Ad vatem vultus rettulit illa suos.
Quid tibi, ait, mecum? certe majora canebas.
Num vetus in molli pectore vulnus habes?
Scis dea, respondi, de vulnere.--Risit, et aether 5
Protinus ex illa parte serenus erat.--
Saucius, an sanus, numquid tua signa reliqui?
Tu mihi propositum, tu mihi semper opus.
Quae decuit, primis sine crimine lusimus annis:
Nunc teritur nostris area major equis. 10
Tempora cum causis annalibus eruta priscis,
Lapsaque sub terras ortaque signa cano.
Venimus ad quartum, quo tu celeberrima, mensem;
Et vatem, et mensem scis, Venus esse tuos.
Mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto 15
Contigit, et, Coeptum perfice, dixit, opus.
Sensimus, et subito causae patuere dierum.
Dum licet, et spirant flamina, navis eat.
Si qua tamen pars te de fastis tangere debet,
Caesar, in Aprili, quo tenearis, habes. 20
Hic ad te magna descendit imagine mensis,
Et fit adoptiva nobilitate tuus.
Hoc pater Iliades, quum longum scriberet annum,
Vidit, et auctores rettulit ipse suos.
Utque fero Marti primam dedit ordine sortem, 25
Quod sibi nascenti proxima causa fuit;
Sic Venerem gradibus multis in gente repertam
Alterius voluit mensis habere locum;
Principiumque sui generis revolutaque quaerens
Saecula, cognatos venit ad usque deos. 30
Dardanon Electra nesciret Atlantide cretum?
Scilicet Electran concubuisse Jovi?
Hujus Erichthonius: Tros est generatus ab illo:
Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn.
Proximus Anchisen, cum quo commune parentis 35
Non dedignata est nomen habere Venus,
Hinc satus aeneas, pietas spectata per ignes,
Sacra, patremque humeris altera sacra, tulit.
Venimus ad felix aliquando nomen Iuli,
Unde domus Teucros Julia tangit avos. 40
Postumus huic, qui, quod silvis fuit ortus in altis,
Silvius in Latia gente vocatus erat;
Isque, Latine, tibi pater est: subit Alba Latinum:
Proximus est titulis Epytos, Alba, tuis,
Ille dedit Capyi recidiva vocabula Troiae, 45
Et tuus est idem, Calpete, factus avus.
Quumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet,
Dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae.
Jam tamen Agrippam genitum, Remulumque nepotem
Viderat; in Remulum fulmina missa ferunt. 50
Venit Aventinus post hos, locus unde vocatus,
Mons quoque. Post illum tradita Procae.
Quem sequitur diri Numitor germanus Amuli.
Ilia cum Lauso de Numitore sati.
Ense cadit patrui Lausus: placet Ilia Marti; 55
Teque parit, gemino juncte Quirine Remo.
Ille suos semper Venerem Martemque parentes
Dixit, et emeruit vocis habere fidem.
Neve secuturi possent nescire nepotes,
Tempora dîs generis continuata dedit. 60
Sed Veneris mensem Graio sermone notatum
Auguror: a spumis est dea dicta maris.
Nec tibi sit mirum Graio rem nomine dici:
Itala nam tellus Graecia major erat.
Venerat Evander plena cum classe suorum: 65
Venerat Alcides, Graius uterque genus.
Hospes Aventinis armentum pavit in herbis
Claviger, et tanto est Albula pota deo.
Dux quoque Neritius. Testes Laestrygones exstant:
Et quod adhuc Circes nomina litus habet. 70
Et jam Telegoni, jam moenia Tiburis udi
Stabant, Argolicae quod posuere manus.
Venerat Atridae fatis agitatus Halesus,
A quo se dictam terra Falisca putat.
Adjice Trojanae suasorem Antenora pacis, 75
Et generum Oeniden, Appule Daune, tuum.
Serus ab Iliacis, et post Antenora, flammis
Attulit aeneas in loca nostra deos.
Hujus erat Solymus Phrygia comes unus ab Ida:
A quo Sulmonis moenia nomen habent, 80
Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae.
Me miserum! Scythico quam procul illa solo est!
Ergo ego tam longe?--sed supprime, Musa, querelas;
Non tibi sunt maesta sacra canenda lyra.
Quo non livor abit? Sunt qui tibi mensis honorem 85
Eripuisse velint, invideantque, Venus.
Nam, quia ver aperit tunc omnia, densaque cedit
Frigoris asperitas, fetaque terra patet;
Aprilem memorant ab aperto tempore dictum,
Quem Venus injecta vindicat alma manu. 90
Illa quidem totum dignissima temperat orbem:
Illa tenet nullo regna minora deo:
Juraque dat coelo, terrae, natalibus undis,
Perque suos initus continet omne genus.
Illa deos omnes--longum est narrare--creavit: 95
Illa satis causas arboribusque dedit:
Illa rudes animos hominum contraxit in unum,
Et docuit jungi cum pare quemque sua.
Quid genus omne creat volucrum, nisi blanda voluptas?
Nec coëunt pecudes, si levis absit amor. 100
Cum mare trux aries cornu decertat: at idem
Frontem dilectae laedere parcit ovis.
Deposita taurus sequitur feritate juvencam,
Quem toti saltus, quem nemus omne tremit.
Vis eadem, lato quodcumque sub sequore vivit, 105
Servat, et innumeris piscibus implet aquas.
Prima feros habitus homini detraxit: ab illa
Venerunt cultus mundaque cura sui.
Primus amans carmen vigilatum nocte negata
Dicitur ad clausas concinuisse fores; 110
Eloquiumque fuit duram exorare puellam:
Proque sua causa quisque disertus erat.
Mille per hanc artes motae, studioque placendi,
Quae latuere prius, multa reperta ferunt.
Hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi 115
Audeat? a nobis sit procul iste furor.
Quid? quod ubique potens, templisque frequentibus aucta,
Urbe tamen nostra jus dea majus habet?
Pro Troja, Romane, tua Venus arma ferebat;
Quum genuit teneram cuspide laesa manum, 120
Coelestesque duas Trojano judice vicit;
--Ah! nolim victas hoc meminisse deas!--
Assaracique nurus dicta est, ut scilicet olim
Magnus Iuleos Caesar haberet avos.
Nec Veneri tempus, quam ver, erat aptius ullum. 125
Vere nitent terrae: vere remissus ager.
Nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt;
Nunc tumido gemmas cortice palmes agit.
Et formosa Venus formoso tempore digna est,
Utque solet, Marti continuata suo. 130
Vere monet curvas materna per aequora puppes
Ire, nec hibernas jam timuisse minas.
Rite deam Latiae colitis matresque nurusque;
Et vos, quîs vittae longaque vestis abest.
Aurea marmoreo redimicula solvite collo: 135
Demite divitias: tota lavanda dea est.
Aurea siccato redimicula reddite collo:
Nunc alii flores, nunc nova danda rosa est.
Vos quoque sub viridi myrto jubet illa lavari;
Causaque, cur jubeat,--discite--certa subest. 140
Litore siccabat rorantes nuda capillos:
Viderunt Satyri, turba proterva, deam.
Sensit, et opposita texit sua corpora myrto.
Tuta fuit facto: vosque referre jubet.
Discite nunc, quare Fortunae tura Virili 145
Detis eo, calida qui locus humet aqua.
Aspicit ille locus posito velamine cunctas,
Et vitium nudi corporis omne patet.
Ut tegat hoc, celetque viros, Fortuna Virilis
Praestat, et hoc parvo ture rogata facit. 150
Nec pigeat niveo tritum cum lacte papaver
Sumere, et expressis mella liquata favis.
Quum primum cupido Venus est deducta marito,
Hoc bibit; ex illo tempore nupta fuit.
Supplicibus verbis illam placate: sub illa 155
Et forma, et mores, et bona fama manet.
Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est:
Cumaeam, veteres, consuluistis anum.
Templa jubet Veneri fieri: quibus ordine factis,
Inde Venus verso nomina corde tenet. 160
Semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, vultu
Respice, totque tuas, diva, tuere nurus.
Dum loquor, elatae metuendus acumine caudae
Scorpios in virides praecipitatur aquas.
Nox ubi transient, coelumque rubescere primo 165
Coeperit, et tactae rore querentur aves,
Semustamque facem vigilata nocte viator
Ponet, et ad solitum rusticus ibit opus:
Pliades incipiunt humeros relevare paternos,
Quae septem dici, sex tamen esse solent; 170
Seu, quod in araplexum sex hinc venere deorum:
Nam Steropen Marti concubuisse ferunt:
Neptuno Halcyonen, et te, formosa Celaeno:
Maian, et Electran, Taygetenque Jovi:
Septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit: 175
Poenitet, et facti sola pudore latet;
Sive, quod Electra Trojae; spectare ruinas
Non tulit, ante oculos opposuitque manum.
Ter sine perpetuo coelum versetur in axe;
Ter jungat Titan, terque resolvat equos; 180
Protinus inflexo Berecyntia tibia cornu
Flabit, et Idaeae festa Parentis erunt.
Ibunt semimares et inania tympana tundent,
Aeraque tinnitus sere repulsa dabunt.
Ipsa sedens molli comitum cervice feretur 185
Urbis per medias exululata vias.
Scena sonat, ludique vocant. Spectate, Quirites!
Et fora Marte suo litigiosa vacent.
Quaerere multa libet: sed me sonus aeris acuti
Terret, et horrendo lotos adunca sono. 190
Da, dea, quas sciter, doctas, Cybeleïa, neptes.
Audit, et has curae jussit adesse meae.
Pandite mandati memores, Heliconis alumnae,
Gaudeat assiduo cur dea Magna sono.
Sic ego. Sic Erato:--mensis Cythereïus illi 195
Cessit, quod teneri nomen Amoris habet.--
Reddita Saturno sors haec erat: Optime regum.
A nato sceptris excutiere tuis.
Ille suam metuens, ut quaeque erat edita, prolem
Devorat, immersam visceribusque tenet. 200
Saepe Rhea questa est toties fecunda, nec umquam
Mater, et indoluit fertilitate sua.
Jupiter ortus erat.--Pro magno teste vetustas
Creditur; acceptam parce movere fidem.--
Veste latens saxum coelesti gutture sedit. 205
Sic genitor fatis decipiendus erat.
Ardua jam dudum resonat tinnitibus Ide,
Tutus ut infanti vagiat ore puer.
Pars clypeos rudibus, galeas pars tundit inanes:
Hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. 210
Res latuit patrem: priscique imitamina facti
aera deae comites raucaque terga movent.
Cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant:
Tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos.
Desierat: coepi: Cur huic genus acre leonum 215
Praebeat insolitas ad juga curva jubas?
Desieram: coepit: Feritas mollita per illam
Creditur. Id curru testificata suo est.
At cur turrita caput est ornata corona?
An primis turres urbibus illa dedit? 220
Annuit. Unde venit, dixi, sua membra secandi
Impetus? Ut tacui, Pieris orsa loqui:
Phryx puer in silvis facie spectabilis Attis
Turrigeram casto vinxit amore deam.
Hunc sibi servari voluit, sua templa tueri: 225
Et dixit, _Semper fac puer esse velis_.
Ille fidem jussis dedit; et, _Si mentiar_, inquit,
_Ultima, qua fallam, sit Venus illa mihi_.
Fallit, et in Nympha Sagaritide desinit esse,
Quod fuit. Hinc poenas exigit ira deae. 230
Naïda vulneribus succidit in arbore factis.
Illa perit. Fatum Naïdos arbor erat.
Hic furit: et credens thalami procumbere tectum,
Effugit et cursu Dindyma summa petit.
Et modo, _Tolle faces! Remove_, modo, _verbera!_ clamat. 235
Saepe Palaestinas jurat adesse deas.
Ille etiam saxo corpus laniavit acuto,
Longaque in immundo pulvere tracta coma est;
Voxque fuit, Merui: meritas do sanguine poenas:
Ah pereant partes, quae nocuere mihi! 240
Ah pereant! dicebat adhuc: onus inguinis aufert;
Nullaque sunt subito signa relicta viri.
Venit in exemplum furor hic, mollesque ministri
Caedunt jactatis vilia membra comis.
Talibus Aoniae facunda voce Camenae; 245
Reddita quaesiti causa furoris erat.
Hoc quoque, dux operis, moneas, precor, unde petita
Venerit, an nostra semper in urbe fuit?
Dindymon, et Cybelen, et amoenam fontibus Iden
Semper, et Iliacas Mater amavit opes. 250
Quum Trojam. aeneas Italos portaret in agros,
Est dea sacriferas paene secuta rates.
Sed nondum fatis Latio sua numina posci
Senserat, assuetis substiteratque locis.
Post, ut Roma potens opibus jam saecula quinque 255
Vidit, et edomito sustulit orbe caput;
Carminis Euboici fatalia verba sacerdos
Inspicit. Inspectum tale fuisse ferunt:
_Mater abest; Matrem jubeo, Romane, requiras.
Quum veniet, casta est accipienda manu_. 260
Obscurae sortis Patres ambagibus errant,
Quaeve parens absit, quove petenda loco.
Consulitur Paean, _Divûm_ que _arcessite Matrem_,
Inquit, _et Idaeo est invenienda jugo_.
Mittuntur proceres. Phrygiae tum sceptra tenebat 265
Attalus: Ausoniis rem negat ille viris.
Mira canam: longo tremuit cum murmure tellus,
Et sic est adytis diva locuta suis:
_Ipsa peti volui. Ne sit mora: mitte volentem.
Dignus Roma locus, quo deus omnis eat_. 270
Ille soni terrore pavens, Proficiscere, dixit;
Nostra eris: in Phrygios Roma refertur avos.
Protinus innumerae caedunt pineta secures
Illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat.
Mille manus coëunt: et picta coloribus ustis 275
Coelestum Matrem concava puppis habet.
Illa sui per aquas fertur tutissima nati,
Longaque Phrixeae stagna sororis adit,
Rhoeteumque rapax, Sigeaque litora transit,
Et Tenedum, et veteres Eëtionis opes. 280
Cyclades excipiunt, Lesbo post terga relicta,
Quaque Carysteis frangitur unda vadis.
Transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alas
Icarus, et vastae nomina fecit aquae.
Tum laeva Creten, dextra Pelopeïdas undas 285
Deserit, et Veneri sacra Cythera petit.
Hinc mare Trinacrium, candens ubi tingere ferrum
Brontes, et Steropes, Acmonidesque solent:
aequoraque Afra legit, Sardoaque regna sinistris
Prospicit a remis, Ausoniamque tenet. 290
Ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum
Dividit, et campo liberiore natat:
Omnis eques, mixtaque gravis cum plebe senatus
Obvius ad Tusci fluminis ora venit;
Procedunt pariter matres, nataeque, nurusque. 295
Quaeque colunt sanctos virginitate focos.
Sedula fune viri contento brachia lassant.
Vix subit adversas hospita navis aquas,
Sicca diu tellus fuerat: sitis usserat herbas:
Sedit limoso pressa carina vado. 300
Quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat,
Adjuvat et fortes voce sonante manus.
Illa velut medio stabilis sedet insula ponto.
Attoniti monstro stantque paventque viri.
Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto: 305
Nec facies impar nobilitate fuit.
Casta quidem, sed non et credita. Rumor iniquus
Laeserat, et falsi criminis acta rea est.
Cultus et ornatis varie prodisse capillis
Obfuit, ad rigidos promptaque lingua senes. 310
Conscia mens recti famae mendacia risit:
Sed nos in vitium credula turba sumus.
Haec ubi castarum processit ab agmine matrum,
Et manibus puram fluminis hausit aquam,
Ter caput irrorat, ter tollit in aethera palmas; 315
--Quicumque adspiciunt, mente carere putant.--
Submissoque genu vultus in imagine divae
Figit, et hos edit crine jacente sonos:
Supplicis, alma, tuae, genitrix fecunda deorum,
Accipe sub certa conditione preces. 320
Casta negor. Si tu damnas, meruisse fatebor;
Morte luam poenas judice victa dea.
Sed, si crimen abest, tu nostrae pignora vitae
Re dabis, et castas casta sequere manus.
Dixit, et exiguo funem conamine traxit. 325
Mira, sed et scena testificata loquar.
Mota dea est, sequiturque ducem, laudatque sequendo.
Index laetitiae fertur in astra sonus.
Fluminis ad flexum veniunt: Tiberina priores
Ostia dixerunt, unde sinister abit. 330
Nox aderat: querno religant a stipite funem,
Dantque levi somno corpora functa cibo.
Lux aderat: querno solvunt a stipite funem;
Ante tamen posito tura dedere foco:
Ante coronatam puppim sine labe juvencam 335
Mactarunt operum conjugiique rudem.
Est locus, in Tiberin qua lubricus influit Almo,
Et nomen magno perdit ab amne minor.
Illic purpurea canus cum veste sacerdos
Almonis dominam sacraque lavit aquis. 340
Exululant comites, furiosaque tibia flatur,
Et feriunt molles taurea terga manus.
Claudia praecedit, laeto celeberrima vultu;
Credita vix tandem teste pudica dea.
Ipsa sedens plaustro porta est invecta Capena: 345
Sparguntur junctae flore recente boves.
Nasica accepit. Templi non perstitit auctor;
Augustus nunc est; ante Metellus erat.
Substitit hic Erato. Mora fit, si cetera quaeram.
Dic, inquam, parva cur stipe quaerat opes? 350
Contulit aes populus, de quo delubra Metellus
Fecit, ait; dandae mos stipis inde manet.
Cur vicibus factis ineant convivia, quaero,
Tum magis, indictas concelebrentque dapes.
Quod bene mutarit sedem Berecyntia, dixit, 355
Captant mutatis sedibus omen idem.
Institeram, quare primi Megalesia ludi
Urbe forent nostra, quum dea,--sensit enim--
Illa deos, inquit, peperit. Cessere parenti,
Principiumque dati Mater honoris habet. 360
Cur igitur Gallos, qui se excidere, vocamus,
Quum tanto Phrygia Gallica distet humus?
Inter, ait, viridem Cybelen altasque Celaenas,
Amnis it insana, nomine Gallus, aqua.
Qui bibit inde, furit. Procul hinc discedite, quis est 365
Cura bonae mentis. Qui bibit inde, furit.
Non pudet herbosum, dixi, posuisse moretum
In dominae mensis? an sua causa subest?
Lacte mero veteres usi memorantur et herbis,
Sponte sua si quas terra ferebat, ait. 370
Candidus elisae miscetur caseus herbae,
Cognoscat priscos ut dea prisca cibos.
Postera quum coelo motis Pallantias astris
Fulserit, et niveos Luna levarit equos;
Qui dicet, Quondam sacrata est colle Quirini 375
Hac Fortuna die Publica, verus erit
Tertia lux--memini--ludis erat. At mihi quidam
Spectanti senior contiguusque loco,
Haec, ait, illa dies, Libycis qua Caesar in oris
Perfida magnanimi contudit arma Jubae. 380
Dux mihi Caesar erat, sub quo meruisse Tribunus
Glorior. Officio praefuit ille meo.
Hanc ego militia sedem, tu pace parasti,
Inter bis quinos usus honore Viros.
Plura locuturi subito seducimur imbre; 385
Pendula coelestes Libra movebat aquas.
Ante tamen, quam summa dies spectacula sistat,
Ensifer Orion aequore mersus erit.