Cum per tempus aliquod uersato in conligendis et disponendis
relliquiis Varronianis specimen studiorum mihi proponendum esset,
elegi libros grammaticos; nam eos commode ceteris neglectis tractari
et singulorum argumentum paullo quam adhuc factum est accuratius
circum scribi posse intellegebam. dispositionem et indolem horum
librorum indagare contentus neque uniuersam Varronis grammaticam
theoriam explicate studui, quae res necessaria et magni momenti ad
cognoscendam historian grammaticae antiquae nitatur in libris V-X de
lingua latina nunc a meo consilio alienis, neque in singulis locis
inlustrandis omnia quae cum his coniuncta fuisse coiceres congerere,
sed in certis testimoniis acquiescere uolui. exclusi uero libros,
in quibus praeter alia grammaticae quoque obseruationes legebantur,
quales epistolicas quaestiones fuisse scimus, et mera ueriloquia,
larga manu ubique a M. Terentio sparsa, quae ex aliis libris repetita
sunt.
In componendis relliquiis antiquam librorum formam quantum fieri
potuit restitui, ut et singulas libris e quibus sumptae esse uiderentur
tribuerem, et pristinum ordinem reuocarem. asterisco signaui fragmenta,
quibus Varronis nomen ab auctoribus non adponitur. duas relliquiis
subieci adnotationes. altera perscripsi eos scriptorum locos ad eandem
Varronis expositionem referendos, qui ad probandam disputationem meam et
ordinem singulorum fragmentorum reconcinnandum alicuius sunt momenti.
altera ad criticam spectat; qua in re hanc mihi inposui legem, ut quae
in codicibus leguntur religiose adnotarem, Putschii et aliorum, quorum
exemplaria in omnium manibus sunt, nomen singulis locis facili negotio
saepe emendatis non semper adscriberem. ut autem paullo emendatiora haec
fragmenta prodeant praesertim Henrici Keili liberalitati mea laude
maiori debetur, a quo facile Hermannus Vsener inpetrauit, ut quae ad
Varronis locos in grammaticis latinis obuios adnotauerat meum in usum
describere sibi liceret. de quibusdam uero locis ipse Keilius benigne
certiorem me fecit. praeterea Vsener Bernae duos Augustini de dialectica
libros nitidissime mihi contulit et multos aliorum scriptorum locos a
me rogatus inspexit. Seruianorum locorum lectiones Georgius Thilo
liberalissime mecum communicauit. alias alii me instruxerunt quos suo
quemque loco nominaui. ne autem quidquam, quod aliis debetur taceam,
conmemorandum est Vseneri et Curti Wachsmuthi amicorum beneficium, qui
me in Italiam profecto non solum plagularum accuratissime corrigendarum
taedium susceperunt uerum etiam conplures locos medicina egentes felici
sagacitate emendauerunt. quibus omnibus gratias ago lectoresque mecum
agent.
Romae in Capitolio mense Iulio 1864.
* * * * *