Et quia dicta distributio, quo ad continuum exercitium in offitiis

predictis extrinsecis videtur esse difficilis; quod quando pro

dictis offitiis vel eorum aliquo fient decetero imbursationes,

omnes de utroque membro simul et mistim debeant imbursari, et de

scruptinatis tot possint et debeant imbursari de membris predictis,

quod in imbursatis quodlibet membrum habeat suam partem, secundum

distributionem predictam; accipiendo et imbursando si opus erit de

illis qui per numerum regularem non obtinuissent, dummodo usque ad

equationem adsummantur et imbursentur pro membro in quo deficientia

fuerit illi in quorum partitis plures fabe nigre reperte fuerint.

Et quod demum ad extractiones procedatur simul et mistim, et

quilibet imbursatus, prout sors dederit, adsummatur.

Item, quod offitium Consiliariorum Mercantie et Universitatis

mercatorum, decetero, finito offitio ad presens ipsi presidentium,

sit et esse debeat de septem numero et non ultra, quorum quinque

sint de et pro quinque maioribus Artibus, more solito, et duo de

et pro membro quactuordecim minorum Artium et Artis vaiariorum et

pellipariorum civitatis predicte. Et quod devetum minorum Artium

solitum esse quo ad minores Artes (videlicet, quod quando unus pro

una dictarum Artium minorum fuerit ad ipsum offitium adsumptus,

a die sui depositi offitii, quilibet de ipsa Arte habeat devetum

per unum annum), sit reductum ad sex menses. Et quod omnia et

singula ordinamenta que loquerentur aut disponerent de numero

novem Consiliariorum dicte Universitatis, intelligantur loqui et

disponere de numero septem Consiliariorum predictorum, et ad ipsum

numerum adactentur in omnibus partibus ipsorum.

Item, quod, pro expediendo recursus sindicatuum, de quibus fuerit

decetero ordinatum, et causas ipsorum recursuum, adsummi debeant

decetero pro arrotis, sive adiunctis Consiliariis Mercantie,

decem mercatores de quinque maioribus Artibus civitatis predicte,

videlicet duo de et pro qualibet ipsarum quinque Artium, prout

et quemadmodum assummebantur et observabatur ante annum Domini

MCCCLXXVIII, quando Consiliarii Mercantie et Universitatis

mercatorum civitatis predicte numero erant septem.

Item, quod ambaxiatores seu offitia ambaxiatorum non veniant nec

cadant sub aliqua distributione offitiorum, sed de et pro quolibet

membro possint ambaxiatores adsummi, ac etiam ad tale offitium

quilibet civis guelfus deputari et eligi possit, prout fieri

poterat de mense may anno Domini MCCCLXXVIII, et ante ipsum mensem

quandocumque.

Item, quod offitium Capitaneorum Partis guelfe civitatis Florentie,

quo ad populares, sit numero novem, ut ad presens est; in quo

numero decetero sint quinque de membro septem maiorum Artium et

Scioperatorum, et quactuor de membro quactuordecim minorum Artium.

Item, quod offitium Priorum dicte Partis, quo ad populares, sit

decetero numero duodecim, prout ad presens est; in quo numero sint

septem de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et quinque

de membro quactuordecim minorum Artium.

Item, quod offitium Consiliariorum Credentie dicte Partis sit

decetero numero sedecim, prout ad presens est, quo ad populares;

in quo numero sint novem de membro septem maiorum Artium et

Scioperatorum, et septem de membro quactuordecim minorum Artium.

Item, quod, non obstantibus distributionibus antedictis et his

que supra provisa sunt, quilibet qui ad presens est in aliquo

ex supradictis offitiis possit illud perficere et complere; et

similiter qui ad aliquod ipsorum iam extractus est, quamvis non

inceperit, possit accedere ad illud et ipsum exercere, secundum

formam et ordinem sue extractionis.

Item, quod in Consilio Populi consiliarii sint quadraginta pro

quarterio, videlicet decem pro et de quolibet gonfalone, ultra

Capitudines et alios offitiales, ut ad presens sunt; quorum

decem pro gonfalone sex sint de membro septem maiorum Artium et

Scioperatorum, et quactuor de membro quactuordecim minorum Artium

civitatis predicte.

Item, quod consiliarii Consilii domini Potestatis et Comunis

predicti sint decetero quadraginta populares de et pro quolibet

quarterio civitatis predicte, videlicet decem de et pro quolibet

gonfalone; quorum medietas sit et esse debeat de et pro membro

septem maiorum Artium et Scioperatorum, et alia medietas de et

pro membro quactuordecim minorum Artium; et quod in et de dicto

Consilio sint decem magnates de et pro quolibet quarterio, ut est

moris.

Item, quod in offitiis supradictis observentur deveta inducta per

ordinamenta dicti Comunis ad presens vigentia.

Item, quod supradicta distributio — in perpetuum observetur,

— et contra non possit fieri, — statui disponi vel reformari

per dominos Priores Artium et Vexilliferum iustitie vel alios

offitiales seu Collegia aut Consilia opportuna dicti Comunis,

sub pena amputationis capitis et publicationis bonorum cuilibet

contrafacienti aut proponenti seu consulenti. —

ALTRA PROVVISIONE DE’ 23 GENNAIO 1381 COME SOPRA.

Supradicti domini Priores etc. deliberaverunt. Quod quam citius

fieri poterit, fieri debeat scruptinium omnium et singulorum

offitiorum Comunis predicti intrinsecorum et extrinsecorum ac etiam

Partis guelfe civitatis predicte, illorum videlicet que sint solita

imbursari.

ALTRA DEL 24 GENNAIO.

Prefati domini Priores etc. deliberaverunt. Quod scruptinium

offitiorum Prioratus Artium et Vexilliferatus iustitie, et

Gonfaloneriorum sotietatum Populi et Duodecim Bonorum virorum

fiat per ipsos de Balia dumtaxat, etiam absque aliis arrotis vel

adiuntis.

Item, quod ipsi domini Priores et Vexillifer iustitie — possint

de et circa sindicatum domini Executoris Ordinamentorum iustitie

civitatis Florentie ad presens in offitio existentis, et eius

comitive, disponere et providere prout ipsis placuerit. —

Item, audita congregatione Populi Florentini et ipsis relato, quod

intendunt et volunt, quod cedule existentes in bursis offitiorum

Prioratus et Vexilliferatus iustitie et eorum Collegiorum

comburantur, et similiter registra ipsorum offitiorum; quod statim

capse in quibus sunt dicte burse et registra apportentur in Palatio

supradicto, et subito comburantur predicte cedule et registra; et

quod imbursationes ipsorum offitiorum; ad presens vigentes nulle et

penitus revocate et casse intelligantur et sint.

Item, quod magnates civitatis et comitatus et districtus Florentie,

quo ad Ordinamenta iustitie Comunis predicti et quecumque

ordinamenta que pro Ordinamentis iustitie habentur vel appellantur,

intelligantur esse et sint repositi et reducti in eo statu gradu

et qualitate in quibus erant de mense may anno Domini MCCCLXXVIII;

et subiaceant illis Ordinamentis iustitie et aliis dumtaxat que

vigebant de dicto mense may. —

Item, quod — magnates habeant in offitiis intrinsecis Comunis

predicti, in quibus secundum Ordinamenta dicti Comunis esse

debebant de supradicto mense may anno Domini MCCCLXXVIII, has

partes videlicet:

In quolibet offitio in quo sint octo populares, sint ultra eos duo

magnates.

In quolibet offitio in quo sint populares ab octo infra, sit et

esse debeat unus magnas.

In offitio Decem Libertatis, finito offitio presidentium, esse

debeant octo populares et duo magnates.

Item, quod de offitiis Comunis predicti extrinsecis dicti magnates

habere debeant decetero istas partes, ipsis continuo tribuendas,

videlicet:

Quinque potestarias, quarum duo sint primi gradus, duo secundi

et una de tertio gradu; quactuor castellanerias maiores et tres

castellanerias minores.

Item, quod in offitiis extrinsecis magnas magnati nullo modo possit

esse immediatus subcessor.

Item, quod in eadem terra, castro vel loco, pro dictis offitiis

extrinsecis, non possint esse eodem tempore in offitio potestarie

et castellanerie duo magnates.

Item, quod in offitiis ipsis magnatibus competentibus serventur,

quo etiam ad alia, consueta deveta.

Item, quod — tamburum ordinatum contra magnates sit et stet

firmum; et omnia et singula ordinamenta Comunis predicti in effectu

disponentia de ipso tamburo seu capsa tamburi et que comuniter et

secundum comunem usum loquendi appellatur _Il tamburo de’ Grandi_,

vigeant et observentur, prout vigebant et observari poterant ante

presentia ordinamenta.

Item, quod offitia Partis guelfe imbursata ad presens comburantur,

scilicet cedule in bursis existentes, prout de offitio Prioratus

est superius ordinatum; et quod imbursationes ad presens existentes

pro ipsis offitiis nulle sint, nec ex eis aliqua executio seu

offitii exercitium sequi possit; et quod mictatur pro capsa et fiat

combustionis executio; et demum reformentur et reformari possint

prout et sicut deliberabitur per ipsos supradictos habentes baliam

generalem et seu duas partes eorum.

Item, quod imbursationes seu cedule imbursate Consiliariorum

Mercantie et pro dicto offitio ad presens existentes, et similiter

imbursationes et cedule imbursate pro offitiis Consulatuum seu

alterius offitii cuiuscumque Artis civitatis predicte, de presenti

comburi possint et debeant. — Et quod de novo possint et debeant

dicta offitia reformari.

Item, quod omnes et singule imbursationes et cedule imbursate pro

offitiis intrinsecis et extrinsecis Comunis predicti, ad presens

vigentes, intelligantur esse et sint nulle et annullate, et cedule

predicte et eorum registra possint et debeant comburi, et ipsa

offitia de novo debeant reformari, prout per ipsos de Balia et seu

duas partes eorum fuerit dispositum vel provisum.

Item, quod presentes octo offitiales Custodie civitatis Florentie

et seu duo partes eorum possint, pro necessitatibus emergentibus et

ut gentibus Compagne resistatur, conducere et ad stipendia dicti

Comunis sibi conduci facere usque in quingentos famulos pedestres

armigeros seu armis actos et seu inter famulos et balistarios, et

ipsis conducendis de stipendiis seu provisionibus facere provideri,

— quomodo et pro quo tempore, de pecunia dicti Comunis etiam

deputata ad capsam Conducte, ipsis de provisionibus seu stipendiis

satisfiat.

Item, quod durante balia et auctoritate concessa predictis

habentibus ipsam a Parlamento ut supra dicitur, Octo Custodie

possint commictere in eorum collegas voces ipsorum, prout et

quemadmodum ipsis placuerit; dum tamen partitis fiendis, vigore

balie, sint ex eis presentes saltem quactuor.

Item, quod omne devetum omnisque prohibitio et inhabilitas inducta

ordinata seu imposita hominibus et personis de domo casato stirpe

vel progenie de Ricciis et Albizis de Florentia vel altera ipsorum

ab offitiis dicti Comunis seu Partis guelfe aut civitatis predicte,

per quecumque ordinamenta dicti Comunis, aut vigore vel pretextu

alicuius provisionis vel reformationis Consiliorum Populi et

Comunis predicti, intelligantur esse et sint eis sublata et ab

eorum quolibet omnino remota.

Item, quod omnibus et singulis populis comunibus villis

universitatibus et singularibus personis debentibus aliquid

solvere Comuni Florentie, respectu alicuius temporis retroacti,

pro aliquibus impositis prestantiis extimis residuis accattis

gabellis factionibus muneribus seu oneribus Comunis Florentie,

cuiuscumque generis vel spetiei existant huiusmodi munera seu

onera, qui propter cessationem seu tardationem solutionis talium

munerum seu onerum, — in penam aliquam hactenus incurrerunt,

intelligatur esse et sit prefixus et statutus terminus hinc ad

per totum mensem martii proxime sequturi, ad solvendum dumtaxat

veram sortem eius quod pro predictis debent, asque aliqua pena. —

Et quod omnes et singuli sic debentes et solventes, ut prefertur,

in termino antedicto, intelligantur esse et sint ab omnibus et

singulis penis, preiudiciis et gravaminibus tam afflictivis quam

privativis et quibuslibet aliis in quas seu que — incurrissent,

absoluti et plenissime liberati, et adversus ipsa omnia in integrum

restituti. Eo tamen addito et proviso, quod, non obstante termino

predicto, omnes et singuli debentes ut prefertur, possint, ipso

termine etiam durante, cogi et compelli ad solvendum veram sortem

predictam. —

Item, pro uniendo et unionem concordiam et pacem conservando

inter lanifices Artis lane et alios suppositos et ad dictam Artem

reductos; quod deinceps, in perpetuum et continue, Consules dicte

Artis lane sint et esse debeant decem numero, videlicet octo

lanifices ut est moris, distributi inter conventus dicte Artis,

secundum modum hactenus consuetum; et alii duo sint et esse debeant

de et pro membris suppositis dicte Arti et ad ipsam Artem de

presenti mense reductis. —

PROVVISIONE DEL 27 FEBBRAIO 1381 COME SOPRA.[576]

Magnifici et potentes viri domini Priores Artium et Vexillifer

iustitie Populi et Comunis Florentie, una cum offitiis

Gonfaloneriorum sotietatum Populi et Duodecim Bonorum virorum

Comunis predicti et Octo Custodie dicti Comunis, et aliis civibus

florentinis, quibus die XV presentis mensis februarii fuit,

in publico et solemni Parlamento Populi Florentini, plenissima

auctoritas potestas atque balia solemniter et legiptime attributa,

in sufficienti numero congregati, in palatio Populi Florentini;

recepta, audita et intellecta quadam petitione eis et coram eis

exhibita et ad intelligentiam lecta, cuius tenor per omnia talis

est videlicet:

Per parte de’ buoni pacifici e guelfi cittadini della città di

Firenze, per fortificatione de’ guelfi e di Parte guelfa, e per

torre via materia di scandalo, e perchè delle cose fatte per

adrieto le quali ànno generato e fatto scandalo nella città

predetta, non possano resurgere nè più intervenire; e perchè

chiaramente si comprenda per ciascuno, che i detti buoni cittadini,

nelle cui mani, per la gratia del nostro Signore Iddio, si dee

riposare e governare questa città, vogliono bene e con ragione e

giustitia e con pace vivere e tenere la città in tranquillità, e

che nessuno stia in suspetto o in timore di ricevere iniustitia

o torto, nè d’essere contro a dovere opresso o di suo honore

privato, ma che ciascuno pacificamente e iustamente abbi suo

dovere e sua parte e honore; s’addomanda con riverenza e humiltà

a voi, magnifici Signori signori Priori dell’Arti e Gonfaloniere

di giustitia del Popolo e Comune di Firenze, che si provegga

deliberisi e ordini per voi Signori insieme co’ vostri Collegi

e cogli altri della Balìa generale: Che, se prima e inanzi non

fia deliberato pe’ signori Priori dell’Arti e Gonfaloniere di

giustitia del Popolo e Comune predetto, insieme co’ Gonfalonieri

delle compagnie del Popolo e Dodici Buoni huomini del detto

Comune e’ Dieci di Libertà della detta città, e ventuno Consoli,

cioè uno di ciascuna e per ciascuna Arte della città predetta

(i quali Consoli sieno tratti a sorte e fortuna) o almeno per le

due parti di tutti i predetti, gli altri etiamdio assenti e non

richiesti, fatto e celebrato intra loro lo squittinio a fave nere

e bianche, e vinto il partito almeno per le due parti di loro

tutti, come detto è, trovati avere rendute le fave nere per sì, di

quello o contra quello tale in singularità e nominatamente contro

al quale alcuna delle infrascripte cose o atti s’attentasse o

volesse fare; alcuno della città, contado o distretto di Firenze

non possa essere per inanzi in alcuno tempo, pe’ Capitani della

Parte guelfa per sè o insieme con altro ufficio o ufficiali, o

per alcuno o alcuni ufficiale o rectore o ufficiali o per alcuna

persona, in alcuno modo amunito dichiarato, pronuntiato, decreto,

accusato o condannato o confinato o d’alcuno ufficio privato o

sospeso o ad alcuno ufficio fatto inhabile o notato o maculato,

nominatamente o in genere o sotto insieme con altri, o sotto nome

di casato o di suo antico o coniunto, o in alcuno modo o forma

diretta o indiretta, per ghibellino o come ghibellino o non vero

guelfo, o come sospetto a Parte guelfa o come non confidente alla

detta Parte, o come faccitore o operatore contro alla detta Parte

o contro a’ guelfi o operatore contro alla detta Parte o contro

a’ guelfi, o contro a loro favore, honore o in diminutione o

detrimento della Parte o de’ guelfi, o come non zelatore o amatore

de’ guelfi o di Parte guelfa o dello stato o bona conservatione o

exaltatione de’ guelfi o di Parte guelfa, in tutto o in parte o in

singularità; ne alcuna cosa fare in fraude d’alcuna delle predecte

cose; sotto pena e a pena di fiorini mille d’oro per ciascuno

che contro a ciò facesse o attentasse di fare o facesse fare: e

nientemeno, ciò che si facesse in contrario, non fatta prima la

detta deliberatione secondo di sopra si dice, non vaglia e non

tenga e sia di niuno valore, e al tutto per non fatto s’abbi; e

ancora si possa e debba rivocare per ciascuno rettore e ufficiale,

etiandio di fatto, sotto la detta pena ancora a ciascuno rettore.

E ciascuno di ciò possa essere accusatore in secreto e in palese e

[gli] sia tenuto credenza, e sanza alcuna promissione o sodamento o

pagamento di gabella.

Questo ancora expresso e dichiarato, che, inanzi che i detti

signori Priori e gli altri predetti i quali con loro ànno a fare

la detta deliberazione, la faccino o possano fare; quello cotale

contra a cui o di cui volessono diliberare in alcuno de’ detti

modi, per ghibellino o non vero guelfo o volesse essere accusato,

o altro fatto delle cose predette, debba, per parte e commissione

dell’ufficio de’ signori Priori e Gonfaloniere di iustizia, essere

richiesto inanzi e avere tre dì termine a comparire a dire sua

ragione, dinanzi all’uficio de’ detti Signori; e se viene, sia

udito; e venendo o no, si metta il partito l’ultimo dì de’ tre dì;

e se si vince la deliberatione contro a lui per le due parti come

detto è di sopra, allora, fra tre dì proximi sequenti, possa tale

essere amonito e contra a lui tanto, in ogni altra forma si possa

procedere, secondo gli ordini della Parte o del detto Comune che

dell’amonitioni o accuse de’ ghibellini parlano.

E che ciascuno rettore e officiale possa e debba condannare

ciascuna persona che facesse contro alle predette o infrascritte

cose o alcuna di quelle, sommariamente e di fatto, non obstante

privilegio di Priorato o altro qualunche, e non obstante corso di

tempo.

E che alcuna provisione riformagione petizione o proposta, la quale

contenesse in alcuno modo di provedere ordinare disporre o fare o

di potere fare o venire in alcuna forma contro alle predette cose

ad alcuna di quelle, o d’annullare cassare o inritare in tutto

in parte le predette cose o alcuna d’esse, o di prendere balìa

o autoritate generale o speziale sopra a ciò, per alcuna forma

diretta o indiretta, o di fare o di potere fare alcuna fraude o

machinatione o fittione in ciò o sopra ciò, non si possa proporre

nè mettere a partito in alcuno Consiglio del Popolo o del Comune

di Firenze, sotto pena di fiorini mille d’oro e di privazione

perpetua d’ogni officio a ciascuno che la proponesse o mettesse

a partito in alcuno de’ detti Consigli e per ciascuna volta; e

nondimeno ciò che si facesse in contrario non vaglia e non tenga

e sia di niuno valore, se prima tale provisione, riformagione,

petitione o proposta non fosse diliberata e vinta tra i signori

Priori dell’Arti e Gonfaloniere della giustitia del Popolo e Comune

di Firenze, Gonfalonieri di compagnia del Popolo e Dodici Buoni

uomini del Comune predetto, per tutti loro trentasette, messo il

partito a fave nere e bianche e trovati avere renduto le fave del

sì, nessuno discordante. E ancora non si intenda essa provisione —

valere, — se non sarà vinta — ne’ detti Consigli, messo il partito

— e vinto — almeno per le quattro parti delle cinque parti di tutti

i consiglieri del Consiglio e degli Arroti del Consiglio, cioè

coloro che nel Consiglio possono rendere fave, trovatosi, publicato

il partito, almeno delle cinque parti di tutto il numero, che è il

Consiglio cogli Arroti, avere rendute le fave nere del sì. E che

in ciascuna autorità e balìa generale la quale si concedesse, le

predette cose di sopra scripte s’intendano essere e sieno sempre

excepte e riservate, se altrimenti non fossono specificate et

expresse nominatamente.

E che sopra alcuna tale provisione, riformagione, petizione o

proposta non si possa ricogliere il partito pel Collegio nè ne’

Consigli o alcuno d’essi a pancate o quartieri o in altro modo

separatamente, ma insieme e mistamente come comunamente s’oserva,

sotto la detta pena di fiorini mille d’oro e di privatione d’ufici

a chi contro a ciò facesse o facesse fare, e per ciascuna volta.

Questo ancora dichiarato e proveduto, che le predette cose

s’intendano essere e sieno in augmento della riformagione si fece

nel mille trecento settanta otto, del mese di luglio, approvata

nel Consiglio del Comune e del Podestà di Firenze, a’ dì diece del

detto mese di luglio, e comincia: «A onore e stato e reverenza de’

magnifici signori ec.»

Et super ipsa Petitione et contentis in ea — providerunt

ordinaverunt et deliberaverunt. Quod ipsa suprascripta Petitio

et omnia et singula in ea contenta et que suprascripta sunt

admictantur procedant firmentur et fiant.

PROVVISIONE DEL 15 MARZO 1381 DALL’INCARNAZIONE, APPROVATA NEGLI

OPPORTUNI CONSIGLI A’ DÌ DETTO E A’ DÌ 16.

Storia della Repubblica di Firenze v. 2/3 · 第 38 / 51 段