Protinus adspicies venienti nocte Coronam

Gnosida. Theseo crimine facta dea est. 460

Jam bene perjuro mutarat conjuge Bacchum,

Quae dedit ingrato fila legenda viro.

Sorte tori gaudens, Quid flebam rustica? dixit,

Utiliter nobis perfidus ille fuit.

Interea Liber depexus crinibus Indos 465

Vincit, et Eoo dives ab orbe redit.

Inter captivas facie praestante puellas

Grata nimis Baccho filia regis erat.

Flebat amans conjux, spatiataque litore curvo

Edidit incultis talia verba comis: 470

En iterum similes, fluctus, audite querelas!

En iterum lacrimas accipe, arena, meas!

Dicebam, memini, perjure et perfide Theseu!

Ille abiit: eadem crimina Bacchus habet.

Nunc quoque, nulla viro, clamabo, femina credat. 475

Nomine mutato causa relata mea est.

O utinam mea sors, qua primum coeperat, isset!

Jamque ego praesenti tempore nulla forem!

Quid me desertis perituram, Liber, arenis

Servabas? potui dedoluisse semel. 480

Bacche levis, leviorque tuis, quae tempora cingunt,

Frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas,

Ausus es ante oculos adducta pellice nostros

Tam bene compositum sollicitare torum.

Heu! ubi pacta fides? ubi, quae jurare solebas? 485

Me miseram! quoties haec ego verba loquor!

Thesea culpabas, fallacemque ipse vocabas:

Judicio peccas turpius ipse tuo.

Ne sciat hoc quisquam, tacitisque doloribus urar!

Ne toties falli digna fuisse puter! 490

Praecipue cupiam celari Thesea, ne te

Consortem culpae gaudeat esse suae.

At, puto, praeposita est fuscae mihi candida pellex.

Eveniat nostris hostibus ille color!

Quid tamen hoc refert? vitio tibi gratior ipso est. 495

Quid facis? amplexus inquinat illa tuos.

Bacche, fidem praesta, nec praefer amoribus ullam

Conjugis assuetae semper amare virum.

Ceperunt matrem formosi cornua tauri;

Me tua: me laudant, ille pudendus amor. 500

Ne noceat quod amo! neque enim tibi, Bacche, nocebat,

Quod flammas nobis fassus es ipse tuas;

Nec, quod nos uris, mirum facis; ortus in igne

Diceris, et patria raptus ab igne manu.

Illa ego sum, cui tu solitus promittere coelum. 505

Hei mihi, pro coelo qualia dona fero!

Dixerat: audibat jamdudum verba querentis

Liber, ut a tergo forte secutus erat.

Occupat amplexu, lacrimasque per oscula siccat:

Et, Pariter coeli summa petamus, ait. 510

Tu mihi juncta toro mihi juncta vocabula sumes;

Jam tibi mutatae Libera nomen erit;

Sintque tuae tecum faciam monumenta coronae,

Vulcanus Veneri quam dedit, illa tibi.

Dicta facit, gemmasque novem transformat in ignes. 515

Aurea per stellas nunc micat illa novem.

Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes,

Purpureum rapido qui vehit axe diem;

Altera gramineo spectabis Equiria campo,

Quem Tiberis curvis in latus urget aquis. 520

Qui tamen ejecta si forte tenebitur unda,

Coelius accipiat pulverulentus equos.

Idibus est Annae festum geniale Perennse,

Haud procul a ripis, advena Tibri, tuis.

Plebs venit, ac virides passim disjecta per herbas 525

Potat, et accumbit cum pare quisque sua.

Sub Jove pars durat: pauci tentoria ponunt:

Sunt, quibus e ramis frondea facta casa est:

Pars ibi pro rigidis calamos statuere columnis,

Desuper extentas imposuere togas. 530

Sole tamen vinoque calent, annosque precantur,

Quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt.

Invenies illic, qui Nestoris ebibat annos:

Quae sit per calices facta Sibylla suos.

Illic et cantant, quiquid didicere theatris, 535

Et jactant faciles ad sua verba manus:

Et ducunt posito duras cratere choreas,

Cultaque diffusis saltat amica comis.

Quum redeunt, titubant, et sunt spectacula vulgo,

Et fortunatos obvia turba vocat. 540

Occurri nuper. Visa est mihi digna relatu

Pompa: senem potum pota trahebat anus.

Quae tamen haec Dea sit,--quoniam rumoribus errat--

Fabula proposito nulla tacenda meo.

Arserat Aeneae Dido miserabilis igne: 545

Arserat exstructis in sua fata rogis:

Compositusque cinis, tumulique in marmore carmen

Hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:

Praebuit aeneas et causam mortis et ensem:

Ipsa sua Dido concidit usa manu. 550

Protinus invadunt Numidae sine vindice regnum,

Et potitur capta Maurus Iarba domo;

Seque memor spretum, Thalamis tamen, inquit, Elissae

En ego, quem toties reppulit illa, fruor!

Diffugiunt Tyrii, quo quemque agit error, ut olim 555

Amisso dubiae rege vagantur apes.

Tertia nudandas acceperat area messes,

Inque cavos ierant tertia musta lacus;

Pellitur Anna domo, lacrimansque sororia linquit

Moenia: germanae justa dat ante suae. 560

Mixta bibunt molles lacrimis unguenta favillae,

Vertice libatas accipiuntque comas;

Terque, Vale, dixit: cineres ter ad ora relatos

Pressit, et est illis visa subesse soror.

Nacta ratem comitemque fugae pede labitur sequo, 565

Moenia respiciens, dulce sororis opus.

Fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae

Insula, quam Libyci verberat unda freti.

Hanc petit hospitio regis confisa vetusto;

Hospes opum dives rex ibi Battus erat. 570

Qui postquam didicit casus utriusque sororis,

Haec, inquit, tellus quantulacumque tua est.

Et tamen hospitii servasset ad ultima munus,

Sed timuit magnas Pygmalionis opes.

Signa recensuerat his sol sua: tertius ibat 575

Annus, et exsulibus terra petenda nova est.

Frater adest belloque petit, rex arma perosus,

Nos sumus imbelles, tu fuge sospes, ait.

Jussa fugit, ventoque ratem committit et undis.

Asperior quovis aequore frater erat. 580

Est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes

Parvus ager: Cameren incola turba vocat.

Illuc cursus erat; nec longius abfuit inde,

Quam quantum novies mittere funda potest.

Vela cadunt primo, et dubia librantur ab aura. 585

Findite remigio, navita dixit, aquas.

Dumque parant torto subducere carbasa lino,

Percutitur rapido puppis adunca Noto,

Inque patens aequor, frustra pugnante magistro,

Fertur, et ex oculis visa refugit humus. 590

Assiliunt fluctus, imoque a gurgite pontus

Vertitur, et canas alveus haurit aquas.

Vincitur ars vento, nec jam moderator habenis

Utitur, at votis is quoque poscit opem.

Jactatur tumidas exsul Phoenissa per undas, 595

Humidaque opposita lumina veste tegit.

Tum primum Dido felix est dicta sorori,

Et quaecumque aliquam corpore pressit humum.

Figitur ad Laurens ingenti flamine litus

Puppis, et expositis omnibus hausta perit. 600

Jam pius aeneas regno nataque Latini

Auctus erat, populos miscueratque duos.

Litore dotali solo comitatus Achate

Secretum nudo dum pede carpit iter,

Adspicit errantem, nec credere sustinet Annam 605

Esse. Quid in Latios illa veniret agros?

Dum secum aeneas, _Anna_ est! exclamat Achates.

Ad nomen vultus sustulit illa suos.

Quo fugiat? quid agat? quos terrae quaerat hiatus?

Ante oculos miserae fata sororis erant. 610

Sensit et alloquitur trepidam Cythereius heros:

Flet tamen admonitu mortis, Elissa, tuae.

Anna, per hanc juro, quam quondam audire solebas

Tellurem fato prosperiore dari;

Perque deos comites, hac nuper sede locatos, 615

Saepe meas illos increpuisse moras.

Nec timui de morte tamen: metus abfuit iste.

Hei mihi! credibili fortior illa fuit.

Ne refer. Adspexi non illo pectore digna

Vulnera, Tartareas ausus adire domos. 620

At tu, seu ratio te nostris appulit oris,

Sive deus, regni commoda carpe mei.

Multa tibi memores, nil non debemus Elissae.

Nomine grata tuo, grata sororis, eris.

Talia dicenti--neque enim spes altera restat-- 625

Credidit, errores exposuitque suos.

Utque domum intravit Tyrios induta paratus,

Incipit Aeneas:--cetera turba silet--

Hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia conjux,

Est mihi: consumpsi naufragus hujus opes. 630

Orta Tyro regnum Libyca possedit in ora:

Quam precor ut carae more sororis ames.

Omnia promittit, falsumque Lavinia vulnus

Mente premit tacita, dissimulatque fremens;

Donaque quum videat praeter sua lumina ferri 635

Multa palam, mitti clam quoque multa putat.

Non tamen exactum, quid agat. Furialiter odit,

Et parat insidias, et cupit ulta mori.

Nox erat: ante torum visa est adstare sororis

Squalenti Dido sanguinolenta coma, 640

Et, Fuge, ne dubita, maestum fuge, dicere, tectum,

Sub verbum querulas impulit aura fores.

Exsilit, et velox humili super arva fenestra

Se jacit;--audacem fecerat ipse timor--

Quaque metu rapitur tunica velata recincta, 645

Currit, ut auditis territa dama lupis.

Corniger hanc cupidis rapuisse Numicius undis

Creditur, et stagnis occuluisse suis.

Sidonis interea magno clamore per agros

Quaeritur. Apparent signa notaeque pedum. 650

Ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis.

Sustinuit tacitas conscius amnis aquas.

Ipsa loqui visa est, _Placidi sum Nympha Numici:

Amne perenne latens Anna Perenna vocor_.

Protinus erratis laeti vescuntur in agris, 655

Et celebrant largo seque diemque mero.

Sunt, quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum:

Pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem.

Invenies, qui te Nymphen Atlantida dicant,

Teque Jovi primes, Anna, dedisse cibos. 660

Haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures

Fama, nec a vera dissidet illa fide.

Plebs vetus, et nullis etiam tune tuta Tribunis,

Fugit, et in sacri vertice mentis abit.

Jam quoque, quem secum tulerant, defecerat illos 665

Victus et humanis usibus apta Ceres.

Orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis

Pauper, sed multae sedulitatis, anus.

Illa levi mitra canos redimita capillos

Fingebat tremula rustica liba manu. 670

Atque ita per populum fumantia mane solebat

Dividere. Haec populo copia grata fuit.

Pace domi facta signum posuere Perennae,

Quod sibi defectis illa tulisset opem.

Nunc mihi, cur cantent, superest, obscena puellae, 675

Dicere: nam coëunt certaque probra canunt.

Nuper erat dea facta; venit Gradivus ad Annam,

Et cum seducta talia verba facit:

Mense meo coleris: junxi mea tempora tecum:

Pendet ab officio spes mihi magna tuo. 680

Armifer armiferae correptus amore Minervae

Uror, et hoc longo tempore vulnus alo.

Effice, dî studio similes coëamus in unum.

Conveniunt partes hae tibi, comis anus.

Dixerat: illa deum promisso ludit inani, 685

Et stultam dubia spem trahit usque mora.

Saepius instanti, Mandata peregimus, inquit:

Evicta est precibus: vix dedit illa manus.

Gaudet amans thalamosque parat. Deducitur illuc

Anna tegens vultus, ut nova nupta, suos. 690

Oscula sumpturus subito Mars adspicit Annam;

Nunc pudor elusum, nunc subit ira, deum.

Ridet amatorem carae nova diva Minervae;

Nec res hac Veneri gratior ulla fuit.

Inde joci veteres obscenaque dicta canuntur, 695

Et juvat hanc magno verba dedisse deo.

Praeteriturus eram gladios in principe fixos,

Quum sic a castis Vesta locuta focis:

Ne dubita meminisse: meus fuit ille sacerdos.

Sacrilegae telis me petiere manus. 700

Ipsa virum rapui, simulacraque nuda reliqui;

Quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit.

Ille quidem coelo positus Jovis atria vidit,

Et tenet in magno templa dicata foro.

At quicumque nefas ausi, prohibente deorum 705

Numine, polluerant Pontificale caput,

Morte jacent merita. Testes estote Philippi,

Et quorum sparsis ossibus albet humus.

Hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt

Caesaris, ulcisci justa per arma patrem. 710

Postera quum teneras Aurora refecerit herbas,

Scorpios a prima parte videndus erit.

Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho.

Bacche, fave vati, dum tua festa cano.

Nec referam Semelen; ad quam nisi fulmina secum 715

Jupiter afferret, parvus inermis erat:

Nec, puer ut posses maturo tempore nasci,

Expletum patrio corpore matris onus.

Sithonas et Scythicos longum est narrare triumphos,

Et domitas gentes, turifer Inde, tuas. 720

Tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris,

Inque tuum furiis acte, Lycurge, genu.

Ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra

Dicere; sed non est carminis hujus opus.

Carminis hujus opus, causas expromere, quare 725

Vilis anus populos ad sua liba vocet.

Ante tuos ortus arae sine honore fuerunt,

Liber, et in gelidis herba reperta focis.

Te memorant, Gange totoque Oriente subacto,

Primitias magno seposuisse Jovi. 730

Cinnama tu primus captivaque tura dedisti,

Deque triumphato viscera tosta bove.

Nomine ab auctoris ducunt Libamina nomen,

Libaque, quod sacris pars datur inde focis.

Liba deo fiunt, succis quia dulcibus ille 735

Gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.

Ibat arenoso Satyris comitatus ab Hebro:

--Non habet ingratos fabula nostra jocos--

Jamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum:

aeriferae comitum concrepuere manus. 740

Ecce novae coëunt volucres tinnitibus actae,

Quaque movent sonitus aera sequuntur apes.

Colligit errantes, et in arbore claudit inani

Liber: et inventi praemia mellis habet.

Ut Satyri levisque senex tetigere saporem, 745

Quaerebant flavos per nemus omne favos,

Audit in exesa stridorem examinis ulmo,

Adspicit et ceras dissimulatque senex;

Utque piger pandi tergo residebat aselli,

Applicat hunc ulmo corticibusque cavis. 750

Constitit ipse super ramoso stipite nixus,

Atque avide trunco condita mella petit.

Millia crabronum coëunt, et vertice nudo

Spicula defigunt, oraque summa notant.

Ille cadit praeceps, et calce feritur aselli, 755

Inclamatque suos, auxiliumque rogat.

Concurrunt Satyri, turgentiaque ora parentis

Rident. Percusso claudicat ille genu.

Ridet et ipse deus, limumque inducere monstrat.

Hic paret monitis et linit ora luto. 760

Melle pater fruitur, liboque infusa calenti

Jure repertori candida mella damus.

Femina cur praestet, non est rationis opertae.

Femineos thyrso concitat ille chores.

Cur anus hoc faciat, quaeris. Vinosior aetas 765

Haec est, et gravidae munera vitis amans.

Cur hedera cincta est; Hedera est gratissima Baccho.

Hoc quoque cur ita sit, dicere nulla mora est.

Nysiades Nymphae, puerum quaerente noverca,

Hanc frondem cunis opposuere novis. 770

Restat, ut inveniam, quare toga libera detur

Lucifero pueris, candide Bacche, tuo;

Sive, quod ipse puer semper juvenisque videris,

Et media est aetas inter utrumque tibi:

Seu, quia tu pater es, patres sua pignora natos 775

Commendant curae numinibusque tuis;

Sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te

Sumitur, et vitae liberioris iter;

An quia, quum prisci colerent studiosius agros,

Et patrio faceret rure senator opus, 780

Et caperet fasces a curvo consul aratro,

Nec crimen duras esset habere manus,

Rusticus ad ludos populus veniebat in urbem:

Sed dîs, non studiis ille dabatur honos.

Luce sua ludos uvae commentor habebat: 785

Quos cum taedifera nunc habet ipse dea.

Ergo, ut tironem celebrare frequentia posset,

Visa dies dandae non aliena togae.

Mite, Pater, caput huc placataque cornua vertas,

Et des ingenio vela secunda meo! 790

Itur ad Argeos--qui sint, sua pagina dicet--

Hac, si commemini, praeteritaque die.

Stella Lycaoniam vergit proclinis ad Arcton

Miluus. Haec illa nocte videnda venit.

Quid dederit volucri, si vis cognoscere, coelum: 795

Saturnus regnis ab Jove pulsus erat.

Concitat iratus validos Titanas in arma,

Quaeque fuit fatis debita, poscit opem.

Matre satus Terra, monstrum mirabile, taurus

Parte sui serpens posteriore fuit. 800

Hunc triplici muro lucis incluserat atris

Parcarum monitu Styx violenta trium.

Viscera qui tauri flammis adolenda dedisset,

Sors erat, aeternos vincere posse deos.

Immolat hunc Briareus facta ex adamante securi: 805

Et jam jam flammis exta daturus erat.

Jupiter alitibus rapere imperat. Attulit illi

Miluus, et meritis venit in astra suis.

Una dies media est, et fiunt sacra Minervae,

Nomina quae a junctis quinque diebus habent. 810

Sanguine prima vacat, nec fas concurrene ferro.

Causa, quod est illa nata Minerva die.

Altera tresque super strata celebrantur arena.

Ensibus exsertis bellica laeta dea est.

Pallada nunc pueri teneraeque ornate puellae. 815

Qui bene placarit Pallada, doctus erit.

Pallade placata, lanam mollite, puellae:

Discite jam plenas exonerare colos.

Illa etiam stantes radio percurrere telas

Erudit, et rarum pectine denset opus. 820

Hanc cole, qui maculas laesis de vestibus aufers:

Hanc cole velleribus quisquis ahena paras.

Nec quisquam invita faciet bene vincula plantae

Pallade, sit Tychio doctior ille licet;

Et licet antiquo manibus collatus Epeo 825

Sit prior, irata Pallade mancus erit.

Vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte,

Munera de vestris pauca referte deae.

Nec vos, turba fere censu fraudata, magistri

Spernite; discipulos attrahet illa novos. 830

Quique moves caelum, tabulamque coloribus uris,

Quique facis docta mollia saxa manu.

Mille dea est operum: certe dea carminis illa est.

Si mereor, studiis adsit amica meis.

Coelius ex alto qua mons descendit in aequum, 835

Hic ubi non plana est, sed prope plana via est:

Parva licet videas Captae delubra Minervae,

Quae dea natali coepit habere suo.

Nominis in dubio causa est. _Capitale_ vocamus

Ingenium sollers: ingeniosa dea est. 840

An, quia de capitis fertur sine matre paterni

Vertice cum clypeo prosiluisse suo?

An, quia perdomitis ad nos captiva Faliscis

Venit? et hoc ipsum littera prisca docet.

An, quod habet legem, capitis quae pendere poenas 845

Ex illo jubeat furta reperta loco?

A quacumque trahis ratione vocabula, Pallas,

Pro ducibus nostris aegida semper habe.

Summa dies e quinque tubas lustrare canoras

Admonet, et forti sacrificare deae. 850

Nunc potes ad solem sublato dicere vultu:

Hic here Phrixeae vellera pressit ovis.

Seminibus tostis sceleratae fraude novercae

Sustulerat nullas, ut solet, herba comas.

Mittitur ad tripodas, certa qui sorte reportet, 855

Quam sterili terrae Delphicus edat opem.

Hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles

Et juvenis Phrixi funera sorte peti.

Usque recusantem cives, et tempus, et Ino

Compulerant regem jussa nefanda pati; 860

Et soror, et Phrixus velati tempora vittis

Stant simul ante aras junctaque fata gemunt.

Adspicit hos, ut forte pependerat aethere mater,

Et ferit attonita pectora nuda manu:

Inque draconigenam nimbis comitantibus urbem 865

Desilit, et natos eripit inde suos;

Utque fugam capiant, aries nitidissimus auro

Traditur. Ille vehit per freta longa duos.

Dicitur infirma cornu tenuisse sinistra

Femina, quum de se nomina fecit aquae. 870

Paene simul periit, dum vult succurrere lapsae,

Frater, et extentas porrigit usque manus.

Flebat, ut amissa gemini consorte pericli,

Caeruleo junctam nescius esse deo.

Litoribus tactis aries fit sidus: at hujus 875

Pervenit in Colchas aurea lana domos.

Tres ubi Luciferos veniens praemiserit Eos,

Tempora nocturnis aequa diurna feres.

Inde quater pastor saturos ubi clauserit hoedos,

Canuerint herbae rore recente quater; 880

Janus adorandus, cumque hoc Concordia mitis,

Et Romana Salus, araque Pacis erit.

Luna regit menses. Hujus quoque tempora mensis

Finit Aventino Luna colenda jugo.

NOTES:

1. As the first book began with the praises of Janus, so here the poet

invokes Mars; in the next book we shall find him calling upon Venus.--

_Depositis_, etc. as the poet's occupation is a peaceful one.

3, 4. A question and answer.

5-8. As Minerva, who, especially in the Roman theology, was a deity, who

presided over the arts of peace, engaged also in those of war; so Mars

might for a time lay aside his arms, and attend to the song of the poet.

--_Cuspidis_. Several MSS. read _cassidis_. The general sense is the

same.

9. He takes occasion here to sing the most celebrated adventure of the

Roman god, Mars. It comes with peculiar propriety in this place, as the

month had been named after the god by his son, whose birth it relates.

For the difference between the Greek Ares and the Roman Mars, see

Mythology, p. 79 and 459.--_Romana sacerdos_. The affair occurred at

Alba, and Rome did not yet exist. Heinsius would read _Trojana_, another

critic proposes _regina_, as in Virgil, aen. I. 227. There is no need of

any change; poets did not always attend to accuracies of this kind.

11. _Silvia_. One MS. reads _Ilia_, which reading has been adopted by

Heinsius.--_Moveri_ scil, _carmen_, like the _cantuxque movete_ of

Virgil.

12. It was the office of the Vestals to draw water, for the purpose of

washing and sprinkling the temple, and cleansing the sacred vessels.

Servius on aen. vii. 150, says, _Vestae libare non nisi de Numicio flumine

licebat_.

13. _Molli_, etc. beautifully expresses the gentle descent to the river.

14. Then, as now, women carried their earthen pitchers on their heads.

Speaking of Amymone, our poet says, (Am. I. x. 6,) _Cum premeret summi

verticis urna comas_ and Propertius of Tarpeia (iv. 4, 16,) _at illi

Urguebat medium fictilis urna caput_.

16. _Restituit_, settled. Two MSS. which are followed by Heinsius, read

_composuit_; but as Burmann justly observes this supposes leisure, and

the use of a mirror, whereas _restituit_ places before us a girl hastily

settling up her hair, as we express it.

17, 18. Compare Virg. Ec. I. 55, and Hor. Epod. II. 26.

21. The descent of Mars, as Addison, I believe, first observed, is to be

seen represented on ancient Roman coins.--_Cupitam_. This is the reading

of two of the best MSS. and of Diomedes, the grammarian, who quotes this

verse: all the other MSS. read _cupita_. Heinsius, in his note, shews

that _potior_ governed the fourth ease, in the best authors, and Priscian

(xviii. 23,) says, _Omnes auctores, potior illius et illum et illo_.

22. _Fefellit_, concealed.--_Divina ope_, i. e. by his own power.

26. _Sonos_, words. Two MSS. read _preces.

27. _Utile_, etc. The well-known Roman _formula, Quod bonum, felix

faustumque sit_,--_Imagine somni_, in a dream.

28. _An somno_, etc. Was it more than a dream, than a mere [Greek:

enupnion]?

29. _Ig. II_. The perpetual fire of Vesta brought from Troy by aeneas.

Virg. aen. II. 296.

30. This circumstance was ominous, as the sacred fillet was taken by the

Pontifex off the head of a Vestal condemned for breach of vow. Dionysius,

when describing the fate of the Vestal, Oppia, or Opimia, says, [Greek:

autaen men taes koryphaes aphelomenoi ta stemmata, kai pompeuontes di'

agoras, entos teichous zosan katoruxan].

31. Compare the dream of Astyages, portending the birth of Cyrus. Just.

I. 4.--_Palmae_, emblems of victory. It is probably the meaning of the

poet that they sprang from the ground, though _inde_ would appear to

refer rather to the fillet.

35. _Molitur_, i.e. _vibrat_. Virg. G. iv. 331.

36. _Admonitu_, scil. _deorum_, the vision.

37. The woodpecker, as well as the wolf, was sacred to Mars. In the old

legend, (see v. 54,) the woodpecker also contributed to nourish the

exposed babes.

43, 44. A periphrasis for ten months.--_Emeritis. Qui merere desiit_,

having completed his task or service, was called _Emeritus_.

45. The poet himself informs us, (VI. 295,) that there was no statue in

the temple of Vesta. Gierig supposes that he did not know this at the

time he wrote this part of the poem. But it is well known that he kept it

a long time by him, altering and revising it. I again repeat, that we are

not to look for extreme accuracy in the ancient poets. There were statues

of Vesta outside of the temple.

46. See below, VI. 614.

48. The sacred flame drew back as it were, and became nearly extinct.

Nothing more terrified the Romans than the extinction of the Vestal

flame; it was to them a sign, as Dionysius says, [Greek: tou aphanismou

taes poleos].

50. _Opes_, the kingdom. He here gives the reason why Amulius interfered,

not that of his calling him _contemptor aequi_.

51, 52. He had already related this at length, II. 385, _et seq_.

53, 54. It was the common tradition, it was in the poem of Ennius, which

every one knew, and was probably the subject of some of those old ballads

about Romulus, which Dionysius says still existed in his time.

55. _Larentia_, the wife of the shepherd, Faustulus, and nurse of Romulus

and Remus. All the MSS. but two read _Laurentia_.

56. _Vestras_, scil. _tui et Larentiae_,--_Opes_, house, mode of living,

etc.; see II. 413, on the aid rendered to the founders of Rome.

57. 58. The Larentalia were in December. The poet did not live to perform

his promise; he probably could not write the Fasti away from Rome.--

_Acceptus geniis_. On account of the Saturnalia, when _indulgebant

genio_. See Virg. G. I. 300.

61, 62. This reminds one of the early proofs of his being born to rule,

exhibited by Cyrus. It is by no means improbable, that his legend was

transferred to Romulus and Remus. That of Paris (Mythology, p. 438,) is

somewhat similar, as also that of Habis. See Justin, xliv. 4.

64. _Actos_, i. e. _abactos_, by the robbers.

65. _Editus_, told. Five MSS. read _agnitus_.

66. _Nomen habere_, scil. to have their fame confined to a few cottages.

--_Paucis_, most MSS. read _purvis_.

70. A euphemism, sparing the fame of Romulus.

71. _Pecorum_. Three MSS. read _pecudum_, two _nemorum_, which Burmann

prefers.

72. _aeternae urbis_. So the Romans loved to call their city.

75. He thus returns to the subject in hand.

78. As he shewed by removing Romulus to heaven, and by giving victory and

fame in arms to the Romans.

79. The poet now becomes a grammarian, and argues learnedly.--_Priores_,

the Latins.

80. _Hoc_ scil. the worship of Mars. Several MSS. read _haec_.

81. _Minoia_, etc. The Cretans worshiped a goddess named Dictynna, who

was regarded as being the same as the Artemis of the other Greeks, and

the Diana of the Latins. See Mythology, p. 100.

82. _Tellus Hyps_. Lemnos. The slaughter of the men of Lemnos by their

wives, and the saving of Thoas, by his daughter Hypsipyle, is a well

known event. When Valean was flung from Olympus, by Jupiter, he fell in

Lemnos. Hom. Il. I. 93.

83. See VI. 47. Hom. Il. iv. 51.

84. _Maenalis ora_, like _Ausonis ora_, II. 94.

86. _Remque decusque_, wealth and fame.

Fasti · 第 9 / 24 段