Cum Līber pater ad hominēs esset profectus,
ut suōrum frūctuum suāvitātem atque iūcunditātem
ostenderet, ab Īcariō māgnificentissimē
hospitiō acceptus est. Eī igitur ūtrem vīnī
plēnum mūnerī dedit, imperāvitque ut in
reliquās terrās propāgāret. Itaque Īcarius,
plaustrō onerātō, in terram Atticam ad pāstōrēs
prōcēssit, ut vīnum dulce impertīret. Pāstōrēs
autem cum immoderātius bibissent, ēbriī factī,
concidērunt; quī Īcarium sibi malum medicāmentum
dedisse ratī fūstibus eum interfēcērunt.