Daedalus cum iamdiū rēgem Mīnōem, ā
quō in cūstōdiā tenēbātur, effugere vellet,
pennās sibi et fīliō Īcarō cērā aptāvit, quibus,
ut volucrēs, ē rēgis fīnibus possent effugere.
Hīs ad umerōs affīxīs, Daedalus Īcarum monuit
nē sōlī dum volat appropinquāret. Īcarus
tamen, quī praeceptīs parentis obtemperāre
nequīvit, altius Daedalō sē pennīs ērēxit.
Pennae igitur, cērā sōlis radiīs liquefactā, ex
umerīs dēcidērunt; ipse quoque Īcarus in
īnsulam prōnus dēcidit, quae ab ēius nōmine
Īcaria est appellāta. Daedalus autem, sepultō
fīliō, in Siciliam effūgit.