TANTALUS

Iūppiter cōnsilia sua Tantalō concrēdere solitus

erat, eumque ad epulās deōrum admīttere;

sed Tantalus ad hominēs reversus omnia renūntiāvit.

Ob id dīcitur ad īnferōs in lacum

īnfernum dēpositus ūsque ad medium corpus

aquā dēmergī ac semper sitīre. Nam, cum

aquae haustum sūmere vellet, aqua recēdēbat.

Item pōma eī super caput pendēbant, quae

cum edere volēbat, rāmī ventō mōtī semper

recēdēbant. Nec nōn saxum super caput ēius

ingēns pendēbat, quod semper timēbat nē in

sē caderet.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 68 / 124 题