III

Inde ad Aeolum vēnērunt, cuī ab Iove

ventōrum cūstōdia fuit trādita. Is Ulixem

hospitiō līberāliter accēpit, follēsque ventōrum

eī plēnōs mūnerī dedit. Sociī vērō aurum et

argentum inesse arbitrātī, Ulixe dormiente,

follēs clam solvērunt; quibus solūtīs, ventī

ēvolāvērunt. Unde accidit ut omnēs iterum

ad Aeolum tempestāte sint dēlātī, quōs ille ē

fīnibus suīs ēiēcit, quod deōs eīs esse īnfēnsōs

putāvit.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 77 / 124 题