MYCILUS

Mycilō cuīdam, cum quiētī sē dedisset,

Herculēs vīsus est appārēre atque eum ut

patriam relinqueret monēre. Quae eum facere

extimēsceret, quia lēx patriam dēserere atque

in aliam trānsīre cīvitātem vetāret, rūrsus ab

eōdem admonitus est. Nōn sine timōre igitur

penātēs suōs dēstituit, ideōque in iūdicium

pūblicum est dēvocātus. Iūdicibus calculī

albī āc nigrī datī sunt, ut ātrīs damnārent,

absolverent candidīs. Namque ut dīcit

Ovidius:–

Mōs erat antīquīs niveīs ātrīsque lapillīs,

Hīs damnāre reōs, illīs absolvere culpā.

Itaque Mycilus, cum nē capitis damnārētur

timēret, Herculem invocāvit ut labōrantī sibi,

quia ēius iūssīs obtemperāsset, ferret auxilium.

Cūius precēs nōn incassum sunt mīssae.

Nam cum calculī mōre patriae ex urnā essent

dēductī, omnēs appāruērunt in colōrem album

conversī.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 83 / 124 题