_Lucan. lib. VI. v. 80. ad 105._
Major cura duces miscendis abstrahit armis.
Pompejum exhaustae praebenda ad pabula terrae,
Quae currens obtrivit eques, gradibusque citatis
Ungula frondentem discussit cornea campum.
Belliger attonsis sonipes defessus in arvis,
Advectos cum plena ferant praesepia culmos,
Ore nova poscens moribundus labitur herbas,
Et tremulo medios abrumpit poplite gyros.
Corpora dum solvit tabes, et digerit artus,
Traxit iners coelum fluidae contagia pestis
Obscuram in nubem. Tali spiramine Nesis
Emittit Stygium nebulosis aëra saxis
Antraque letiferi rabiem Tiphonis anhelant
Inde labant populi, coeloque paratior unda
Omne pati virus duravit viscera coeno.
Iam riget atra cutis, distentaque lumina rumpit:
Igneaque in vultus, et sacro fervida morbo
Pestis abit, fessumque caput se ferre recusat.
Iam magis atque magis praeceps agit omnia fatum:
Nec medii dirimunt morbi vitamque necemque:
Sed languor cum morte venit, turbaque cadentum
Aucta lues, dum mixta jacent incondita vivis
Corpora; nam miseros ultra tentoria civis
Spargere funus erat. Tamen hos minuere labores
A tergo pelagus, pulsusque Aquilonibus aër,
Litoraque, et plenae peregrina messe carinae
A. del M. 4019, di Roma 718, avanti G. C. 36. Pestilenza funesta
insorse fra i soldati Romani, che formarono parte della spedizione
contro i Parti. La causa se ne attribuì all'orrenda fame, donde furono
afflitte le truppe costrette a nutrirsi di erbe velenose e nocive
(_Appian. Alexand. de Bello Parth_.).
A. del M. 4032, di Roma 731, avanti G. C. 23. Da fierissima pestilenza
fu spopolata Roma sotto l'impero di Angusto, mentre che esso l'aveva
abbellita di maestosi edificj, e di publici monumenti, e preparavale
il frutto di una pace generale. A vizio che fosse nell'aria e
all'inclemenza delle stagioni si attribuì questa infezione (_Dion.
Cass. Hist. lib. 54._).
Nel decimo terzo anno del regno di Erode la Palestina venne fieramente
afflitta ad un tempo dalla peste e dalla fame (_Briet. Annal. Mund. p.
333._).