Quartum volant esse Mahomet, sanctum, et verum Dei nuncium ad seipsos

missum, cum lege diuina in dicto libro plene contenta. Tenent itaque

indubitate, quod beata Maria Iesum peperit, et concepit virgo manens

intacta, ac libentèr loqui audiunt de incarnatione in ipsa facta per

annunciationem Gabrielis Archangeli. Nam et Alcharon eorum dicit, ad

salutationem Angeli virginem expauisse, quod tunc erat in partibus Galileæ

incantator, Turquis nomine, qui per susceptam sibi formam Angeli plures

virgines deflorauerat, et beatam Virginem conuenisse Angelum, an esset

Turquis. Refert quoque eam peperisse sub palma Arbore, vbi habebatur

præsepe bouis, et asinæ, et illic præ confusione puerperij, et verecundia

ac dolore, fuisse in proximo desperatam, et infantulum in consolationem

matris dixisse, mater ne timeas, Deus in te effudit secreta ad saluationem

Mundi. Hæc et his similia multa ibi scribuntur figmenta, et isti plura

inter se narrando componunt, quæ hoc loco ventilanda non sunt.

Et dicit liber Iesum sanctissimum omnium Prophetarum fuisse veracem in

dictis et factis, benignum, pium, iustum, et ab omni vitio penitus alienum:

Sanctum quoque Ioannem Euangelistam post prædictos Prophetas fuisse alijs

Sanctiorem, cuius et Euangelium fatentur esse plenum salutari, ac veraci

doctrina, et ipsum Sanctum Ioannem illuminasse cæcos, leprosos mundasse,

suscitasse mortuos, et in coelum volasse viuentem. Erat enim (prout dicit)

plus quàm Propheta, et absque omni peccato, contradicente eodem de seipso,

si dixerimus quòd peccatum non habemus, veritas in nobis non est: vnde et

si quando Sarraceni tenent scriptum Euangelij Sancti Ioannis, aut illud

beati Lucæ, missus est Angelus Gabriel, eleuant ambabus manibus pro

reuerentia super caput et super oculos id ponentes, et osculantur quàm sæpè

cum summa deuotione. Nonnulli etiam eorum in Græco, aut Latino literati

consueuerunt cum deuotione cordis id lectitare.

Idem liber dicit Iudæos perfidos fuisse, quod Iesu eis primùm misso a Deo,

et multa miracula facienti credere noluerunt, quodque per ipsum tota gens

Iudæorum fuit dignè decepta, et meritò illusa hoc modo. Iesus in hora dum

Iudas eum pro signo traditionis osculabatur, posuit per Metamorphosin

figuram suam, in ipsum Iudam, sícque Iudæi in ambiguo lumine nocturni

temporis, pro Iesu Iudam capientes, ligantes, trahentes, deridentes, in

fine crucifixerunt, putantes se omnia facere Iesu, qui protinus capto et

ligato Iuda, viuus ascendit in cæelum, descensurus iterum viuus ad iudicium

in die finali.

Et addit, Iudæos falsissimè vsque hodie nos Christianos suo mendacio

decipere, quo dícunt se Iesu crucifixisse quem non tetegerunt. Hinc errorem

tenent Sarraceni obstinati: et quoddam argumentum inire conantur. Nam si

Deus (aiunt) permisisset Iesum, innocentem, et iustum ita miserabiliter

occidi, censuram suæ summæ iustitiæ minuisset. [Sidenote: Conuersio

Saracenorum non desperanda.] Sed cùm ipsi, vt supradictum est, in tenebris

ambulant, idcircò ignorantes Dei iustitiam, statuere volunt iustitiam, imo

iniustitiam quam fabricant in corde suo, quia nos de cruce Christi scriptum

nouimus, benedictum est lignum per quod fit iustitia. Isti tamen quod in

aliquibus appropinquant veræ fidei, multi quandoque eorum inuenti sunt

conuersi, et plures adhuc de facili conuerterentur, si haberunt

prædicatores, sincerè eis verbum tractantes, quippe cùm iam fateantur legum

Mahometi quandoque defecturam, sicut nunc perijt lex Iudæorum, et legem

Christianorum vsque in finem seculi permansuram.

CAPVT 22.

De vita, et nomine Mahometi.

Promisi in superioribus aliquid narrare de vita Mahometi legislatoris

Sarracenorum, prout vidi in scriptis, vel audiui in partibus illis. Itaque

Macho, siue Machon, vtrum in secunda syllaba scribatur N, litera, vel non

idem refert: et si tertia syllaba addatur, et dicatur Machomet, vel etiam

quarta, Machometus, nihil differt, quòd semper idem nomen representat. Ipsi

tamen illum sæpiùs nominant Machon. Putatur autem istum Mahomet habuisse

generationis ortum de Ismael Abrahæ filio naturali de concubina Agar, vnde

et vsque hodie quidam Sarracenorum dicuntur Ismaelitæ, alij Agarení: sed et

quidam Moabitæ, et Ammonitæ, à duobus Loth filijs Moab et Amon, genitis per

incestum de proprijs filiabus.

[Sidenote: Tempus Natiuitatis Mahometi.] Hic verò Machon, circa annum

incarnationis Domini sexcentissimum natus, in Arabia pauper erat gratis

pascens camelos, et interdum sequens Mercatores in Aegyptum fordellos

illorum proprio collo deferens pro mercede. Et quoniam tunc temporis tota

Aegyptus erat Christianæ fidei, didicit aliquid de fide nostra, quod

diuertere solebat ad cellulam Heremitæ commorantis in deserto. [Sidenote:

Fabulæ Saracenorum.] Et quodammodo fabulantur Sarraceni, quod illo

quandoque ingrediente cellulam, cellulæ ostium mutatum in ianuam valdè

patentem, velut ante palatium, et gloriantur hoc primum miraculum. Qui ex

tunc conquerendo sibi pecunias, et discendo seculi actus diues est

effectus, et prudens ab omnibus reputatus, in tantum, vt postmodum in terræ

gubernatorem Corrozæn, (quæ est vna prouinciarum regni Arabiæ) assumeretur,

ac de inde defuncto principe Codige per coniugium illius relictæ in eiusdem

prouinciæ principem eleuaretur. Erat autem satis formosus, et valens, et

vltra modum in verbis et factis maturus, et principalis, et satis

diligebatur à suis, magis tamen metuebatur, et erat epilepticus, nemine

tamen sciente. Sed tandem ab vxore comperto contristabatur, se tali morbido

nuptam, qui versutus fefellit, et consolabatur moestam figmento mendacij

excogitati, dicens sanctum Dei Archangelum Gabrielem ad colloquendum et

inspirandum sibi, quædam arcana et diuina interdum venire, et pro virtute

aut claritate veniente se subito cadere et iacere ad intendendum

inspirationem.

[Sidenote: Incrementum authoritatis Mahometi.] Post hoc autem, mortuo etiam

Rege Arabiæ, tanta egit per simulationem sanctitatis, per donorum

effusionem, et copiam promissionum, quod electus est et assumptus, in

totias Arabiæ Regem.

[Sidenote: Tempus promulgationis Alcharani.] Confirmato igitur Mahometo in

regnationis suæ maiestate suprema, transactis à conceptione Domini nostri

Iesu Christi annis solaribus 612. in die Iouis feria quinta Hebdomadæ

promulgauit præfatum detestandæ legis suæ librum, plenum perfidiæ et

erroris, et à subditis tempore vitæ suæ seruari coegit, qui et vsque hodie

in tanto æuo, et tot populis non sine iusto Dei iudicio colitur et

seruatur, quamuis miserabile, et miserandum videtur, quod tot animæ in illo

perduntur. Erat quoque tempore regni eius et alius Heremita in deserto

Arabiæ, quem etiam quasi pro deuotione frequentare solebat, ducens secum

aliquos de principibus et famlia. Super quo plures eorum attediati

tractabant occidere Heremitan. [Sidenote: Occasio vina, interdicendi

Sarracenis.] Accedit tandem vna noctium, vt rex Heremitam et seipsum

inebriaret, et inter loquendum ambo consopiti dormirent. Et ecce habita

occasione comites gladio de latere Regis clam extracto Heremitam

interfecerunt, iterum clam condentes cruentum gladium in vagina: ac ille

euigilans virum videns occisum, magno furore succensus imposuit familiæ

factum, volens omnes per iustitiam condemnari ad mortem. Cumque coram

iudicibus et sapientibus ageretur, hi omnes pari concordia, simili voce, et

vno ore testabantur tam diuisim quam coniunctim, Regem in ebrietate sua

hominem occidisse, quamuis fortassis esset facti oblitus. Et in plenariam

rei probationem, dixerunt ipsum reposuisse mucronem in loculo nudum

intersum, sed calido cruore madentem. Quo ita inuento, ac tantis rex

obrutus testificationibus nimiùm erubuit, plenè obmutuit, et confusus

recessit. Et ob hoc omnibus diebus suis vina bibere renunciauit: et in lege

sua à cunctis bibi vetuit, ac vniuersis bibentibus, colentibus, et

vendentibus maledixit. Cuius maledictio couertatur in caput eius, et in

verticem ipsius iniquitas eius descendat, cum de vino scriptum constet,

quòd Deum et homines lætificet. [Sidenote: Potus Sarracenorum.] Igitur de

eo Sarraceni in sua superstitione deuoti vinum non bibunt, quanquam plures

eorum quòd timent in publico non verentur in secreto.

Est autem communis potus eorum dulcis, delectabilis, et nutritiuus de

Casaniel confectus, de qua et Saccarum fieri solet.

[Sidenote: Alias Mecca.] Mahometus iste post mortem suam pessimam (mors

enim peccatorum pessima) conditus fuit honorificè in capsa, ditissimo auro,

et argento, et saxis perornata in vna ciuitate regni sui Arabiæ, vbi et pro

sancto, et vero Dei nuncio incepit deuotè coli à suis per annos ducentos

sexaginta, atque ex tunc circa annum Domini nongentissimum cum veneratione

multa cadauer eius translatum est, in digniorem ciuitatem dictam Merchuel

Iachrib, vbi iam longe lateque pro maximo sanctorum, à cordibus à diabolica

fraude deceptis colitur, requiritur et adoratur.

[Sidenote: Oregus a Templarijs proditus.] In ipsius translatione ipsa

ciuitas restaurabatur, et firmabatur multò honorificentiùs, et fortiùs

destructione sua, quæ per Carolum magnum Regem Franciæ antea fuit plenè

annihilata, dum Ogerus dux Danorum præfatus in ea tenebatur captiuus, quem

Templarij ad filios Brehir Regis Sarracenorum cum traditione vendiderant,

eò quòd ipse Ogerus dictum Brehir in proelio occiderat, iuxta Lugdunum

Franciæ ciuitatem. Et si quando nationis alterius quis ad legem conuertitur

Sarracenorum, dum a flamine eorum recipiendus est, dicit et facit eum Dei

nuncium, et repetit sic: Lællech ella alla Mahomet zoyzel alla heth: quod

valet tantum: Non est Deus nisi vnus, et Mahomet fuit eius nuncius.

CAPVT. 23.

De colloquio Authoris cum Soldano.

Finaliter Sarraceni ponunt Iudæos malos, eò quod legem Dei violauerunt sibi

missam, et commissam per Mosem. Et à simili probant Christianos malos, quod

non seruant legem Euangelij Christi, quam seruandam susceperint. [Sidenote:

Error eorum qui putant vnumquemque in sua religione posse beari.] Inest

enim ijs falsa persuasio ita vt putent vnumquemque in ea qua natus est

secta posse beari, si susceptam seruauerit illibatè: ideoque probant ab

opposito se esse bonos, quia, sicut dicunt, obseruant scripta legis

præcepta et ceremonias sancti libri sui à Deo sibi transmissi per beatum

nuncium suum Mahomet. Vnde et ego non tacebo quid mihi contigit.

Dominus Soldanus quodam die in castro, expulsis omnibus de camera sua, me

solùm retinuit secum tanquam pro secreto habendo colloquio. [Sidenote:

Colloquium Soldani cum Mandeuillo.] Consuetum enim est ijs eijcere omnes

tempore secretorum: qui diligenter à me interrogauit qualis esset

gubernatio vitæ in terra nostra, breuiter respondebam, bona, per Dei

gratiam, qui recepto hoc verbo dixit ita non esse. [Sidenote: Reprehensio

Sacerdotum.] Sacerdotes (inquit) vestri, qui seipsos exhibere deberent

alijs in exemplum, in malis iacent actibus, parùm curant de Templi

seruitio: habitu et studijs se conformant mundo: se inebriant vino,

continentiam infringentes, cum fraude negotiantes, ac praua principibus

consilia ingerentes. [Sidenote: Reprehensio vulgi iustissima.] Communis

quoque populus, dum festus diebus intendere deberent deuotioni in templo,

currit in hortis, in spectaculis, in tabernis vsque ad crapulam, et

ebrietatem, et pinguia manducans et bibens, ac in bestiarum morem, luxuriam

prauam exercens. [Sidenote: Vestimentorum varietas reprehensa.] In vsura,

dolo, rapina, furto, detractione, mendacio et periurio viuunt plures eorum

euidenter, ac si qui talia non agant, vt fatui reputantur, et pro nimia

cordis superbia nesciunt ad libitum excogitare, qualiter se velint habere,

mutando sibi indumenta, nunc longa, nunc curta nimis, quandoque ampla,

quandoque stricta vltra modum, vt in his singulis appareant derisi potiùs

quam vestiti: pileos quoque, calceos, caligas, corrigias sibi fabricante

exquisitas, cùm etiam è contra deberent secundùm Christi sui doctrinam

simplices, Deo deuoti, humiles, veraces, inuicem diligentes, inuicem

concordantes, et inluriam de facili remittentes. Scimus etiam eos propter

peccata sua perdidisse hanc terram optimam quam tenemus, nec timemus eam

amittere, quamdiu se taliter gubernant. Attamen non dubitamus, quin in

futurum per meliorem vitæ conuersatíonem merebuntur de nostris eam manibus

recuperare.

Ad hoc ego vltra confusus et stupefactus, nequiui inuenire responsum;

verebar enim obloqui veritati, quamuis ab Infidelis ore prolatæ, et vultu

præ rubore demisso percunctatus sum, Domine, salua reuerentia, qualiter

potestis ita plenè hoc noscere? De hominibus (ait) meis interdum mitto ad

modum Mercatorum per terras, et regiones Christianorum, cum Balsamo,

gemmis, sericis, ac aromatibus, ac per illos singula exploro, tam de statu

Imperatoris, ac Pontificum, Principum, ac Sacerdotum, quàm Prælatorum, nec

non æquora, prouincias, ac distinctiones earum.

Igitur peracta collocutione nostra satis producta, egressos principes in

cameram reuocauit, ex quibus quatuor de maioribus iuxta nos aduocans, fecit

eos expressè ac debitè, per singulas diuisiones in lingua Gallicana

destinguere per partes, et singuarum nomina partium, omnem regionem terræ

Angliæ, ac alias Christianorum terras multas, acsi inter nostros fuissent

nati, vel multo tempore conuersati.

Nam et ipsum Soldanum audiui cum ijs bene et directè loquentem idioma

Francorum. Itaque in omnibus his mente consternatus obmutui, cogitans, et

dolens de peccatis singulis, rem taliter se habere.

Nunc piè igitur (rogo) consideremus, et corde attendamus, quantæ sit

confusionis, et qualis opprobrij, dum Christiani nominis inimici nobis

nostra exprobrant crimina. [Sidenote: Insignis Mandeuilli peroratio.] Et

student quilibet in melius emendare, quatenus (Deo propitio) possit in

breui tempore, hæc, de qua loquimur, terra Deo delecta, hæc sacrosancta

terra, hæc filijs Dei promissa, nobis Dei adoptiuis restitui: vel certè,

quod magis exorandum est, ipsi Sarraceni ad fidem Catholicam, et

Christianam obedientiam, Ecclesiæ filijs aggregari, vt simul omnes per

Dominum nostrum Iesum Christum consubstantialem Dei filium perueniamus ad

coelestem Paradisum.

Explicit prima pars huius operis.

The English Version.

Betheleem is a litylle cytee, long and narwe and well walled, and in eche

syde enclosed with gode dyches; and it was wont to ben cleped Effrata; as

Holy Writt seythe, _Ecce audivimus cum in Effrata_; that is to seye, _Lo,

we herde him in Effrata_. And toward the est ende of the cytee, is a fulle

fair chirche and a gracyouse; and it hathe many toures, pynacles and

corneres, fulle stronge and curiously made: and with in that chirche ben 44

pyleres of marble, grete and faire. And betwene the cytee and the chirche

in the felde floridus; that is to seyne, the feld florisched: for als moche

as a fayre mayden was blamed with wrong, and sclaundred, that sche hadde

don fornycacioun; for whiche cause sche was demed to the dethe, and to be

brent in that place, to the whiche sche was ladd. And as the fyre began to

brenne about hire, sche made hire preyeres to oure Lord, that als wissely

as sche was not gylty of that synne, that he wold helpe hire, and make it

to be knowen to alle men, of his mercyfulle grace. And whan sche hadde thus

seyd, sche entred in to the fuyer: and anon was the fuyr quenched and oute:

and the brondes that weren brennynge, becomen rede roseres; and the brondes

that weren not kyndled, becomen white roseres, fulle of roses. And theise

weren the first roseres and roses, both white and rede, that evere ony man

saughe. And thus was this mayden saved be the grace of God. And therfore is

that feld clept the feld of God florysscht: for it was fulle of roses. Also

besyde the queer of the chirche, at the right syde, as men comen dounward

16 greces, [Footnote: Steps.] is the place where oure Lord was born, that

is fulle welle dyghte of marble, and fulle richely peynted with gold,

sylver, azure, and other coloures. And 3 paas besyde, is the crybbe of the

ox and the asse. And besyde that, is the place where the sterre fell, that

ladde the 3 kynges, Jaspar, Melchior and Balthazar: but men of Grece clepen

hem thus, Galgalathe, Malgalathe and Saraphie: and the Jewes clepen in this

manere, in Ebrew, Appelius, Amerrius and Damasus. Theise 3 kynges offreden

to oure Lord, gold, ensence and myrre: and thei metten to gedre, thorghe

myracle of God; for thei metten to gedre in a cytee in Ynde, that Men

clepen Cassak, that is 53 journeyes fro Betheleem; and thei weren at

Betheleem the 13 day. And that was the 4 day aftre that thei hadden seyn

the sterre, whan they metten in that cytee: and thus thei weren in 9 dayes,

fro that cytee at Betheleem; and that was gret myracle. Also undre the

cloystre of the chirche, be 18 degrees, at the righte syde, is the

charnelle of the innocentes, where here bones lyzn. And before the place

where oure Lord was born, is the tombe of Seynt Jerome, that was a preest

and a cardynalle, that translatede the Bible and the psaultere from Ebrew

in to Latyn: and witheoute the mynstre; is the chayere that he satt in,

whan he translated it. And faste besyde that chirche, a 60 fedme,

[Footnote: Fathom.] is a chirche of Seynt Nicholas, where oure Lady rested

hire, aftre sche was lyghted of oure Lord. And for as meche as sche had to

meche mylk in hire pappes, that greved hire, sche mylked hem on the rede

stones of marble; so that the traces may zit be sene in the stones alle

whyte. And zee schulle undrestonde, that alle that duellen in Betheleem ben

Cristene men. And there ben fayre vynes about the cytee, and gret plentee

of wyn, that the Cristene men han don let make. But the Sarazines ne tylen

not no vynes, ne thei drynken no wyn. For here bokes of here lawe, that

Makomete betoke hem, whiche thei clepen here Alkaron, and sume clepen it

Mesaphe; and in another langage it is cleped Harme; and the same boke

forbedethe hem to drinke wyn. For in that boke, Machomete cursed alle tho

that drynken wyn, and alle hem that sellen it. For sum men seye, that he

sloughe ones an heremyte in his dronkenesse, that he loved ful wel: and

therefore he cursed wyn, and hem that drynken it. But his curs be turned in

to his owne hed; as Holy Wrytt seythe; _Et in verticem ipsius iniquitas

ejus descendet_; that is for to seye, _Hi wykkednesse schalle turne and

falle in his owne heed_. And also the Sarazines bryngen forthe no pigges,

nor thei eten no swynes flessche: for thei seye, it is brother to man, and

it was forboden be the olde lawe: and thei holden hem alle accursed that

eten there of. Also in the lond of Palestyne and in the lond of Egypt, thei

eten but lytille or non of flessche of veel or of beef; but he be so old,

that he may no more travayle for elde; for it is forbode: and for because

the have but fewe of hem, therfore thei norisschen hem, for to ere here

londes. In this cytee of Betheleem was David the kyng born: and he hadde 60

wyfes; and the firste wyf hihte Michol: and also he hadde 300 lemmannes.

An fro Betheleem unto Jerusalem nys but 2 myle. And in the weye to

Jerusalem, half a myle fro Betheleem is a chirche, where the aungel seyde

to the scheppardes, of the birthe of Crist. And in that weye is the tombe

of Rachelle, that was Josephes modre, the patriarke; and sche dyede anon,

aftre that sche was delyvered of hire sone Beniamyn; and there sche was

buryed of Jacob hire husbonde: and he leet setten 12 grete stones on here,

in tokene that sche had born 12 children. [Footnote: Rachel had only two

children, but twelve grandchildren.] In the same weye, half myle fro

Jerusalem, appered the sterre to the 3 kynges. In that weye also ben manye

chirches of Cristen men, be the whiche men gon towardes the cytee of

Jerusalem.

Of the Pilgrimages in Jerusalem and of the Holy Places thereaboute.

[Sidenote: Cap. VII.] After for to speke of Jerusalem, the holy cytee, zee

schulle undirstonde, that it stont fulle faire betwene hilles: and there

ben no ryveres ne welles; but watre comethe be condyte from Ebron. And zee

schulle undirstonde, that Jerusalem of olde tyme, unto the tyme of

Melchisedeche, was cleped Jebus; and aftre it was clept Salem, unto the

tyme of Kyng David, that putte theise 2 names to gidere, and cleped it

Jebusalem; and aftre that Kyng Salomon cleped it Jerosoloyme: and aftre

that, men cleped it Jerusalem; and so it is cleped zit. And aboute

Jerusalem is the kyngdom of Surrye: and there besyde is the lond of

Palestyne: and besyde it is Ascolone: and besyde that is the lond of

Maritaine. But Jerusalem is in the lond of Judee; and it is clept Jude, for

that Judas Machabeus was kyng of that contree; and it marchethe estward to

the kyngdom of Arabye; on the southe syde, to the lond of Egipt; and on the

west syde, to the grete see; on the north syde, towarde the kyngdom of

Surrye, and to the See of Cypre. In Jerusalem was wont to be a patriark,

and erchebysshoppes and bisshoppes abouten in the contree. Abouten

Jerusalem ben theise cytees: Ebron, at 7 myle; Jerico, at 6 myle; Bersabee,

at 8 myle; Ascalon, at 17 myle; Jaff, at 16 myle; Ramatha, at 3 myle; and

Betheleem, at 2 myle. And a 2 myle trom Betheleem, toward the sowthe, is

the chirche of Seynt Karitot, that was abbot there; for whom thei maden

meche Doel [Footnote: Mourning.] amonges the monkes, whan he scholde dye;

and zit thei ben in moornynge, in the wise that thei maden here

lamentacioun for him the firste tyme: and it is fulle gret pytee to

beholde.

This contree and lond of Jerusalem hathe ben in many dyverse naciounes

hondes: and often therfore hathe the contree suffred meche tribulacioun,

for the synne of the people, that duellen there. For that contree hathe ben

in the hondes of alle nacyouns: that is to seyne, of Jewes, of Chananees,

Assiryenes, Perses, Medoynes, Macedoynes, of Grekes, Romaynes, of Cristene

men, of Sarazines, Barbaryenes, Turkes, Tartaryenes, and of manye othere

dyverse nacyouns. For God wole not, that it be longe in the hondes of

trytoures ne of synneres, be thei Cristene or othere. And now have the

hethene men holden that lond in here hondes 40 zeere and more: but thei

schulle not holde it longe, zif God wole.

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08 Asia, Part I · 第 13 / 26 段