PROMĒTHEUS

Promētheus prīmus hominēs ex lutō fīnxit;

posteā Iovis iūssū mulieris quoque effigiem

[Image: PROMĒTHEUS ET AQUILA.]

fēcit, cuī Minerva animam dedit, cēterīque deī

alius aliud dōnum dedērunt. Hominēs multa

saecula sine oppidīs lēgibusve vītam exēgērunt

ūnā linguā loquentēs sub imperiō Iovis. Sed,

postquam Mercurius aliīs linguīs sermōnēs

īnstituit, discordia inter mortālēs esse coepit,

quod Iovī placitum nōn est. Itaque hominēs

in nātiōnēs distribuit. Sed mox īgnem ab

immortālibus petere incipiēbant. Hunc cum

Iūppiter dare nōllet, Promētheus in ferulā

dētulit in terrās, hominibusque mōnstrāvit

quōmodo cinere obrutum servāre possent. Quāpropter

Mercurius Iovis iūssū eum in monte

Caucasō clāvīs ferreīs ad saxum dēligāvit;

aquilam quoque apposuit quae cor ēius dēvorāret.

Quantum aquila diē ēderat, tantum

nocte cor crēscēbat. Hanc aquilam post trīgintā

annōs Herculēs interfēcit, Promētheumque

līberāvit.

[Image: a picture showing a mīles (=soldier), denoting

I. Galea. = helmet

II. Lōrīca. = coat of mail, breastwork

III. Scūtum. = shield

IIII. Pīlum. = heavy javelin, pilum

V. Gladius. = sword

VI. Brācae. = trowsers

VII Caligae. = soldier's boots

VIII. Balteus = belt ]

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 119 / 124 题