Mūsae cum Parnassum montem adversīs
tempestātibus petiissent, invītātae ā Pyrēneō,
quī Daulida, Phōcidis urbem, incolēbat, tēcta
subiērunt. Pyrēneus autem pulchritūdine
virginum captus ūnam in mātrimōnium dūcere
volēbat. Sed cum nūlla eī nūbere vellet,
ad vīm īnferendam, claudī rēgiam iūssit.
Mūsae tamen, nē ab eō retinērentur, in
volucrēs sunt conversae, quās ille dum per
ardua montium persequitur, prōlāpsus per
altitūdinem scopulōrum praecipitātus est, ita
ut tōtum corpus ēlīsum sit vītamque fīnierit.