Midās ex Apolline petiit, ut, quidquid
tetigisset, aurum fieret. Quod cum impetrāvisset,
mūnus in ultiōnem conversum est,
nam mūneris eum paenitēre coepit. Quidquid
enim tetigerat aurum statim fīēbat. Et cibus
et pōtus rigēns aurī māteriā marmoris in
modum dūrēscēbat. Quae cum ita essent,
Midās, quippe quī neque edere neque bibere
posset, fame est cruciātus. Itaque Apollinem
ōrāvit ut male optāta converteret; cuī imperāvit
Apollō ut caput sub Pactōlī flūminis
undās ter submergeret. Quō factō, Pactōlus
dēinceps arēnās aureās volvisse dīcitur!