OVID. _Metamorph. VII. v. 523_.
Dira lues ira populis Junonis iniquae
Incidit, exosae dictas a pellice terras.
Dum visum mortale malum, tantaeque latebat
Causa nocens cladis; pugnatum est arte medendi.
Exitium superabat opem; quae victa jacebat.
Principio coelum spissa caligine terras
Pressit; et ignavos inclusit nubibus aestus.
Dumque quater junctis implevit cornibus orbem
Luna; quater plenum tenuata retexuit orbem,
Letiferis calidi spirarunt flatibus Austri.
Constat et in fontes vitium venisse, lacusque;
Milliaque incultos serpentum multa per agros
Errasse; atque suis fluvios temerasse venenis.
Strage canum prima, volucrumque, oviumque, boumque,
Inque feris subiti deprensa potentia morbi.
Concidere infelix validos miratur arator
Inter opus tauros; medioque recumbere sulco.
Lanigeris gregibus, balatus dantibus aegros,
Sponte sua lanaeque cadunt, et corpora tabent.
Acer equus quondam, magnaeque in pulvere famae,
Degenerat palmae, veterumque oblitus honorum
Ad praesepe gemit, leto moriturus inerti.
Non aper irasci meminit; nec fidere cursu
Cerva; nec armentis incurrere fortibus ursi:
Omnia languor habet; silvisque, agrisque, viisque
Corpora foeda jacent: vitiantur odoribus aurae.
Mira loquor: non illa canes, avidaeque volucres,
Non cani tetigere lupi: dilapsa liquescunt;
Adflatuque nocent, et agunt contagia late.
Pervenit ad miseros damno graviore colonos
Pestis, et in magnae dominatur moenibus urbis.
Viscera torrentur primo: flammaeque latentis
Indicium rubor est, et ductus anhelitus aegre.
Aspera lingua tumet; trepidisque arentia venis
Ora patent: auraeque graves captantur hiatu.
Non stratum, non ulla pati velamina possunt:
Dura sed in terra ponunt praecordia: nec fit
Corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet.
Nec moderator adest: inque ipsos saeva medentes
Erumpit clades; obsuntque auctoribus artes.
Quo proprior quisque est, servitque fidelius aegro;
In partem leti citius venit. Utque salutis
Spes abiit, finemque vident in funere morbi;
Indulgent animis; et nulla, quid utile, cura est;
Utile enim nihil est: passim, positoque pudore,
Fontibus, et fluviis, puteisque capacibus haerent:
Nec sitis est exstincta prius, quam vita, bibendo.
Inde graves multi nequeunt consurgere, et ipsis
Immoriuntur aquis: alius tamen haurit et illas.
Tantaque sunt miseris invisi taedia lecti;
Prosiliunt: aut, si prohibent consistere vires,
Corpora devolvunt in humum, fugiuntque penates
Quisque suos: sua cuique domus funesta videtur.
Et quia caussa latet, locus est in crimine. Notis
Semanimes errare viis, dum stare valebant,
Adspiceres; flentes alios, terraeque jacentes,
Lassaque versantes supremo lumina motu.
Membraque pendentis tendunt ad sidera caeli,
Hic, ubi mors, animam deprenderat exhalantes.
A. del M. 2543. Gli autori fanno menzione di un'altra gravissima peste,
che afflisse in quest'anno l'Egitto, regnando Faraone. Siccome agli
eccessi della crapula erasi abbandonato il popolo Ebreo, prima che
scoppiasse il morbo, così il luogo stabilito per la tumulazione de'
cadaveri di coloro, che sono periti nel corso di questa pestilenza,
riportò il nome di sepolcri dei golosi, _sepulcra gulosorum_. È
indicato esser stato questo il quinto castigo, con cui venne punita la
durezza e l'empietà di Faraone. (_Exod. cap. 9. Numer. V. et Salian._).
A. del M. 2583. In questo anno infuriò una terribile pestilenza
nell'Arabia Petréa. Quivi giunto il popolo Ebreo in Sethim, dopo
l'uscita dall'Egitto, si abbandonò agli eccessi di un impuro commercio
colle donne de' Moabiti e de' Madianiti, che abitavano in quelle
vicinanze. Dagli eccessi di voluttà passò questo popolo, ebbro di
vizio, all'empietà ed all'apostasia. Iddio lo punì colla peste,
la quale uccise ventiquattro mille di essi. (_Numer. C. XXV. ex
Paraphraste Chaldaeo, et ex Jacobo Saliano_).
Alcuni autori fanno menzione di un'altra terribile pestilenza circa
quest'epoca insorta fra il popolo Ebreo, che non fu forse che la
continuazione o la rigerminazione della medesima sopraddescritta,
la quale invadeva improvvisamente sotto l'aspetto di una febbre
inflammatoria. Essa uccise cento quarantasette mille persone. Allora
se ne attribuì la causa al morso avvelenato di alcuni animali volanti
per l'aria, che rutilanti apparivano a guisa di fuoco, e perciò furono
chiamati _igniti_. (_Numer. Cap. XXV. V. Adami Bibl. Loimic. pag.
209._).
A. del M. 2730. Troja, regnando Laomedonte, padre di Priamo, ed avo
di Ettore, fu colpita dalla peste, colla quale si è creduto, che i Dei
punissero la perfidia del re allora regnante. (_Tarcagnotta Hist. Mund.
Seneca, ed altri_).