radicem, est castrum spectabile constructum per aliquem Soldanorum. In
montis autem cacumine videntur multæ sepulturæ regum Indeæ, videlicet
Dauid, Salomonis, et quorundam de successoribus suis. Ad introitum montis
habetur capella, et in illa lapis monumenti quem Ioseph de Arimathea
obuoluit ad ostium sepulchri est valde magnus, et est ibidem aliqua pars
columnæ flagellationis, ac pars mensæ super quam Dominus vltimò cænauit cum
Apostolis, et instituit noui Testamenti sacramentum sui venerandi corporis,
et sanguinis. Sub hac capella ad aliquos gradus monstratur locus eiusdem
cænationis, videlicèt cærnaculí magni, et in eo vas, aquarum, in quo
Christus lauabat pedes Apostolorum: iuxta quod vas a Gamaliele, et alijs
viris timoratis primus sepultus fuit protomartyr Stephanus.
In eo quoque loco intrauit post resurrectionem suam Dominus ianuis clausis
ad discipulos dicens pax vobis, et agens alia, quæ plenius Euangelica
pandit Historia, ac tandem in die Pentecostes ijsdem spiritum sanctum in
linguis igneis misit ibidem. Ab hoc monte Sion versus ciuitatem habetur
Ecclesia dedicata sancto saluatori, in quo nunc dicuntur seruari ossa S.
Stephani supradicti, et sinistrum brachium S. Ioannis Chrisostomi, cuius
corpus vt dictum est requiescit Constantinopoli.
Item ab hoc monte versus Austrum ab opposito plateæ, est pulchra Ecclesia
nostræ Dominæ, in cuius loco diu morabatur post ascensionem filij sui,
quamius pro parte eiusdem temporis in valle Iosaphat manserit: nam in ista
defungebatur, et in illo ab Apostolis honorificè sepulta fuit. [Sidenote:
Natatoria Siloe.] Itemque ab hoc monte in vico eundi versus vallem Iosaphat
inuenitur fons aquæ dictus Natatoria Siloe, vbi cæcus natus à Christo
missus lauabat oculos, et regressus est videns. Et dicunt quidam ibidem
sepultrum Isaiam Prophetam.
Porro mons olim dictus Moria de quo loquitur Scriptura sacra est rupis haud
longè a supradicto templo Domini in ipsius meredie, in cuius rupis loco
excelso velut emenenti sed edito Dominus noster Iesus Christus frequentèr
instruebat suos discipulos, et populos, magnáque miracula exhibebat, atque
deprehensae mulieri in adulterio omnia peccata dimittebat. [Sidenote:
Iohan. 8.]
Ab opposito autem prædicti fontis natatorij habetur imago lapidea, rudi et
vetusto opere sculpta, deformitérque detrita, quae manus Absalon
nuncupatur, cuius ratio lib. 2. Regum monstratur. Vbi de propè vidi Arborem
Sambucum, ad quam vel citrà cuius locum (vt dicitur) Iudas traditor per se
suspensus crepuit medius, et diffusa sunt viscera eius.
Præterea à monte Sion versus Meridiem vltrà vallem ad iactum lapidis est
locus Aceldema, in quo emptus ager 30. denarijs proditionis est, Et in quo
sunt plures sepulturæ peregrinorom, et vestigia cellularum, de quondam
illic commorantibus Heremitis.
CAPVT. 17.
De sacris locis extra muros Ciuitatis.
[Sidenote: Vallis Iosaphat.] Extra muros ciuitatis Ierusalem ad plagam
orientalem, est vallis Iosaphat contigua, ac si esset fossata muris ipsius
ciuitatis, et Ecclesia vbi sanctus Stephanus lapidabatur, et obdormiuit in
Domino. Hinc non longè est porta ciuitatis, quæ dicitur aurea, quæ nunc
sempèr obfirmata seruatur. Per hanc intrauit Christus sedens asino, et
adhuc ostenditur rupis seruare vestigia animalis in tribus aut pluribus sui
locis. [Sidenote: Mons Oliuarum. Torrens Cedron.] Statim vltrà vallem
Iosaphat aspicitur mons Oliueti, sic dictus à pluribus, quia ibi sunt
oliuarum Arbores. In planicie huius vallis decurrit riuulus dictus torrens
Cedron, secus quem habetur pulchra, et honorificata Ecclesia sacrosanctæ
sepulturæ beatæ, et gloriosæ matris Christi: descenditur autem in Ecclesiam
per gradus 44. quòd extrinsecus est vallis inculta per fluxum fortassè
torrentis, seu per alios euentus proptèr Antiquitatem temporis. Ibique
monstratur sepulchrum eius vacuum. Habentur iuxta sepulchrum duo altaria,
sub vno est fons Aquæ quæ putatur exire de vno Paradisi flumine.
Satis propè ab hac Ecclesia ad rupem Gethsemane habetur capella, vbi
scilicet Iudæis traditus fuit Christus à Iuda. In ipsa quóque rupe
ostendebatur mihi figura impressæ manus ad digitorum extensionem, quo
artificiosius humanano studio sculpi non posset, quam referunt Christum sua
venerabili manu inclinando ad rupem efficisse dum Iudæi impuras manus ad
capiendum iniecerunt in eum. Hic ad iactum lapidis in meridie orauit
['oraiit' in source text--KTH] ad suum patrem, et pro vehementi orationis
intentione sanguineum exudauit sudorem: atque ibi non remotè videtur tumba
regis Iudeæ Iosaphat, á quo et vallis sibi nomen assumpsit: et credimus in
hanc vallem Christum venturum ad nouissimum, et generalissimum iudicium,
vbi (Iohele propheta testante) disceptabit de omni actione mortalium.
[Sidenote: S. Iacobi sepultura.] Ad tractum sagittæ de hac tumba, est
Ecclesia vbi sanctus Iacobus maior Apostolus primo post martyrium fuit
sepultus, cuius modo sacrata ossa venerantur Compostellæ in Galizia.
Vltra vallem in supremo montes Oliueti apice discipulus cernentibus,
Dominus noster Iesus Christus eleuatis manibus ascendit in coelum, et super
eundem locum digna habetur Ecclesia, in qua eiusdem Ascensione tale
seruatur in rupe pauimenti indicium, quod sinistri pedis Christi videtur
vltimum vestigium.
Hinc satis propè habetur et capella medio montis, vbi Christus sedens
prædicauit octo beatitudines, vbi et creditur docuisse discipulos orationem
Dominicam, scilicet, Pater noster, &c. Ab eo quoque loco non distat multum
Ecclesia beatæ Maaiæ Aegyptiacæ, in qua et eius tumba videtur: et haud
procul inde est vicus Bethphage, vbi Christus misit ante passionis suæ
tempus duos de discipulis pro asina et pullo eius. In cliuo vero huius
montis Oliueti versus ciuitatem, monstratur locus, de quo videns Dominus
Ierusalem, fleuit super illam, dicens, quod si cognouisses et tu, &c.
[Sidenote: Bethania.] Atque vltrà montem in discensu eius in orientem est
villa siue castellum Bethaniæ, distans quasi ad leucam ab vrbe vbi in domo
cuiusdam Symonis inuitatu Christus condonauit omnia peccata Mariæ
Magdalenæ. Et in ipso castello, quod erat sororis Marthæ, et Mariæ
rescuscitauit fratrem earum Lazarum quatriduanum mortuum.
[Sidenote: Ierico.] De Bethania in Ierico sunt 5. leucæ, quæ quondam fuit
ciuitas speciosa sed iam est villa modica: ibi Diues Zacchæus ascendit in
arborem Sycomorum, vt videret transeuntem Dominum, et restituens fraudata
quadraplum, obtinuit peccatorum remissionem omnium.
Item de Bethania ad flumen Iordanis est iter ferè octo leucarum, per
montes, ac valles deuios, et desertos. [Sidenote: Christiani Georgici.]
Porrò de Bethania in orientem ad 6 leucas venitur in montem magnum, vbi
Christus expleto 40. dierum, ac noctium ieiunio temptatus est à diabolo,
fuítque in eodem loco quandoque Ecclesia, sed modo habetur ibi quasi
coenobium quorundam Christianorum, qui Georgici vocantur. Sciendum enim
est, quod vbique intra terram Saracenorum, et similiter multorum Paganorum
inueniuntur Christiani dispersi, habitantes sub tributo, qui licet sint
baptizati omnes, et beatissimam Trinitatem credentes, diuersificantur tamen
nominibus, moribus, ritibus, fide, et opinionibus: ita vt semper vel in
multis vel in aliquibus dissentiant à Romanæ Ecclesiæ consuetudinibus.
[Sidenote: Iacobitæ. Syrij. Georgica. Cordelarij. Indi. Nubij. Nestorini.
Arriani.] Aliqui námque eorum dicuntur Christiani Iacobitæ: hij errant
circa peccatorum remissionem, dicentes, non debere confiteri homini sed
soli Deo. Alij Syrij, Isti in fermentato pane conficiunt Sacramentum
altaris ritu Græcorum. Alij Indi, Nubij, Nestorini, et Arriani. Præfatus
autem mons magnus, vocatur hortus Abrahæ, ex eo quod Abraham patriarcha ibi
dicitur commoratus, et currit propè montem riuulus, in cuius aqua vel fonte
Deus sal per Helizeum prophetam mitti iussit, vt sanaretur sterilitas, id
est, amaritudo aquæ. Nec distat hic mons à Ierico vltra grandem leucam.
CAPVT. 18.
De notabilibus alijs locis, et mari mortuo.
Rursum de ciuitate sanctæ Ierusalem versus Occidentem itinere leucæ,
habetur pulchra satis Ecclesia, in loco vbi dicitur creuisse arbor crucis
salutiferæ. Arbor excelsa, digno stipite sacra Christi membra tangere.
[Sidenote: Nota.] Tenetur istud quidem pro certa veritate: nam et hoc satis
testatur constructio tantæ, et talis Ecclesiæ, quamuis multa aliena, et
incerta scripta de crucis arbore ferantur per orbem. Hinc ad duas leucas
est et alia Ecclesia, vbi obuiauerunt sibi Maria virgo, et Elizabeth eius
cognata, et ad saluationem Mariæ Christi baiulæ exultauit Iohannes in vtero
Elisabeth grauidæ.
[Sidenote: Emaus Castellum.] De isto quoque ad leucam est Emaus castellum,
distans in spacio stadiorum 60. ab Ierusalem, vbi discipuli in coena die
resurrectionis Domini cognouerant eum in fractione panis. [Sidenote:
Cosdrus Imperator.] Porrò ab Ierusalem ad alium exitum, ad duo stadia
videtur spelunca grandis de qua dicitur quod tempore Cosdri Imperatoris
Persarum, fuerunt circa Ierusalem 12. mille martyrum occissi, quorum,
omnium corpora leo habitans in spelunca congregauit ibidem voluntate
diuina, tanquam pro singulorum sepultura obsequiosa.
[Sidenote: Mons Exultationis.] Item ab vrbi ad leucas duas habetur in monte
tumba sepulturæ sancti Samuelis prophetæ, qui mons nunc vocatur
exultationis vel læticiæ, eò quod peregrinis ab illa parte intrantibus
reddit primum sanctæ ciuitatis aspectum. Ab oppido autem Ierico in 30.
stadiorum spacio venitur ad Iordauis fluuij locum, vbi beatus Iohannes
Baptista Christum sacri baptismatis merebatur tingere lymphis. Et in cuius
reuerendi mysterij venerationem habetur ad dimidiam leucam à fluuio
ædificium honestæ Ecclesiæ consecratum in nomine eiusdem venerabilis
baptistæ ministri. Ab hac Ecclesia de propè vidi domum de qua patiebar mihi
narrari, quòd in eodem loco olim fuerit Ieremiæ sancti habitatio prophetæ.
[Sidenote: Iordanis descriptio.] Notandum est. Iordanis fluuius quamuis
grandis non sit, bonorum tamen piscium copiam nutrit, ortum accipiens sub
monte Libanon ex duobus fontibus, scilicet Ior, et Dan, quæ nomina simul
mixta nomen Iordanis efficiunt. Decurrit autem per quendam locum dictum
Maron, ac secus stagnum quod diciter Mare Tyberiadis, ac subter montes
Gylboe per amoenissima loca, atque in subterraneis meatibus per longum
spacium se occultans tandem exit in planitie, quæ dicitur Meldam, id est,
forum, quod certis temporibus ibi Nundinæ exercentur, et ad extremum se
iactat in mare mortuum.
[Sidenote: Mare mortuum.] Hoc stagnum quod vocatur mare mortuum habet
longitudinis 600. ferè stadia, et latitudinis 150. et appropinquat aliqua
pars huius maris ad quatuor leucas propè Ierico, videlicet ad latus
camporum Engadi, ex quibus (vt supra dictum est) eradicatæ fuerunt abores
Balsami, quæ modò sunt in agro Cayr Ægypti. [Sidenote: Nota.] Istud mare
dicitur mortuum.
[Sidenote: Cur mare mortuum dicatur.] Primo quidem quòd non viuidè currit,
sed est quasi lacus.
Secundò quod amara est eius aqua, et foetidum reddit odorem. Tertio quòd
propter eius amaritudinem terra adiacens littori nil viride profert.
Quartò (prout dicitur) si cadat in ea bestia, vel aliud quid viuens, vix
poterit plenè mori siue submergi in octo diebus, nec nutrit in se pisces
aut quid simile.
Littora quoque sua variant quam sæpè colorem, et sine vlla agitatione
ventorum eijcit in quibusdam locis se aqua, extra proprios terminos. Per
huiusmodi aquam dicitur Deus pro indicibili vitio Pentapolim submersisse,
Sodomam, Gomorram, Adamam, Seboim, et Segor.
Quidam vocant hoc mare lacum Asphaltidis, alij fluuium Dæmonum, aut flumen
Putre. Quod autem olim propheta interpretans dixit, montes Gilboe, nec ros
nec pluuia veniat super vos, magis spiritualitèr quàm literalitèr videtur
intelligendum. [Sidenote: Nota.] Nam ibi crescunt altissimi cedri, et
arbores poma ferentes, ad capitis quantitatem humani, ex quibus valdè
saporosus fit potus.
Mare istud mortuum determinat fines terræ promissionis, et Arabiæ. Ideoque
vltra ipsum mare condidit quondam, vnus successorum Godfridi de Bollion
forte et spectabile castrum, ponens illic copiosam Christianorum militiam
ad terram promissionis custodiendum. Nunc verò, temporis, est Soldani, et
appellatur Caruth, id est mons Regalis. Sub hoc monte est villa dicta
Sobal: habitat in illis partibus magna Christianorum multitudo.
CAPVT. 19.
De Nazareth, et Samaria.
Nazareth in prouincia Galileæ in qua nutritus, et de qua cognominatus est
Dominus vniuersorum, distans ab Hierosolymis ad tres circiter dietas, erat
quondam ciuitas, quæ nunc est dispersa, et rara domorum, quod vix villæ
sibi competit nomen: et in loco Annunciationis, vbi Angelus ad Mariam
dixit, Aue gratia plena, Dominus tecum, habebatur olim bona Ecclesia, pro
qua paruum Saraceni restituerunt habitaculum, in colligendas peregrinorum
offerendas.
A Nazareth redeundo per terrain Galileæ, transitur per Ramathaym Sophim,
vbi nascebatur fidelis Samuel propheta Domini, et per Sylo, vbi locus
orationis erat antequam in Ierusalem: et per Sichem magnæ vbertatis vallem,
itur in prouinciam Samariæ, vbi habetur et bona ciuitas nunc dicta
Neapolts, distans, à sancta vrbe spacio solius dietæ, ac per fontem Iacob,
super quem Iesus fatigatus ab itinere colloquebatur Samaritonæ, vbi et
apparet ruina destructæ Ecciesiæ quondam illic habitæ. Et est ibi villa
adhuc vocata Sychem, et in eo est mausoleum Ioseph patriarchæ filij Iacob:
ad cuius ossa visitanda sub deuotione non minus peregrini Iudæi adueniunt,
quàm Christiani.
[Sidenote: Samaria nunc Sebaste.] Hinc satis propè est mons Garizin cum
vetusto templo orationis Samaritanorum: ex tunc intratur Samaria quæ modò
appellatur Sebaste, et est illius principalis ciuitas pronunciæ. In qua
fuit primum terræ mandatum corpus beati Ioannis Baptistæ inter sacra
corpora Helizæi, et Abdiæ Prophetarum, vt quorum assimilibatur virtutibus
in vita, corporibus iungeretur in sepultura. Hæc quoque distat ab
Hierosolymis: fortassis a dietas.
[Sidenote: Nota.] Habetur et alius puteus aut fons intra illa montana, quem
plerique similiter fontem Iacob appellant, cuius aqua secundum quatuor anni
tempora variatur à suo colore, vt sit quandòque clara, quandòque turbida,
nunc viridis, et nunc rubra. [Sidenote: Ogerus Dux Danus.] Certum est autem
tempore Apostolorum cum Samaria recepisset verbum Dei, illos fuisse
conuersos, et baptizatos, in nomine Domini Iesu, et tamen postea per
quendam Caliphorum peruersos, Ogerus dux Danorum per Templariorum virtutem
rursum subiugauit Christianitati: sicque post plures euentus, et
variationes, illi qui nunc sunt Samaritæ, finxerunt sibi hæresim propriam,
et ritum ab omnibus nationibus singularem.
[Sidenote: Tegumenti capitis differentia.] Fatentur autem se credere in
Deum, qui cuncta creauit: recipiuntque pentateucum scripturæ, cum Psalterio
Dauidis, acerrimè contendentes, se solos dilectissimos Dei filios qui etiam
pro nobili differentia inuoluunt capita linteo rubeo, Saraceni autem albo,
Indi croceo, et Christiani ibi manentes Indico, hoc est, æreo, seu
hiacynthino.
Porrò à Nazareth quatuor leucis, est ciuitas olim dicta Naym, in 2. milario
Thahor montis contra Meridiem iuxta Endor. Ieronimus. Ante cuius portam
resuscitauit Christus defunctum filium vnicum matris suæ, præsentibus
duabus turmis hominum copiosorum. Hinc quoque ad leucas duas, est ciuitas
Israel, vbi olim morabatur pessima regina Iezabel, quam Dei iudicio equorum
vngulis conculcatam, canes ferè vsque ad caluariam comederunt.
CAPVT. 20.
De territorio Gallileæ, et Samariæ, et de villa Sardenay.
Item à Nazareth ad leucæ dimidum, monstrantur in rupe vestigia pedum, quæ
dicuntur esse Domini nostri Iesu Christi vbi de manibus Iudæorum, ipsum de
alta rupe præcipitare volentium desiluit in istam. De quo saltu quidam
intelligunt illud scriptum Euangelicum, Iesus autem transiens per medium
illorum ibat.
Ad quatuor autem leucas de Nazareth, est Cana Galileæ, vbi Christus ad
vrbanas matris preces, mutauit vndam in vinum optimum.
[Sidenote: Mons Thabor.] Ad distantiam quatuor leucarum à Nazareth, venitur
in Thabor, montem spectabilem, vbi transfigurabatur Christus, coram
quibusdam suis Apostolis, apparentibus ibidem, Mose, et Helia, prophetis,
vocéque dilapsa à magnifica Patris gloria, et videbatur Petro bonum ibi
esse: quondam in hoc monte habebatur ciuitas, cum pluribus Ecclesijs;
quarum nunc sola restant vestigia, excepto quod ille locus
transfigurationis est inhabitatus, qui est Schola Dei nominatus. [Sidenote:
Obserueretur.] Notandum. Thabor est in medio Galileæ, campus mira
iucunditate sublimis, distans à Diotesaria 3. milliaribus contra Orientem.
Item de Nazareth in tres leucas est villa, seu castrum Zaffara, de quo
recolo me supradixisse capite 4. Et inde venitur in Mare Galileæ, quod
quamuis dicatur mare, est lacus aquæ dulcis longus.
[Sidenote: Mare Tyberiadis.] Vltra centum 60. forsitan stadia est lacus,
bonorum piscium ferax et vber, qui etiam in alio loco sui vocatur mare
Tyberiadis, et in alia mare Genezareth, varians sibi nomen, secundum
ciuitas, et terras, propinquas. Circa hoc mare Christus frequentèr, et
libentèr ambulasse videtur: hic vocauit ad sui discipulatum, Petrum, et
Andream, Iacobum, et Ioannem: hic super vndam siccis ambulabat vestigijs,
et præcipitem Petrum filium tentantem, verbo increpationis releuat ne
mergatur, hic denique rediuiuus à morte repleuit discipulorum rete magnis
piscibus 153.
Item in ciuitate Tiberiade, quæ est propè hoc mare habetur in veneratione
mensa illius coenæ, quam in Emaus castello Christus cænauit, cum ab oculis
commensalium euanuit. Hic de propè monstratur mons ille fertilis, mons ille
pinguis, in quo de paucis panibus, et de paucioribus piscibus iussu Christi
fuerunt saturati, quinque millia hominum.
Ad initium autem prædicti maris iuxta villam Capernaum habetur fortius
castrum totius terræ promissionis, in quo dicitur nata fuisse sancta Anna
mater virginis Mariæ.
[Sidenote: Damascus.] Prædictis itaque Christi vestigijs, et terræ sanctæ
locis à peregrino cum deuotione cordis et reuerentia debita visitatis, si
desiderat reuerti, posit illud facere per Damascum; quæ est ciuitas longa,
nobilis, et grandis, ac plena omnium rerum mercimonijs, cum tamen distat à
portu maris tribus plenè dietis, per quod spacium itineris, cuncta
traijciuntur à suis equis, Dromedarijs, et Camelis: et putatur à plerisque
narrantibus fundata in loco vbi Cain protoplaustorum filius Abel fratrem
suum occidit.
A Damasco de propinquo est mons Seyr, ciuitas grandis firmata duplicibus
muris ac populosa nimis, in qua sunt multi in arte Physica famosi professi.
Item à Damasco haud remotè distat castrum satis munitum, et firmum, quod
Derces est nominatum. Habent autem in illis, et vlterioribus partibus hunc
vsum: si quando castrum ab hostibus fuerit sic obsessum, quòd Dominus eius
non possit emittere nuncium amico suo remotè moranti, recipit columbam olim
in castro, vel domo amici natam, vel educatam, quam hic sibi per certam
prouisionem allatam detinuit incaueatam, et scriptas quas vult literas
alligans collo columbæ, dimittit liberam volare, quæ protinus festinat ad
focum propriæ natiuitatis. Sicque videtur cognosci in illo castro quid
agatur in isto.
[Sidenote: Villa Sardenay.] Cæterum peregrinus à Damasco reuertendo, in
quinque leucis venit Sardenay, quæ est villa in alta rupe, cum multis
Ecclesijs religiosorum Monachorum, et sanctarum monialium fidei Christianæ.
In quarum vna coram maiori altari in tabula lignea erat olim imago
beatissimæ virginis Mariæ non sculpta sed depicta in plano spacio. Ex hoc
reditur per valles Bokar fertiles et pro pascendis pecorum gregibus
exuberantes: et intratur in montana vbi copiositas est fontium qui effluunt
impetu de Libano. Ibique decurrit fluuius Sabbatayr, sic dictus quod diebus
Sabbatis euidentèr rapidius transit, quàm alijs sex diebus.
Peruenitur hinc ad satis altum montem, propè Tripolim ciuitatem, in qua ad
præsens plures Christiani Catholicæ fidei habitant iugo infidelium nimis
oppressi. [Sidenote: Sur, vel Tyrus.] Ex hoc loco sibi deliberet
peregrinus, quem sibi maris portum accipiat ad repatriandum, videlicet
Beruth, an Sur vel Tyrum.
Postremò sciendum, quod terra promissionis in totali longitudine sui à Dan
qui est sub Libano vsque ad Berseba in Austrum continet circiter centum, et
80. leucas Lombardicas, et ab Hierico in totali latitudine circiter 60.
Notandum, Dan est viculus in quarto à Pennea de Miliario euntibus, contra
Septentrionem: vsque hodiè sic vocatur terminus Iudeæ, contra Septentrionem
est etiam et fons Ior, de quo et Iordanis fluuius erumpens alterum sortitus
nomen Ior. Termini Iudeæ terræ à Bersabe incipiunt vsque ad Dan, qui vsque
Peneaden terminatur, Ieronimus.
CAPVT. 21.
De secta detestabili Saracenorum et eorum fide.
[Sidenote: Diligentia Mandevillu.] Iam restat vt de secta Saracenorum
aliquid scribam vel compendiosè, secundum quòd cum ijs frequentèr,
colloquendo audiui, et liber Mahometi, quem Alcaron, vel Mesahaf, vel Harmè
vocant, ijs præcipit, sicut illum sæpè inspexi, et studiosè perlegi.
[Sidenote: Fides Saracenorum.] Credunt itaque Saraceni in Deum creatorem
coeli et terræ, qui fecit omnia in ijs contenta, et sine quo nihil est
factum. Et expectant diem nouissimum iudicij, in quo mali cum corpore et
anima descensuri sunt in infernum perpetuò cruciandi, et boni equidem cum
anima et corpore intraturi Paradisum foelicitatis æternæ. Et hæc quidem
fides poenè inest omnium mortalium nationibus, lingua et ratione vtentibus.
Verumtamen de qualitate Paradisi est magna diuersitas inter credentes.
Nam et Saraceni et Pagani, et omnes sectæ præter Iudæos et baptizatos
Christianos sentiunt bonorum Paradisum fore terrestrem illum de quo fuit
expulsus Adam propter inobedientiam protoplaustus: qui (vt putant) fluit,
vel tunct fluet pluribus riuis lactis et mellis, et vbi in domibus et
mansionibus nobiliter iuxta meritum vniuscuiusque ædificatur auro, et
argento et gemmis, perfruentur omnibus corporalibus delicijs, in
oblectatione animæ æternaliter sine fine. Ille ergò qui fide sanctæ
Trinitatis carent, et Christum qui est vera lux ignorant, in tenebris
ambulant. Iudæi vero et omnes baptizati rectè sentiunt Paradisum coelestem
et spiritualem, vbi quilibet secundum meritum Diuinitati vnietur, per
cognitionem, et amorem. Attamen Iudæi quod contra Scripturas suas sanctæ
Trinitati contradicunt, et Christo obloquuntur, qui est vera via, nesciunt
quo vadunt. De baptizatis autem, qui firmiter fidem Catholicam in
humilitate cordis sub Ecclesiæ præceptis seruauerunt, hi soli filij sunt
lucis, et in via veniendi ad coelestem Paradisum quem Christus verbo
prædicauit, et ad quem corpore et anima, videntibus discipulis, de facto
conscendit.
Credunt etiam Saraceni, omnia esse vera, quæ Deus ore prophetarum est
locutus, sed in diuersitate, quia nesciunt specificari, imo specificanti
contradicerent defacili, vel negarent. Inter omnes prophetas ponunt quatuor
excellentiores, quorum supremum et excellentissimum fatentur Iesum Mariæ
Virginis filium, quem et asserunt, sermonem, vel loquelam, vel spiritum
Dei, et pronunciatorem sententiarum Dei, in iudicio generali futuro, et
missum à Deo ad Christianos docendos.
Secundo loco Abrahamum dicunt fuisse verum Dei cultorem, et amicum.
Tertium dant Mosi locum tanquam prolocutori Dei Misso specialiter, ad
instruendos Iudæos.