Dēinde ad Circēn, quae, pōtiōne datā,
hominēs in ferās commūtābat, ēvāsērunt. Ad
eam Ulixēs Eurylochum cum vīgintī duōbus
sociīs mīsit, quōs illa in porcōs statim commūtāvit.
Posteā Ulixēs, cum sociōs quaesītum
profectus esset, Mercuriō obviam iit, quī omnia
[Image: CIRCĒ ET COMITĒS ULIXIS.]
eī exposuit et, remediō datō, quōmodo Circēn
dēcipere posset mōnstrāvit. Itaque, cum ad
Circēn vēnisset, pōculum ab eā accēpit, sed
remedium Mercuriī monitū iniēcit, atque ēnse
strīctō, minātus est sē Circēn interfectūrum
nisi sociōs sibi restitūisset; quae, fidē datā sē
nihil tāle iterum commīssūram, sociōs Ulixis
ad prīstinam fōrmam restituit.
V
Tum ad Sīrēnēs vēnit, quae partem
superiōrem corporis muliebrem habēbant,
immānem autem īnferiōrem. Hārum fātum
fuit tamdiū vīvere, quamdiū eārum cantum
[Image: ULIXĒS ET SĪRĒNĒS.]
mortālis audiēns nēmō praetervectus esset.
Ulixēs tamen ā Circē monitus, sociīs aurēs
cērā obtūrāvit, sēque ad mālum cōnstringī
iūssit, et sīc praetervectus est. Quō factō,
Sīrēnēs sē in undās praecipitāvērunt.