I
Ōlim apud amīcum quemdam cēnātus,
crāpulā distentus domum titubantis gradū
redībam, cum subitō lūmen quod ferēbam
ventō exstinguitur. Multum per tenebrās
vagātus, digitīs pedum in lapidēs offēnsīs,
domum tandem pervēnī. Quō cum vēnissem,
statim trēs quōsdam vegetōs virōs māximīs
corporibus forēs meās irruentēs invēnī. Prīmō
quālēs essent nesciēbam, deinde nōn immeritō
latrōnēs esse mihi vidēbantur. Statim igitur
gladium veste meā contēctum stringō; nec
cūnctātus mediōs latrōnēs invādō. Diū
pūgnātum est, sed omnēs tandem interfēcī.
Intereā servus quīdam pūgnantium tumultū ē
somnō excitātus iānuam mihi aperuit; ego
anhēlāns et sudōre madidus in cubiculum ut
dormirem mē recēpī.