Iūppiter propter mortālium audāciam, quī
sceleribus suīs etiam deōrum potentiam
affectārent, orbem terrārum prōfūsīs imbribus
dīluviō inundāvit. Et cum duo, Deucaliōn et
Pyrrha, pietāte cēterōs mortālēs antecēssissent,
et in Parnassum montem imbrium prōluviem
effūgissent, Iūppiter hōs servāvit; sed omne
genus hūmānum praeter hōs interiit. Hī
tamen cum propter sōlitūdinem vīvere nōn
possent, ab Iove petiērunt ut aut hominēs daret
aut sē parī calamitāte afficeret. Iūppiter igitur
novae generandae prōlis veniam dedit. Imperāvit
enim ut lapidēs post tergum iacerent,
ex quibus hominēs nāscerentur. Quibus
factīs, omnēs ā Deucaliōne mīssī lapidēs in
virōs vertēbantur, ā Pyrrhā autem, in fēminās.