Nota, Caledonias panditur inter aquas;
Voce ubi Cennethus populos domuisse feroces
Dicitur, et vanos dedocuisse deos.
Huc ego delatus placido per coerula cursu
Scire locum volui quid daret itte novi.
Illic Leniades humili regnabat in aula,
Leniades magnis nobilitatus avis:
Una duas habuit casa cum genitore puellas,
Quas Amor undarum fingeret esse deas:
Non tamen inculti gelidis latuere sub antris,
Accola Danubii qualia saevus habet;
Mollia non deerant vacuae solatia vitae,
Sive libros poscant otia, sive lyram.
Luxerat illa dies, legis gens docta supernae
Spes hominum ac curas cum procul esse jubet,
Ponti inter strepitus sacri non munera cultus
Cessarunt; pietas hic quoque cura fuit:
Quid quod sacrifici versavit femina libros,
Legitimas faciunt pectora pura preces.
Quo vagor ulterius? quod ubique requiritur hic est;
Hic secura quies, hic et honestus amor.