litterarum studia

procliviorem se fuisse confitetur. p. 1

LIBER SECUNDUS.

Ad ætatem aliam progreditur, primumque adolescentiæ suæ, id est, sextum

decimum vitæ annum, quem in paterna domo studiis intermissis

consumpserat arbitrio proprio ac libidinibus indulgens, ad mentem

revocat cum gravi dolore, in quibus maxime miratur, se furtum quoddam

gratis perpetrasse; quod contra, cor humanum non nisi aliqua boni

specie in malum trahi. 18

LIBER TERTIUS.

De annis ætatis illius decimo septimo, decimo octavo, et decimo nono

transactis Carthagine, ubi dum studiorum gratia commorabatur,

spectaculis et flagitiis ultro se dedit. Ciceronis Hortensio in amorem

sapientiæ accenditur. Eam superbe quærens, in Manichæorum hæresin

incurrit, quorum dum hic obiter errores et ineptias exagitat, de

flagitiis et facinoribus, et de verâ justitiâ disserit luculenter.

Uberes ac perennes pro filio lachrymas fundens Monnica de futurâ ejus

resipiscentiâ certior fit, a Deo immisso somnio, et sancti cujusdam

Episcopi responso. 27

LIBER QUARTUS.

Pudet se Manichæorum sectæ addictum fuisse per novennium, atque alios

secum in eumdem errorem pertra isse; tum etiam consuluisse

mathematicos: et amicum sibi interea morte præreptum, acerbiori quam

æquum esset animi dolore fuisse prosecutum; cujus insignem conversionem

memorat, et mortis ejus occasione, de vana et de solida amicitia {xiv}

et quam fluxa sint et caduca terrena omnia, pluribus disserit.

Mentionem facit librorum de Pulchro et Apto, a se anno ætatis vigesimo

sexto aut vigesimo septimo conscriptorum; necnon quam facili negotio

liberalium artium libros atque Aristotelis Categorias, anno ætatis

ferme vigesimo, per sese intellexerit. 45

LIBER QUINTUS.

Annum ætatis suæ exhibet vigesimum nonum, quo scilicet, comperta Fausti

Manichæi imperitia in iis, quæ isti se divinitus scire jactitabant,

propositum in illa secta proficiendi abjecit; quo etiam Romam, ubi

rhetoricam profiteretur, et deinde Mediolanum ut eamdem artem doceret,

abdita Dei providentia missus est; ubi coepit audito Ambrosio

resipiscere, et Manichæismo abdicato, catechumenus in Ecclesia

Catholica denuo fieri decrevit. 63

LIBER SEXTUS.

Monnicæ matris ejus, adventus, et pium erga Ambrosium obsequium.

Ambrosii mores et vitæ habitus. Aug. annum ætatis agens trigesimum,

Ambrosii conciones frequentat, et doctrinam Catholicam a Manichæis

falso insimulari clarius intelligit; fidei tamen naturam et utilitates

haud attingit. Alypii amici ejus mores. In diversa rapitur, dum de vita

melius instituenda deliberat; mortis quoque ac judicii metu perculsus,

ad vitæ conversionem in dies accenditur. 82

LIBER SEPTIMUS.

Juventatis suæ exordium, id est annum ætatis trigesimum primum, ob

mentis oculos reducit. Narrat se argumento quodam Nebridii valde

perculsum, crassis tamen adhuc tenebris obvolvi, cum de Deo non nisi

corporaliter sentire potuerit; Manichæos ergo impie sentire probe

cernit, Ecclesiæ vero fidem omnino amplecti nequit; a Mathematicorum

erroribus revocatur; quæstione tamen, unde malum? misere torquetur;

plurimum e Platonicorum libris proficit, neque tamen sufficiunt, cum de

Christi incarnatione prave senserit; arreptis vero S. Scripturis, et

præsertim Apostolo Paulo, dubitationes ejus omnes concidunt. 103

LIBER OCTAVUS.

Vitæ ipsius partem attingit celeberrimam, annum ætatis trigesimum

secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, audita ab eo

Victorini conversione, ad imitandum exarsit. Tum vero, iis quæ de

Antonio Ægyptio monacho et duorum aulicorum conversione a Pontitiano

didicit, magis magisque accensus, post vehementem luctam inter carnem

et spiritum, codicem Apostoli coelesti admonitus oraculo inspexit;

lectoque qui ipsi primus occurrit versiculo, omnino immutatur, et

diruptis cupiditatum vinculis totus ad Deum convertitur. 125 {xv}

LIBER NONUS.

Uni jam Deo vivere studens, Rhetoricæ professionem, sed non ante

transactas vindemiales ferias quæ proxime instabant, abjicere statuit.

Interim rure Cassiciaco apud amicum ejus Verecundum ad percipiendam

Baptismi gratiam se parat; ac tandem cum Alypio, et filio suo Adeodato

baptizatur. Nec multo post, Africam repetens, Ostiam venit, cum amicis

et matre Monnica, cujus vitam et sanctos mores brevi compendio exhibet,

quæque ibidem defungitur, anno ætatis suæ 56, Augustini 33. 145

LIBER DECIMUS.

Quemadmodum prioribus Libris aperuit, qualis ante perceptam baptismi

gratiam fuerit, in hoc scrutatur, qualis esset quo tempore hæc

scribebat. Ac primum se Deum amare profitetur. Tum quæ ad ipsum

cognoscendum incunda sit via disquirens, omnes animæ suæ facultates

lustrat; sed in primis memoriam, cujus vim plane stupendam exhibet,

Deumque in ipsa habitare dignari ostendit. Deinde inquirit in actus, in

sensus et affectus suos, ex triplici tentatione, voluptatis,

curiositatis et superbiæ; et quid circa unamquamque præscribat

temperantia Christiana, luculentur docet. Tum de Christo Mediatore

disserit, cujus ope omnes animæ suæ languores sanatum iri confidit. 168

LIBER UNDECIMUS.

Quæ ex instituto dicenda occurrebant, quo tandem modo ad Officia Divina

exequenda fuerit perductus, silentio præterit, Deum ex eo laudaturus,

quod Scripturæ suæ interiora sensim ei aperuerit. Moysen non nisi in

Christo intelligendum esse fatetur, ne exordium quidem libri Geneseos,

_In principio fecit Deus coelum et terram._ De his disserens, occurrit

obtrectantibus, "quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet;

et unde ei in mentem venerit tandem aliquando ea facere, cum antea non

fecisset." Dum vero iis refellendis insistit, de Tempore copiose et

accurate disserit. 205

LIBER DUODECIMUS.

Primi Geneseos versiculi interpretationem prosequitur, _In principio

fecit Deus coelum et terram_; in quo _coeli_ nomine significari docet

creaturam illam spiritualem vel intellectualem, quæ faciem Dei semper

contemplatur; _terræ_ autum vocabulo informem materiam, ex qua rerum

corporearum species fuerunt posthac formatæ. Verum alias interpretandi

rationes haudquaquam improbandas esse; imo ex Scripturæ divinæ

profunditate sensum multiplicem erui posse et debere, quinimo, quidquid

omnino veri in ejus verbis inveniri potest, id in iis revera contineri,

confitetur. 226 {xvi}

LIBER DECIMUS TERTIUS.

Dei bonitatem vel ex hoc maxime commendari docet, quod cum rebus a se

creatis nullatenus indigeret, eas non tantum condiderit, sed singulas

quasque in suo genere perfecerit. Trinum Deum, ipsiusque Spiritus

sancti proprietatem, primis Geneseos verbis insinuari ostendit; et de

ejus in nobis effectibus præclare omnino disserit. Deinde tota conditi

Universi historia nobis allegorice exhiberi docet mirabilem illum

ordinem, quem in instituenda et sanctificanda Ecclesia Deus servare

voluit, cum non alio plane fine condita fuerint universa. 249

* * * * *

{1}

S. AUR. AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

CONFESSIONUM

LIBRI TREDECIM.[5]

* * * * *

LIBER PRIMUS.

A Dei laudibus exorsus, recolit vitæ suæ primordia ad annum decimum

quintum. Infantiæ peccata agnoscit et pueritiæ; atque hac ætate in

lusum et puerilia quæque oblectamenta, quam in litterarum studia

procliviorem se fuisse confitetur.

[Sidenote: I. Deum vult laudare ab ipso excitatus. Ps. 144, 3; 146, 5. Jac.

4, 6. 1 Pet. 5, 5.]

1. _Magnus es, Domine, et laudabilis valde: magna virtus tua, et sapientiæ

tuæ non est numerus._ Et laudare te vult homo, aliqua portio creaturæ tuæ;

et homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati

sui, et testimonium quia _superbis resistis_: et tamen laudare te vult

homo, aliqua portio creaturæ tuæ. Tu excitas, ut laudare te delectet; quia

fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te[6].

Da mihi, Domine, scire et intelligere utrum sit prius invocare te, an

laudare te; et scire te prius sit, an invocare te. Sed quis te invocat,

nesciens te? Aliud enim pro alio potest invocare nesciens te. An potius

invocaris, ut sciaris? [Sidenote: Rom. 10, 14.]_Quomodo autem invocabunt in

quem non crediderunt? aut quomodo credent sine prædicante? [Sidenote: Ps.

21, 27. Mat. 7, 7.]Et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Quærentes enim

invenient eum_, et invenientes laudabunt eum. Quæram te, Domine, invocans

te; et invocem te, credens in te: prædicatus enim es nobis. Invocat te,

Domine, fides mea quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem

Filii tui, per ministerium prædicatoris tui.

{2}

[Sidenote: II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.]

2. Et quomodo invocabo Deum meum, Deum et Dominum meum? Quoniam utique in

me ipsum eum vocabo[7], cum invocabo eum. Et quis locus est in me quo

veniat in me Deus meus? quo Deus veniat in me, Deus qui fecit coelum et

terram? Itane, Domine Deus meus, est quidquam in me quod capiat te? An vero

coelum et terra quæ fecisti, et in quibus me fecisti, capiunt te? An quia

sine te non esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat te? Quoniam

itaque et ego sum, quid peto ut venias in me, qui non essem, nisi esses in

me? Non enim ego jam in inferis*, et tamen etiam ibi es. Nam [Sidenote: Ps.

138, 8.]_etsi descendero in infernum, ades_. Non ergo essem, Deus meus non

omnino essem, nisi esses in me. An potius non essem, nisi essem in te,

[Sidenote: Rom. 11, 36.]_ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia_? Etiam

sic, Domine, etiam sic. Quo te invoco, cum in te sim? aut unde venias in

me? Quo enim recedam extra coelum et terram, ut inde in me veniat Deus

meus, qui dixit: [Sidenote: Jer. 23, 24.]_ Coelum et terram ego impleo?_

[Sidenote: III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.]

3. Capiunt[8] ergone te coelum et terra, quoniam tu imples ea? An imples,

et restat, quoniam non te capiunt? Et quo refundis quidquid impleto coelo

et terra restat ex te? An non opus habes, ut quoquam continearis, qui

contines omnia; quoniam quæ imples, continendo imples? Non enim vasa quæ te

plena sunt, stabilem te faciunt; quia etsi frangantur, non effunderis. Et

cum [Sidenote: Act. 2, 18.]_effunderis super nos_, non tu jaces, sed erigis

nos; nec tu dissiparis*, sed colligis nos. Sed qui* imples omnia, te toto

imples omnia? An quia non possunt te totum capere omnia, partem tui

capiunt, et eamdem partem simul omnia capiunt? An singulas singula, et

majores majora, minores minora capiunt? Ergo est aliqua pars tui major,

aliqua minor. An ubique totus es, et res nulla te totum capit?

[Sidenote: IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.]

4. Quid es ergo, Deus meus? quid, rogo, nisi Dominus Deus? [Sidenote: Ps.

17, 32.]_Quis enim Dominus præter Dominum? aut quis Deus præter Deum

nostrum?_ Summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime

et justissime, secretissime et præsentissime, pulcherrime et fortissime,

stabilis et incomprehensibilis; immutabilis, mutans omnia; nunquam novus,

{3} nunquam vetus; innovans omnia, et [Sidenote: Job 9, 5. e vers. vet.]_in

vetustatem perducens_ superbos[9], [Sidenote: Mat. 25, 27.]_et nesciunt_:

semper agens, semper quietus; colligens, et non egens; portans, et implens,

et protegens; creans, et nutriens, et perficiens; quærens, cum nihil desit

tibi. Amas, nec æstuas; zelas, et securus es; poenitet te, et non doles;

irasceris et tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium: recipis quod

invenis, et nunquam amisisti*; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam

avarus, et usuras exigis. Supererogatur tibi, ut debeas; et quis habet

quidquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens.

Et quid diximus*, Deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta? aut quid dicit

aliquis, cum de te dicit? Et væ tacentibus de te; quoniam loquaces muti

sunt.

[Sidenote: V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.]

5. Quis mihi dabit acquiescere in te? Quis mihi dabit ut venias in cor

meum, et inebries illud, ut obliviscar mala mea, et unum bonum meum

amplectar te? Quid mihi es? Miserere, ut loquar. Quid tibi sum ipse, ut

amari te jubeas a me, et nisi faciam irascaris mihi, et mineris ingentes

miserias? Parvane ipsa est*, si non amem te? Hei mihi! Dic mihi per

miserationes tuas, Domine Deus meus, quid sis mihi. [Sidenote: Ps. 34.

3.]_Dic animæ meæ: Salus tua ego sum_. Sic dic, ut audiam. Ecce aures

cordis mei ante te, Domine; aperi eas, et [Sidenote: Ex. 33, 20.]_dic animæ

meæ: Salus tua ego sum_. Curram post vocem hanc, et apprehendam te. Noli

abscondere a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam videam.

6. Augusta est domus animæ meæ quo venias ad eam; dilatetur abs te. Ruinosa

est; refice eam. Habet quæ offendant oculos tuos; fateor et scio: sed quis

mundabit eam? aut cui alteri præter te clamabo, [Sidenote: Ps. 18, 13,

14.]_Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis[10] parce servo tuo?

[Sidenote: Ps. 115, 10.]Credo, propter quod et loquor_; Domine, tu scis.

[Sidenote: Ps. 31, 5.]_Nonne tibi prolocutus sum adversum me delicta mea,

Deus meus: [Sidenote: Job 9, 2, 3.]et tu dimisisti impietatem cordis mei?_

Non judicio contendo tecum qui veritas es; et ego nolo fallere meipsum,

[Sidenote: Ps. 26, 12.]_ne mentiatur {4} iniquitas mea sibi_. Non ergo

judicio contendo tecum; quia [Sidenote: Ps. 129, 3.]_si iniquitates

observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit_?

[Sidenote: VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et

æternitatem.]

7. Sed tamen, sine me loqui apud misericordiam tuam, [Sidenote: Gen. 18,

27.]_me terram et cinerem_. Sine* tamen loqui; quoniam ecce misericordia

tua est, non homo irrisor meus, cui loquor. Et tu fortasse irrides me; sed

[Sidenote: Jer. 12, 15.]_conversus misereberis mei_. Quid enim est quod

volo dicere, Domine Deus meus, nisi quia nescio unde venerim huc? in istam

dico vitam mortalem*, an mortalem vitalem, nescio. Et susceperunt me

consolationes miserationum tuarum, sicut audivi a parentibus carnis meæ, ex

quo* et in qua formasti me in tempore; non enim ego memini. Exceperunt ergo

me consolationes lactis humani. Nec mater mea, vel nutrices meæ sibi ubera

implebant: sed tu mihi per eas dabas alimentum infantiæ, secundum

institutionem tuam et divitias usque ad fundum rerum dispositas. Tu etiam

mihi dabas nolle amplius quam dabas; et nutrientibus me dare mihi velle

quod eis dabas. Dare enim mihi per ordinatum affectum volebant quo ex te

abundabant. Nam bonum erat eis bonum meum ex eis; quod non ex eis*, sed per

eas erat: ex te quippe bona omnia, Deus; [Sidenote: 2 Reg. 23, 5.]_et ex

Deo meo salus mihi universa_. Quod animadverti postmodum, clamante te mihi

per hæc ipsa quæ tribuis intus et foris. Nam tunc sugere noram, et

acquiescere delectationibus, flere autem offensiones carnis meæ; nihil

amplius.

8. Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde vigilans. Hoc enim de me

mihi indicatum est et credidi, quoniam sic videmus et alios infantes: nam

ista mea non memini. Et ecce paulatim sentiebam ubi essem, et voluntates

meas volebam ostendere eis per quos implerentur, et non poteram; quia illæ

intus erant, foris autem illi, nec ullo suo sensu valebant introire in

animam meam. Itaque jactabam membra et voces, signa similia voluntatibus

meis, pauca quæ poteram, qualia poteram: non enim erant veri similia. Et

cum mihi non obtemperabatur, vel non intellecto, vel ne obesset; indignabar

non subditis majoribus, et liberis non servientibus, et me de illis flendo

vindicabam. Tales esse infantes didici quos discere potui, et me talem

fuisse magis mihi ipsi indicaverunt nescientes, quam scientes nutritores

mei.

9. Et ecce infantia mea olim mortua est, et ego vivo. Tu autem, Domine, qui

et semper vivis, et nihil moritur in te, {5} quoniam ante primordia

sæculorum, et ante omne quod vel ante dici potest, tu es, et Deus es

Dominusque omnium quæ creasti: et apud te rerum omnium instabilium stant

causæ; et rerum omnium mutabilium immutabiles manent origines; et omnium

irrationabilium et temporalium sempiternæ vivunt rationes. Dic mihi

supplici tuo, Deus, et misericors misero tuo; dic mihi utrum jam alicui

ætati meæ mortuæ successerit infantia mea: an illa est quam egi intra

viscera matris meæ? Nam et de illa mihi nonnihil indicatum est, et

prægnantes ipse vidi feminas. Quid ante hanc etiam, dulcedo mea, Deus meus?

fuine alicubi, aut aliquis? Nam quis mihi dicat ista, non habeo; nec pater

nec mater potuerunt, nec aliorum experimentum, nec memoria mea. An irrides

me ista quærentem, teque de hoc quod novi, laudari a me jubes, et confiteri

me tibi*?

10. Confiteor tibi, Domine coeli et terræ, laudem dicens tibi de primordiis

et infantia mea quæ non memini; et dedisti ea homini ex aliis de se

conjicere, et auctoritatibus etiam muliercularum multa de se credere. Eram

enim et vivebam etiam tunc, et signa, quibus sensa mea nota aliis facerem,

jam in fine infantiæ quærebam. Unde hoc tale animal nisi abs te, Domine? An

quisquam se faciendi erit artifex? aut ulla vena trahitur aliunde, qua esse

et vivere currat in nos, præterquam quod [Sidenote: Ps. 99, 3.]_tu facis

nos_, Domine, cui esse et vivere non aliud atque aliud est; quia summe

esse, atque summe vivere idipsum es? Summus enim es, et [Sidenote: Mal. 3,

6.]_non mutaris_; neque peragitur in te hodiernus dies, et tamen in te

peragitur, quia in te sunt et ista omnia: non enim haberent vias

transeundi, nisi contineres ea. Et quoniam [Sidenote: Ps. 101, 28.]_anni

tui non deficiunt_*, anni tui hodiernus dies: et quam multi jam dies nostri

et patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt, et ex illo acceperunt

modos, et utcumque exstiterunt, et transibunt adhuc alii, et accipient, et

utcumque existent! [Sidenote: Ibid.]_Tu autem idem ipse es_; et omnia

crastina atque ultra, omniaque hesterna et retro hodie facies, hodie

fecisti. Quid ad me, si quis non intelligat[11]? {6} Gaudeat et ipse,

dicens: [Sidenote: Ex. 16, 15.]_Quid est hoc_? Gaudeat etiam sic; et amet

non inveniendo invenire potius, quam inveniendo non invenire te.

[Sidenote: VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.]

11. Exaudi, Deus. Væ peccatis hominum! Et homo dicit hæc, et misereris

ejus; quoniam tu fecisti eum, et peccatum non fecisti in eo. Quis me*

commemorat peccatum infantiæ meæ? Quoniam nemo mundus a peccato coram te,

nec infans cujus est unius diei vita super terram. [Sidenote: Job 14, 4. e

vers. vet.]Quis me commemorat? An quilibet tantillus nunc parvulus, in quo

video quod non memini de me? Quid ergo tunc peccabam? An quia uberibus

inhiabam plorans? Nam si nunc faciam, non quidem uberibus, sed escæ

congruenti annis meis ita inhians, deridebor atque reprehendar justissime.

Tunc ergo reprehendenda faciebam: sed quia reprehendentem intelligere non

poteram; nec mos reprehendi me, nec ratio sinebat. Nam exstirpamus et

ejicimus ista crescentes. Nec vidi quemquam scientem; [Sidenote: Joh. 5,

2.]cum aliquid purgat*, bona projicere. An pro tempore etiam illa bona

erant, flendo petere etiam quod noxie daretur; indignari acriter non

subjectis hominibus, liberis et majoribus, hisque a quibus genitus est,

multisque præterea prudentioribus non ad nutum voluntatis obtemperantibus;

feriendo nocere niti quantum potest, quia non obeditur imperiis quibus

perniciose obediretur? Ita imbecillitas membrorum infantilium innocens est,

non animus infantium. Vidi ego et expertus sum zelantem parvulum: nondum

loquebatur, et intuebatur pallidus amaro aspectu collactaneum suum. Quis

hoc ignorat? Expiare se dicunt ista matres atque nutrices nescio quibus

remediis. Nisi vero et ista innocentia est, in fonte lactis ubertim manante

atque abundante, opis egentissimum, et illo adhuc uno alimento vitam

ducentem, consortem non pati. Sed blande tolerantur hæc, non quia nulla vel

parva, sed quia ætatis accessu peritura sunt. Quod licet probes, cum* ferri

æquo animo eadem ipsa non possunt, quando in aliquo annosiore

deprehenduntur.

12. Tu itaque, Domine Deus meus, qui dedisti vitam infanti, et corpus, quod

ita ut videmus instruxisti sensibus, compegisti membris, figura decorasti,

proque ejus universitate atque incolumitate omnes conatus animantis

insinuasti; jubes me laudare te in istis et [Sidenote: Ps. 91,

2.]_confiteri tibi, et psallere nomini tuo {7} Altissime_: quia Deus es

omnipotens et bonus, etiamsi sola ista fecisses, quæ nemo alius potest

facere, nisi tu, une, a quo est omnis modus; formosissime, qui formas

omnia, et lege tua ordinas omnia. Hanc ergo ætatem, Domine, qua me vixisse*

non memini, de qua aliis credidi, et quam me egisse ex aliis infantibus

conjeci, quanquam ista multum fida conjectura sit, piget me annumerare huic

vitæ meæ, qua vivo in hoc sæculo. Quantum enim attinet ad oblivionis meas

tenebras, par illi est qua vixi in matris utero. Quod si et* [Sidenote: Ps.

50, 7.]_in iniquitate conceptus sum et in peccatis me mater mea in uteru

aluit_; ubi, oro te, Deus meus, ubi, Domine, ego servus tuus, ubi aut

quando innocens fui? Sed ecce omitto illud tempus: et quid mihi jam cum eo

est, ejus nulla vestigia recolo?

[Sidenote: VIII. Unde puer loqui didicerit.]

13. Nonne ab infantia huc pergens veni in pueritiam; vel potius ipsa in me

venit, et successit infantiæ? Nec discessit illa: quo enim abiit? et tamen

jam non erat. Non enim eram infans qui non farer, sed jam puer loquens

eram. Et memini hoc; et unde loqui didicerim, post adverti. Non enim

docebant me majores homines præbentes mihi verba certo aliquo ordine

doctrinæ, sicut paulo post litteras: sed ego ipse mente quam dedisti mihi,

Deus meus, cum gemitibus et vocibus variis, et variis membrorum motibus

edere vellem sensa cordis mei ut voluntati pareretur, nec valerem quæ

volebam omnia, nec quibus volebam omnibus, præsonabam memoria*; cum ipsi

appellabant rem aliquam, et cum secundum eam vocem corpus ad aliquid

movebant, videbam et tenebam hoc ab eis vocari rem illam, quod sonabant,

cum eam vellent ostendere. Hoc autem eos velle ex motu corporis

aperiebatur, tanquam verbis naturalibus omnium gentium, quæ fiunt vultu et

nutu oculorum, cæterorumque membrorum actu, et sonitu vocis indicante

affectionem animi, in petendis, habendis, rejiciendis, fugiendisve rebus.

Ita verba in variis sententiis, locis suis posita, et crebro audita, quarum

rerum signa essent, paulatim colligebam, measque jam voluntates edomito in

eis signis ore, per hæc enuntiabam. Sic cum his inter quos eram, voluntatum

enuntiandarum signa communicavi, et vitæ humanæ procellosam societatem

altius ingressus sum, pendens ex parentum auctoritate, nutuque majorum

hominum. {8}

[Sidenote: IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.]

14. Deus, Deus meus, quas ibi miserias expertus sum et ludificationes!

quandoquidem recte mihi vivere puero id proponebatur, obtemperare

monentibus, ut in hoc sæculo florerem, et excellerem linguosis artibus, ad

honorem hominum et falsas divitias famulantibus. Inde in scholam datus sum

ut discerem litteras, in quibus quid utilitatis esse ignorabam miser, et

tamen si segnis in discendo essem, vapulabam. Laudabatur enim hoc a

majoribus; et multi ante nos vitam istam agentes, præstruxerant ærumnosas

vias, per quas transire cogebamur, multiplicato labore et dolore filiis

Adam. Invenimus autem, Domine, homines rogantes te; et didicimus ab eis,

sentientes te, ut poteramus, esse magnum aliquem, qui posses, etiam non

apparens sensibus nostris, exaudire nos et subvenire nobis. Nam puer coepi

rogare te, auxilium et refugium meum; et in tuam invocationem rumpebam

nodos linguæ meæ; et rogabam te parvus, non parvo affectu, ne in schola

vapularem. Et cum me non exaudiebas, quod [Sidenote: Ps.21, 3.]_non_ erat

_ad insipientiam mihi_[12], ridebantur a majoribus hominibus, usque ab

ipsis parentibus, qui mihi accidere mali nihil volebant, plagæ meæ, magnum

tunc et grave malum meum.

15. Estne quisquam, Domine, tam magnus animus, prægrandi affectu tibi

cohærens? estne, inquam, quisquam (facit enim hoc quædam etiam stoliditas,)

est ergo, qui tibi pie cohærendo ita sit affectus granditer, ut equuleos et

ungulas, atque hujuscemodi varia tormenta, pro quibus effugiendis tibi per

universas terras cum timore magno supplicatur, ita parvi æstimet, deridens*

eos qui hæc acerbissime formidant, quemadmodum parentes nostri ridebant

tormenta quibus pueri a magistris affligebamur? Non enim aut minus ea

metuebamus, aut minus te de his evadendis deprecabamur: et peccabamus tamen

minus scribendo, aut legendo, aut cogitando de litteris, quam exigebatur a

nobis. Non enim deerat, Domine, memoria vel ingenium, quæ nos habere

voluisti pro illa ætate satis; sed delectabat ludere: et vindicabatur in

nos ab eis qui talia utique agebant. Sed majorum nugæ negotia vocantur;

puerorum autem talia cum sint, {9} puniuntur a majoribus: et nemo miseratur

pueros, vel illos, vel utrosque. Nisi vero approbet* quisquam bonus rerum

arbiter vapulasse me, quia ludebam pila puer, et eo ludo impediebar

quominus celeriter discerem litteras, quibus major deformius luderem: aut*

aliud faciebat idem ipse a quo vapulabam; qui si in aliqua quæstiuncula a

condoctore suo victus esset, magis bile atque invidia torqueretur, quam ego

cum in certamine pilæ a collusore meo superabar?

[Sidenote: X. Amore lusus et spectaculorem avocatur a litterarum studio.]

16. Et tamen peccabam, Domine Deus, ordinator et creator omnium rerum

naturalium, peccatorum autem tantum ordinator[13]: Domine Deus meus,

peccabam faciendo contra præcepta parentum et magistrorum illorum. Poteram

enim postea bene uti litteris, quas volebant ut discerem quocumque animo

illi mei. Non enim meliora eligens, inobediens eram, sed amore ludendi,

amans in certaminibus superbas victorias, et scalpi aures meas falsis

fabellis, quo prurirent ardentius, eadem curiositate magis magisque per

oculos emicante in spectacula* ludosque majorum; quos tamen qui edunt, ea

dignitate præditi excellunt, ut hoc pene omnes optent parvulis suis: quos

tamen cædi libenter patiuntur, si spectaculis talibus impediuntur a studio,

quo eos ad talia edenda cupiunt pervenire. Vide ista, Domine,

misericorditer, et libera nos jam invocantes te; libera etiam eos qui

nondum te invocant, ut invocent te, et liberes eos.

[Sidenote: XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio

differt.]

17. Audieram enim ego adhuc puer de vita æterna nobis promissa per

humilitatem[14] Domini Dei nostri descendentis ad superbiam nostram; et

signabar jam signo crucis ejus, et condiebar ejus sale[15], jam inde ab

utero matris meæ, quæ {10} multum speravit in te. Vidisti, Domine, cum

adhuc puer essem, et quodam die pressu stomachi* repente æstuarem pene

moriturus; vidisti, Deus meus, quoniam custos meus jam eras, quo motu animi

et qua fide baptismum Christi tui Dei et Domini mei flagitavi a pietate

matris meæ, et matris omnium nostrum Ecclesiæ tuæ. Et conturbata mater

carnis meæ, quoniam et sempiternam salutem meam charius parturiebat corde

casto in fide tua, jam curaret festinabunda ut Sacramentis salutaribus

initiarer et abluerer, te, Domine Jesu, confitens in remissionem

peccatorum, nisi statim recreatus essem. Dilata est itaque mundatio mea,

quasi necesse esset ut adhuc sordidarer, si viverem; quia videlicet post

lavacrum illud major et periculosior in sordibus delictorum reatus foret.

Ita jam credebam, et illa et omnis domus, nisi pater solus, qui tamen non

evicit in me jus maternæ pietatis, quominus in Christum crederem, sicut

ille nondum crediderat. Nam illa satagebat ut tu mihi pater esses, Deus

meus, potius quam ille: et in hoc adjuvabas eam ut superaret virum, cui

melior serviebat; quia et in hoc tibi utique id jubenti serviebat.

18. Rogo te, Deus meus, vellem scire, si tu etiam velles, quo consilio

dilatus sum ne tunc baptizarer: utrum bono meo mihi quasi laxata sunt lora

peccandi, an non laxata sunt*? Unde ergo etiam nunc de aliis atque aliis

sonat undique in auribus nostris, Sine illum, faciat*: nondum enim

baptizatus est: et tamen in salute corporis non dicimus, Sine, vulneretur

amplius; nondum enim sanatus est? Quanto ergo melius et cito sanarer*, et

id ageretur mecum meorum meaque diligentia, ut recepta salus animæ meæ tuta

esset tutela tua, qui dedisses eam? Melius vero. Sed quot et quanti fluctus

impendere tentationum post pueritiam videbantur, noverat eos jam illa

mater; et terram per eos* unde postea formarer, quam ipsam jam effigiem

committere volebat.

[Sidenote: XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.]

19. In ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adolescentia

metuebatur, non amabam litteras, et me in eas urgeri oderam; et urgebar

tamen, et bene mihi fiebat, nec faciebam ego bene: non enim discerem, nisi

cogerer. Nemo autem invitus bene facit, etiam si bonum est quod facit. Nec

qui me urgebant, bene faciebant; sed bene mihi fiebat abs te, Deus meus.

Illi enim non intuebantur quo referrem* quod me discere cogebant,

præterquam ad satiandas insatiabiles {11} cupiditates copiosæ inopiæ et

ignominiosæ gloriæ. [Sidenote: Mat. 10, 30.]Tu vero cui numerati sunt

capilli capitis nostri, errore omnium qui mihi instabant ut discerem,

utebaris ad utilitatem meam; meo autem, qui discere nolebam, utebaris ad

poenam meam, qua plecti non eram indignus tantillus puer et tantus

peccator. Ita de non bene facientibus tu bene faciebas mihi; et de peccante

meipso juste retribuebas mihi. Jussisti enim, et sic est, ut poena sua sibi

sit omnis inordinatus animus.

[Sidenote: XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.]

20. Quid autem erat causæ cur Græcas litteras oderam, quibus puerulus

imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est. Adamaveram enim

Latinas, non quas primi magistri, sed quas docent qui grammatici vocantur.

Nam illas primas ubi legere et scribere et numerare discitur, non minus

onerosas poenalesque habebam, quam omnes Græcas. Unde tamen et hoc nisi de

peccato et vanitate vitæ, qua [Sidenote: Ps. 77, 39. e vers. vet. vid.

Sabat.]_caro eram*, et spiritus ambulans et non revertens_? Nam utique

meliores, quia certiores erant primæ illæ litteræ, quibus fiebat in me, et

factum est, et habeo illud ut et legam si quid scriptum invenio, et scribam

ipse si quid volo, quam illæ quibus tenere cogebar Æneæ nescio cujus

errores, oblitus errorum meorum; et plorare Didonem mortuam, quia se

occidit ob amorem, cum interea meipsum in his a te morientem, Deus vita

mea, siccis oculis ferrem miserrimus.

21. Quid enim miserius misero non miserante seipsum, et flente Didonis

mortem, quæ fiebat amando Æneam; non flente autem mortem suam, quæ fiebat

non amando te, Deus lumen cordis mei, et panis oris intus animæ meæ, et

virtus maritans mentem meam[16] et sinum cogitationis meæ? Non te amabam,

et fornicabar abs te, et fornicanti sonabat undique, Euge, euge. Amicitia

enim mundi hujus, fornicatio est abs te[17]; et Euge, euge dicitur, ut

pudeat si non ita homo sit. Et hæc non flebam, sed flebam Didonem

"exstinctam, ferroque extrema secutam[18]," sequens ipse extrema condita

tua, relicto te, et terra* iens in terram: et si prohiberer ea legere,

dolerem, quia non legerem quod dolerem. Talis dementia {12} honestiores et

uberiores litteræ putantur, quam illæ quibus legere et scribere didici.

22. Sed nunc in anima mea clamet Deus meus, et veritas tua dicat mihi: Non

est ita, non est ita; melior est prorsus doctrina illa prior. Nam ecce

paratior sum oblivisci errores Æneæ, atque omnia ejusmodi, quam scribere et

legere. At enim vela pendent liminibus grammaticarum scholarum: sed non

illa magis honorem secreti, quam tegumentum erroris significant. Non

clament adversus me, quos jam non timeo, dum confiteor tibi quæ vult anima

mea, Deus meus, et acquiesco in reprehensione malarum viarum mearum, ut

diligam bonas vias tuas. Non clament adversum me venditores grammaticæ vel

emptores: quia si proponam eis, interrogans utrum verum sit quod Æneam

aliquando Carthaginem venisse Poeta dicit; indoctiores se nescire

respondebunt, doctiores autem etiam negabunt verum esse. At si quæram

quibus litteris scribatur Æneæ nomen, omnes mihi, qui hæc didicerunt, verum

respondebunt; secundum id pactum et placitum, quo inter se homines ista

signa firmarunt. Item, si quæram quid horum majore vitæ hujus incommodo

quisque obliviscatur, legere et scribere, an poetica illa figmenta; quis

non videat quid responsurus sit, qui non est penitus oblitus sui? Peccabam

ergo puer cum illa inania istis utilioribus amore præponebam, vel potius

ista oderam, illa amabam. Jamvero unum et unum duo, duo et duo quatuor,

odiosa cantio mihi erat; et dulcissimum spectaculum vanitatis equus ligneus

plenus armatis, et Trojæ incendium, atque ipsius umbra Creusæ[19].

[Sidenote: XIV. Litteras Græcas oderat.]

23. Cur ergo Græcam etiam grammaticam oderam talia cantantem? Nam et

Homerus peritus texere tales fabellas, et dulcissime vanus est, et mihi

tamen amarus erat puero. Credo etiam Græcis pueris Virgilius ita sit, cum

eum sic discere coguntur, ut ego illum. Videlicet difficultas*, difficultas

omnino ediscendæ peregrinæ linguæ, quasi felle aspergebat omnes suavitates

Græcas fabulosarum narrationum. Nulla enim verba illa noveram, et sævis

terroribus ac poenis ut nossem instabatur mihi vehementer. Nam et Latina

aliquando infans utique nulla noveram; et tamen advertendo didici sine ullo

metu atque cruciatu, inter etiam blandimenta nutricum, {13} et joca

arridentium, et lætitias alludentium. Didici vero illa sine poenali onere

urgentium, cum me urgeret cor meum ad parienda concepta sua, quæ non

possem*, nisi aliqua verba didicissem, non a docentibus, sed a loquentibus,

in quorum et ego auribus parturiebam quidquid sentiebam. Hinc satis elucet

majorem habere vim ad discenda ista liberam curiositatem, quam meticulosam

necessitatem. Sed illius fluxum hæc restringit legibus tuis, Deus, legibus

tuis a magistrorum ferulis usque ad tentationes martyrum; valentibus

legibus tuis miscere salubres amaritudines, revocantes nos ad te a

jucunditate pestifera, qua recessimus a te*.

[Sidenote: XV. Precatio ad Deum.]

24. Exaudi, Domine, deprecationem meam ne deficiat anima mea sub disciplina

tua; neque deficiam in confitendo tibi miserationes tuas, quibus eruisti me

ab omnibus viis meis pessimis; ut dulcescas[20] mihi super omnes

seductiones quas sequebar; et amem te validissime et amplexer manum tuam

totis præcordiis meis, et eruas me ab omni tentatione usque in finem. Ecce

enim tu, Domine, rex meus et Deus meus, tibi serviat quidquid utile puer

didici; tibi serviat quod loquor, et scribo, et lego, et numero: quoniam

cum vana discerem, tu disciplinam dabas mihi; et in eis vanis peccata

delectationum mearum dimisisti mihi. Didici enim in eis multa verba utilia;

sed et quæ in rebus non vanis disci possunt: et ea via tuta est in qua

pueri ambularent.

[Sidenote: XVI. Improbat modum juventutis erudiendæ.]

25. Sed væ tibi, flumen moris humani! Quis resistet tibi? quamdiu non

siccaberis? quousque volves Evæ filios in mare magnum et formidolosum, quod

vix transeunt qui lignum conscenderint[21]? Nonne ego in te legi et

tonantem Jovem et adulterantem? Et utique non posset hæc duo; sed actum

est, ut haberet auctoritatem ad imitandum verum adulterium, lenocinante

falso tonitruo. Quis autem penulatorum magistrorum audit aure sobria, ex

eodem pulvere hominem clamantem et dicentem: "Fingebat hæc Homerus, et

humana ad "Deos transferebat; divina mallem ad nos[22]?" Sed verius {14}

dicitur quod fingebat hæc quidem ille; sed hominibus flagitiosis divina

tribuendo, ne flagitia flagitia putarentur*, et ut quisquis ea fecisset,

non homines perditos, sed coelestes deos videretur imitatus.

26. Et tamen, o flumen tartareum, jactantur in te filii hominum, cum

mercedibus ut hæc discant; et magna res agitur, cum hoc agitur publice in

foro, in conspectu legum supra mercedem salaria decernentium; et saxa tua

percutis et sonas dicens: Hinc verba discuntur, hinc acquiritur eloquentia

rebus persuadendis sententiisque explicandis maxime necessaria. Ita vero

non cognosceremus verba hæc, imbrem aureum, et gremium, et fucum, et templa

coeli, et alia verba quæ in eo loco scripta sunt, nisi Terentius induceret

nequam adolescentem proponentem sibi Jovem ad exemplum stupri, dum spectat

tabulam quamdam pictam in pariete, ubi inerat pictura hæc: "Jovem quo pacto

Danaæ misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum, fucum factum

mulieri?" Et vide quemadmodum se concitat ad libidinem, quasi coelesti

magisterio:

At quem deum (_inquit_)? Qui templa coeli summa sonitu concutit.

Ego homuncio id non facerem? Ego vero feci illud ita, ac lubens[23].

Non omnino per hanc turpitudinem verba ista commodius discuntur; sed per

hæc verba turpitudo ista confidentius perpetratur. Non accuso verba, quasi

vasa electa atque pretiosa; sed vinum erroris quod in eis nobis

propinabatur ab ebriis doctoribus: et nisi biberemus, cædebamur, nec

appellare aliquem judicem sobrium licebat. Et tamen ego, Deus meus, in

cujus conspectu jam secura est recordatio mea, libenter hæc didici, et eis

delectabar miser, et ob hoc bonæ spei puer appellabar.

[Sidenote: XVII. Prosequitur contra modum exercendæ juventutis in re

litteraria.]

27. Sine me, Deus meus, dicere aliquid et de ingenio meo munere tuo, in

quibus a me deliramentis atterebatur. Proponebatur enim mihi negotium animæ

meæ satis inquietum, præmio laudis, et dedecoris vel plagarum metu, ut

dicerem verba Junonis irascentis et dolentis quod non posset Italia

Teucrorum avertere regem[24]; quæ nunquam Junonem dixisse audieram: se

figmentorum poeticorum vestigia errantes sequi cogebamur, et tale aliquid

dicere solutis verbis, quale {15} Poeta dixisset versibus; et ille dicebat

laudabilius, in quo pro dignitate adumbratæ personæ, iræ ac doloris

similior affectus eminebat, verbis sententias congruenter vestientibus.

Utquid mihi illud, o vera vita mea, Deus meus, quod mihi recitanti

acclamabatur præ multis coætaneis et conlectoribus meis? Nonne ecce illa

omnia fumus et ventus? Itane aliud non erat ubi exerceretur ingenium et

lingua mea? Laudes tuæ, Domine, laudes tuæ per Scripturas tuas suspenderent

palmitem cordis mei, et non raperetur per inania nugarum turpis præda

volatilibus. Non enim uno modo sacrificatur transgressoribus angelis.

[Sidenote: XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non

divinorum præceptorum.]

28. Quid autem mirum quod in vanitates ita ferebar, et a te, Deus meus,

ibam foras, quando mihi imitandi proponebantur homines, qui aliqua facta

sua non mala, si cum barbarismo aut soloecismo enuntiarent, reprehensi

confundebantur; si autem libidines suas integris et rite consequentibus

verbis copiose ornateque narrarent, laudati gloriabantur? Vides hæc,

Domine, et taces, longanimis, et multum misericors, et verax. Numquid

semper tacebis? Et nunc eruis* de hoc immanissimo profundo quærentem te

animam, et sitientem delectationes tuas, et [Sidenote: Ps. 26, 8.]_cujus

cor dicit tibi: Quæsivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram_. Nam*

longe a vultu tuo, in affectu tenebroso.* Non enim pedibus aut spatiis

locorum itur abs te, aut reditur ad te. Aut vero filius ille tuus minor

equos, aut currus, vel naves quæsivit, aut avolavit penna visibili, aut

moto poplite iter egit, ut in longinqua regione vivens prodige dissiparet

quod dederas proficiscenti? Dulcis pater quia dederas, et egeno redeunti

dulcior. [Sidenote: Luc. 15, 11--32.]In affectu ergo libidinoso, id enim

est tenebroso, atque id est longe a vultu tuo.

Confessiones · 第 1 / 39 段