Item, quod, stantibus firmis omnibus suprascriptis, omnia et

singula alia officia incohanda et presentia et futura Comunis et

civitatis Florentie et Partis guelfe congruentia tantum civibus,

distribuantur et distributa esse intelligantur equis partibus

inter dicta duo membra. — Hoc salvo expresso et declarato, quod in

presenti capitulo aut in aliqua parte presentium ordinamentorum

non includantur officia infrascripta, nec de eis per presentia

ordinamenta aliquid intelligatur dispositum vel provisum,

videlicet. Circa officium dominorum Octo balie presentium, quod

officium etiam possit, si expedierit, prorogari semel et pluries

et quotiens, cum eisdem auctoritate, officio et balia; et officia

Preconsulatus, Consulatuum, Consiliariorum et quorumcumque

officiorum Artium ab ipsis Artibus et in ipsis Artibus; officium

Spinelli Luce Alberti, et quodlibet aliud officium Scribanorum et

Rationeriorum seu aliorum officialium Camere dicti Comunis, quod

non sit solitum imbursari; officium Gregorii Laurentii ad gabellam

vini et quodlibet aliud officium Gabellarum dicti Comunis, quod non

sit ad presens imbursatum vel decetero non imbursetur; officium

Approbatorum bannitorum et Mazeriorum dicti Comunis; officium

Dominorum Zecche et Monete ipsius Comunis; officium Saggii ipsius

Comunis; Officia administrationum gubernationum et manutentionum

quarumcumque mansionum, laboreriorum et Operarum ecclesiarum

et hospitalium, commissarum certis Artibus civitatis predicte;

officia Numptiorum et Exactorum dicti Comunis; officia Sindicorum

vel officialium creandorum et constituendorum super negotiis

creditorum cessantium et fugitivorum et seu cuiuscumque civis vel

artificis aut mercatoris florentini aut aliunde; Officia et mandata

sindicorum qualitercumque creandorum pro negotiis dicti Comunis; et

omnia alia officia Comunis aut civitatis comitatus vel districtus

Florentie, ad que aliquis foret assumptus vel deputatus, occasione

vel respectu sui ministerii aut peritie vel scientie sue sive sue

Artis. —

Item, quod non obstantibus suprascriptis, et remanentibus in sui

firmitate omnibus et singulis ordinamentis, disponentibus per quos

et sub qua forma et pro quanto tempore et cum quibus commodis,

honoribus, oneribus et salariis, ambaxiatores Comunis Florentie

eligi possint vel deputari, et de ipsorum ambaxiatis, devetis,

iuramentis, promissionibus et satisdationibus; presentes domini

Priores Artium et Vexillifer iustitie Populi et Comunis Florentie

et Gonfalonerii sotietatum Populi et Duodecim Boni viri — possint

et eis liceat ac etiam teneantur et debeant providere et declarare

qualiter et quemadmodum officia ambaxiatorum Comunis predicti,

decetero creandorum, inter dicta duo membra distribui debeant et

partiri; et quando continget quod ambaxiatores pro dicto Comuni

habeant eligi et deputari, quot debeant esse de uno membro et quot

de alio; et quomodo et de quo membro, quando unus solus ambaxiator

eligendus occurret, debeat deputari, et quota pars cuilibet

membrorum predictorum debeat attribui: et insuper quid fieri debeat

circa ambaxiatores per officium Octo balie transmictendos. — Salvo

et declarato quod, si aliquis, civis aut aliunde, vellet a dominis

Prioribus et Vexillifero iustitie seu eorum Collegiis impetrare

pro suis propriis factis, in eius proprium et singulare servitium,

unum vel plures ambaxiatores; possit tunc et quandocumque talis

ambaxiator unus vel plures eligi et deputari de quocumque membro,

et prout eligentibus placuerit; expensis tamen petentis et non

Comunis.

Item, quod deinceps, ad aliquod officium ad presens imbursatum

vel quod deinceps imbursaretur nullus possit, aliter quam per viam

extractionis, — deputari eligi vel assummi. —

Item, quod deinceps domini Priores Artium et Vexillifer iustitie,

Gonfalonerii sotietatum et Duodecim Boni viri Comunis predicti pro

tempore existentes intersint et interesse teneantur et debeant

in quolibet Consilio Comunis et domini Potestatis civitatis

Florentie imposterum fiendo et celebrando, et in eo fabas reddere,

prout et sicut possunt seu tenentur in Consilio Populi et domini

Capitanei. —

Item, pro maiori honestate et ut voluntates consiliariorum

cuiuscumque Consilii Populi et Comunis Florentie minus pareant et

magis etiam sint occulte; quod a duobus diebus proxime futuris in

antea fiat et fieri debeat, et Camerarii camere armorum Palatii

Populi Florentini fieri facere teneantur, unum bossolum magnum ut

expedit, quod vocetur bossolum libertatis. In quod quidem bossolum

fabe que recolligentur in ipsis Consiliis et quolibet vel aliquo

ipsorum, in aliis bossolis, ut est moris, possint et debeant

vacuari ante quam alibi evacuentur. Et deinde, ipsis omnibus aliis

bossolis in ipsum magnum bossolum vacuatis, debeat ipsum bossolum

vacuari in bacinum in ipsis Consiliis retinendum ut est moris. —

Salvo expresso et declarato, quod in quocumque casu deliberabitur

per dominos Priores Artium et Vexilliferum iustitie, Gonfalonerios

sotietatum Populi et Duodecim Bonos viros vel per viginti octo ex

ipsis, discedendum fore a supradicta observantia, quod fabe aliter

vacuarentur vel numerarentur; tunc possint bossoli, in quibus fabe

in Consiliis recolliguntur separatim, vacuari in bacino supradicto

et fabe numerari, prout si predicta solemnitas numquam inventa

foret seu ordinata. —

Super qua quidem Petitione — domini Priores et Vexillifer, habita

etc., providerunt ordinaverunt et deliberaverunt, die XXVIII mensis

septembris, anno Domini MCCCLXXVIII, indictione secunda: Quod dicta

Petitio et omnia et singula in eo contenta procedant admictantur

firmentur et fiant. —

Nº II.

(Vedi pag. 49.)

PROVVISIONE DEL 21 GENNAIO 1381 DALL’INCARNAZIONE.[575]

Magnifici et potentes viri domini Priores Artium et Vexillifer

iustitie Populi et Comunis Florentie, una cum offitiis

Gonfaloneriorum sotietatum Populi et Duodecim Bonorum virorum

Comunis predicti, et aliis civibus florentinis habentibus una cum

eis auctoritatem potestatem et baliam generalem a Populo Florentino

et a generali et solemni Parlamento Populi supradicti, in palatio

dicti Populi in numeris sufficientibus congregati; considerantes,

quamplures de civitate Florentie fuisse declaratos et seu factos

magnates et seu supramagnates, occasione et respectu status et

maxime de mensibus iunii et iulii anno Domini MCCCLXXVIII et de

mense ianuarii anno Domini MCCCLXXVIIII; et quod etiam multi et

quamplures de civitate predicta, maxime occasione status, fuerunt

privati et seu devetati ab offitiis, et qui vulgariter dicebantur

_posti ad sedere_, per Ordinamenta dicti Comunis; et aliqui etiam

de dicta civitate ab offitiis devetati aut inhabilitati seu privati

fuerunt, per condemnationes factas per rectores et officiales

civitatis predicte; et volentes, ut iustitie convenit, providere,

et quod iniuste actum fuit ad iustitie terminos revocare; —

ordinaverunt et deliberaverunt omnia et singula infrascripta

videlicet.

In primis, quod omnes et singuli de civitate Florentie, qui a

die XVIII mensis iunii anno Domini MCCCLXXVIII usque ad diem

XV presentis mensis ianuarii vel infra ipsum tempus, per aliqua

ordinamenta seu vigore quorumcumque ordinamentorum dicti Comunis

aut vigore alicuius condemnationis, fuerunt, maxime occasione

status, facti aut declarati magnates vel supramagnates, — nominatim

et specifice seu sub appellatione vel genere domus vel familie

seu casati, intelligantur esse et sint de cetero omni tempore in

perpetuum, in eo gradu, qualitate et statu in quibus erant ante

dictam diem XVIII mensis iunii supradicti. — Eo tamen salvo excepto

et proviso et declarato, quod predicta non intelligantur pro illis

nec se extendant quoquo modo ad illos qui facti fuissent magnates

aut supramagnates, occasione vel causa alicuius petitionis vel

querele exhibite seu facte officio vel coram officio dominorum

Priorum Artium et Vexilliferi iustitie Populi et Comunis predicti,

et super qua demum proceditur, vigore ordinamentorum inter alia in

effectu disponentium de modo tenendo seu de his que fieri debent

vel possunt quando popularis alium popularem offenderet, aut quando

magnas offenderet popularem vel magnas magnatem; et etiam qui tales

sic facti magnates seu supramagnates dicuntur vulgariter _i grandi

o sopragrandi facti per petitione_. Et hoc sane intelligatur.

Item, quod omnes et singuli de civitate Florentie, qui nominatim et

specifice fuerunt hactenus, videlicet a die XVIII mensis iunii anno

Domini MCCCLXXVIII usque ad XV diem presentis mensis ianuarii vel

infra ipsum tempus, privati vel devetati ab aliquibus vel aliquo

offitio vel offitiis in perpetuum vel ad tempus, et qui vulgariter

dicebantur _i posti a sedere_, — et etiam qui, non sub propriis

nominibus et specifice sed sub genere consorterie vel agnationis

seu parentele, occasione status, videlicet eo quia eis fuissent

combuste domus aut quia essent coniuncti quoquo modo aliquorum

condemnatorum vel exbannitorum dicti Comunis, intelligantur

esse et sint ex nunc, contra et adversus dictas privationes et

inhabilitates et devetationes, plenissime restituti. —

ALTRA PROVVISIONE DELLO STESSO GIORNO.

Magnifici et potentes viri domini Priores Artium etc.

deliberaverunt.

In primis, quod omnes et singuli qui hactenus, videlicet a

die XVIII mensis iunii anno Domini MCCCLXXVIII usque ad diem

XV presentis mensis ianuarii inclusive, — fuerunt condempnati

et exbanniti, et seu condempnati tantum vel exbanniti tantum,

— occasione vel respectu subversionis vel turbationis status

civitatis Florentie, aut pro aliquo seu occasione alicuius

tractatus facti vel quomodolibet attentati —, aut pro non

revelando aliquem talem tractatum, et seu pro aliqua conventicula

coniuratione conspiratione vel postura, — aut pro veniendo

cum inimicis seu cum banderiis elevatis aut vexillis erectis

in comitatu vel districtu Florentie, et seu pro occupando vel

invadendo aut actentando vel tractando invadere vel occupare aut

capere aliquam terram castrum roccham arcem locum vel fortilitiam

comitatus vel districtus Comunis predicti, aut de ipsius Comunis

custodia iurisdictione vel preheminentia et seu obedientia

submovendi vel elevandi; — intelligantur esse et sint ex nunc,

ipsi et quilibet ipsorum, a dictis condemnationibus — absoluti et

effectualiter ac plenissime liberati. Eo tamen in predictis et a

predictis excepto salvo et declarato, quod vigore predictorum non

possit cancellari aliqua condempnatio seu bannum lata vel latum

pro aliqua offensa facta principaliter in aliquam singularem

personam. —

Item, quod omnes et singuli de quorum cancellatione et absolutione

superius est provisum, et omnes et singuli ipsorum et cuiusque

ipsorum descendentes et coniuncti, tam nati quam nascituri

et quilibet ipsorum, ex nunc, adversus omnem et quamlibet

inhabilitatem cuiuscumque generis vel speciei, et quemcumque actum

ipsa inhabilitas respiciat seu tangat aut respicere seu tangere

diceretur, et quamlibet notam ignominiam maculam et infamiam, in

quas ipsi vel aliquis ipsorum, per supradictas condemnationes banna

decreta deliberationes vel ordinamenta et seu per delicta aut alia

contenta in eis vel aliquo ipsorum —, intelligantur esse et sint in

integrum et plenissime restituti. —

Item, quod quilibet qui, vigore supradictorum, cancellari de

dictis bannis condemnationibus et aliis predictis potest, teneatur

et debeat, ante quam inde cancelletur vel cancellari possit,

promictere et iurare, coram offitio dominorum Priorum Artium

et Vexilliferi iustitie, de non offendendo per se vel alium,

nec aliquam inimicitiam odium vel rancorem habendo vel portando

ad aliquam vel contra aliquam personam. — Et quod de huiusmodi

iuramentis et promissionibus confici debeant instrumenta vel

scripture per cancellarium et scribam reformationum Comunis

predicti et seu per alterum ipsorum vel per alium vel alios

notarium vel notarios, ad hoc per ipsos cancellarium et scribam

vel eorum alterum deputandum vel deputandos, semel vel pluries et

quotienscumque.

Item, quod de restitutione et pro restitutione fienda et que fieri

debeat predictis exbannitis et condemnatis de bonis ipsorum olim

venditis, restitutis vel assignatis per aliquos offitiales dicti

Comunis, et circa paces et concordias faciendas et recipiendas

per dictos exbannitos et condemnatos; octo cives florentini,

eligendi et ad predicta deputandi per dictos dominos Priores et

Vexilliferum, ad presens in offitio existentes, pro eo tempore

de quo eis videbitur expedire, et seu duo partes ipsorum octo

civium eligendorum, possint providere ordinare et disponere, et

penas pro dictis pacibus faciendis imponere. — Et quod omnes et

singuli illi quibus per offitium dictorum octo offitialium mandatum

vel preceptum fuerit de aliqua pace vel concordia facienda, et

tali mandato vel precepto inobedientes fuerint, non restituantur

ad eorum bona nec in aliquo gaudeant benefitio presentium

ordinamentorum. —

Item, quod supradicti exbanniti et condemnati non possint nec

presumant reverti vel intrare in civitatem Florentie, hinc ad per

totum mensem februarii proxime sequturum, nisi aliter in genere

vel specie deliberatum fuerit per dictos octo cives ut prefertur

eligendos.

Item, quod supradicti — non possint, pretextu vel occasione

dictorum bannorum et condemnationum, ante quam inde cancellentur,

impune offendi; et quod quelibet offensa que fieret ante dictam

cancellationem in personam alicuius ipsorum intelligatur esse

et sit punibilis, prout et ac si facta fuisset in personam non

condemnati vel banniti et offendi impune prohibiti.

ALTRA PROVVISIONE COME SOPRA.

Prefati domini Priores etc., deliberaverunt omnia et singula

infrascripta, videlicet.

In primis, quod omnes et singuli qui hactenus, videlicet a die

decimo octavo mensis iunii anno Domini millesimo trecentesimo

septuagesimo octavo usque ad diem quintamdecimam presentis mensis

ianuarii inclusive, quandocumque infra ipsum tempus fuerunt

condempnati et exbanniti seu condempnati tantum et exbanniti

tantum, per aliquem rectorem seu offitialem Comunis Florentie,

pro quocumque vel occasione cuiuscumque delicti malefitii criminis

vel excessus aut iniurie vel offense et seu quacumque alia causa,

et quorum condempnationes et seu banna sint in Camera actorum

dicti Comunis, — intelligantur esse et sint, ex nunc, ab eorum

condempnationibus et bannis — absoluti et plenissime liberati.

Item, quod quilibet qui, vigore predictorum potest cancellari de

dictis bannis — (_come nella provvisione precedente_).

Item, quod omnes et singuli ad presens detenti seu qualitercumque

recommendati in carceribus Stincarum Comunis predicti, quacumque et

pro quacumque causa vel occasione, — exceptis dumtaxat illis qui

ibidem detenti seu recommendati essent pro debito vel obligatione

ad quod vel quam tenerentur alicui singulari persone, — possint et

debeant, per Superstites carcerum predictarum, de dictis carceribus

impune et libere relaxari. — Hoc in predictis salvo et excepto,

quod, vigore predictorum, nullatenus relaxari possit comes Iohannes

de Raginopoli nec aliquis, qui penes aliquem rectorem dicte

civitatis detentus esset pro aliquo malefitio per eum commisso ante

presentem mensem. Et hoc etiam declarato et ordinato, quod predicti

relaxandi, vigore predictorum non intelligantur esse nec sint

liberi vel absoluti ab eo vel de eo pro quo recommendati et detenti

sunt, sed ad illud remaneant obligati ac si predicta disposita

non fuissent: ita quod, virtute predictorum, dumtaxat simplicis

relaxationis a dictis carceribus benefitium consequantur.

ALTRA PROVVISIONE COME SOPRA.

Magnifici et potentes viri domini Priores etc. deliberaverunt.

In primis, quod duo Artes nove et que nove Artes appellantur,

que olim create fuerunt in civitate Florentie, in anno Domini

MCCCLXXVIII, et quarum una appellatur Ars farsettariorum

cimatorum sartorum barberiorum et aliorum membrorum ipsi Arti

connexorum, et altera Ars appellatur Ars tintorum cardatorum

facientium cardos saponariorum cardaiolorum et aliorum membrorum

ipsi Arti connexorum, intelligantur esse et sint decetero capse

remote et anulate, et amplius Artes seu corpus vel Collegium

Artis non reputentur vel faciant, prout ab eorum creatione citra

representaverunt et fecerunt.

Item, quod membra dictarum duarum Artium et utriusque earum redeant

et redire intelligantur ad illa loca et ad illas et sub illis

Artibus in quibus et sub quibus erant et fuerunt de mense may anno

Domini MCCCLXXVIII.

Item, quod membra dictarum duarum Artium que de dicto mense may

cum aliqua Arte vel sub aliqua Arte non erant, remaneant et sint

cum et seu sub illa Arte dicte civitatis, de qua et prout et sicut

per dictos dominos Priores Artium et Vexilliferum iustitie vel duas

partes eorum extiterit declaratum.

Item, quod Ars lane civitatis Florentie et Consules dicte Artis

ac etiam Offitialis forensis Artis predicte intelligantur habere

et habeant decetero illos subiectos et suppositos de supradictis

duabus Artibus et membris et misteriis ipsarum, quos et prout et

sicut et quemadmodum habebant de mense may anno Domini MCCCLXXVIII;

et quod auctoritas et potestas ac iurisdictio quam et prout et

quemadmodum habebant de dicto mense may predicti Consules et

Offitialis dicte Artis lane, simul vel separatim, in dictos, super

vel contra dictos subditos seu subiectos et quemlibet ipsorum,

cuiuslibet etiam sexus, competat et competere intelligatur eis

decetero omni tempore. —

Item, quod dicti domini Priores et Vexillifer — possint, durante

eorum auctoritate, providere et disponere de bonis et circa bonos

homines supradictarum duarum Artium, admittendos ad offitia

et honores dicte Artis lane, prout decens et conveniens esse

crediderint; et quod dicta Ars lane et eius mercatores et artifices

possint et debeant admittere secum ad offitia honores gradus

et dignitates dicte Artis illos ex dictis duabus Artibus sibi

subiectos, de quibus declaratum fuerit per dictos dominos Priores

et Vexilliferum — et seu per offitium Consulum dicte Artis lane vel

eorum commissarios.

Item, quod dicti domini Priores et Vexillifer — possint similiter

disponere et providere de bonis hominibus aliorum membrorum

dictarum duarum Artium, admittendis ad offitia et honores

illarum Artium, ad quas per supradicta ipsa talia membra sunt

reducta. —

Item, quod homines supradictarum duarum Artium, qui decetero

extrahentur ad aliquod offitium de bursis vigentibus et de

imbursationibus hactenus factis, intelligantur extracti pro Artibus

minoribus, non obstantibus supradictis. Et similiter quilibet ex

eis, qui in aliquo offitio dicti Comunis aut Partis guelfe vel

Mercantie existit ad presens, possit offitium complere et finire ac

si predicta ordinata non essent.

Item, quod numerus minorum Artium civitatis Florentie intelligatur

esse et sit reductus ad quattuordecim Artes, et de illis Artibus de

quibus erat de mense may anno Domini MCCCLXXVIII; et totidem et non

plures intelligantur esse et sint Artes minores ipsius civitatis.

Et quod omnia et singula ordinamenta dicti Comunis ac etiam Partis

guelfe et Universitatis mercatorum dicte civitatis, disponentia

loquentia vel tractantia de numero vel super numero sedecim minorum

Artium, intelligantur decetero disponere loqui et tractare de dicto

numero quattuordecim minorum Artium; et similiter ordinamenta

disponentia loquentia vel tractantia de numero vel super numero

viginti trium Artium, intelligantur disponere et tractare de numero

et super numero viginti unius Artium civitatis predicte, et ad

istum numerum intelligantur esse et sint reducta. —

PROVVISIONE DEL 22 GENNAIO 1381 DALL’INCARNAZIONE.

Magnifici et potentes viri domini Priores etc. deliberaverunt.

In primis, quod Vexillifer iustitie civitatis Florentie,

decetero, elapso mense februarii proxime sequturo, in perpetuum

sit et esse debeat de et pro membro septem maiorum Artium et

Scioperatorum. —

Item, quod in et pro offitio Prioratus Artium ultra Vexilliferum

iustitie, sint et esse debeant more solito, perpetuo in futurum,

octo cives populares et guelfi, quorum quactuor sint et esse

debeant de et pro membro septem maiorum Artium et Scioperatorum,

et quactuor de et pro membro quactuordecim minorum Artium civitatis

predicte. Et quod in quolibet et pro quolibet membro, in quarteriis

civitatis, quo ad numerum, equalitas observetur: et incipiat

hec distributio finito presenti offitio dominorum Priorum et

Vexilliferi iustitie.

Item, quod in offitio et pro offitio Gonfaloneriorum sotietatum

Populi civitatis Florentie, finito offitio presenti, sint et esse

debeant sedecim cives populares et guelfi ut est moris, videlicet

unus pro quolibet gonfalone; et inter dicta duo membra dictum

offitium sit et esse intelligatur taliter distributum, videlicet:

quod novem sint de membro septem maiorum Artium et Scioperatorum,

et septem pro et de membro quactuordecim minorum Artium civitatis

predicte; et in hoc quarteria et gonfalones, prout melius fieri

poterit, adequentur, ut successive de utroque membro sit in

quolibet gonfalone.

Item, quod offitium Duodecim Bonorum virorum civitatis predicte,

finito presenti offitio, sit et esse debeat de duodecim bonis

viris civibus popularibus et guelfis, et inter dicta duo membra

intelligatur esse et sit distributum et partitum hoc modo,

videlicet: quod septem sint et esse debeant de et pro membro

septem maiorum Artium et Scioperatorum, et quinque de et pro

membro quactuordecim minorum Artium civitatis predicte; et quod

subcessivis temporibus ita observetur et fiat, quod, quanto melius

fieri poterit, de utroque membro sit in quolibet quarterio equa

pars, prosequendo de tempore in tempus aut sorte aut alternatim.

Item, quod decetero, in quolibet offitio Comunis predicti in quo

populares erunt octo numero, sint de tali numero quinque de et pro

membro septem maiorum Artium et Scioperatorum, et tres de et pro

membro quactuordecim minorum Artium.

Item, quod in quolibet offitio Comunis predicti, in quo erunt decem

populares, in tali numero sint et esse debeant sex de et pro membro

septem maiorum Artium et Scioperatorum, et quactuor de et pro

membro quactuordecim minorum Artium.

Item, quod in quolibet offitio dicti Comunis in quo erunt quactuor,

in tali numero sint et esse debeant, una vice duo pro membro

quactuordecim minorum Artium, et alia unus, et sic subcessive

prosequendo, et residuum pro membro septem maiorum Artium et

Scioperatorum.

Item, quod offitiales offitii Grascie, decetero, quo ad populares

sint quinque, quorum tres sint de et pro membro septem maiorum

Artium et Scioperatorum, et duo de et pro membro quactuordecim

minorum Artium.

Item, quod hec offitia extrinseca, videlicet

Potesteria terre Prati

Potesteria terre Sancti Geminiani

Capitaneatus civitatis Pistorii

Capitaneatus Montanee Pistoriensis

Vicariatus Vallis Nebule et

Vicariatus Vallis Arni inferioris

de cetero pertineant ad membrum septem maiorum Artium et

Scioperatorum; et dumtaxat de civibus popularibus et guelfis dicti

membri ad ipsa offitia exercenda deputari et accedere debeant

offitiales, temporibus sequturis. Et nominentur dicta offitia

extrinseca, supramaiora.

Item, quod offitia infrascripta, videlicet

Vicariatus Alpium } Florentinorum.

Vicariatus Poderis }

Potesteria Sancti Miniatis Florentini.

Potesteria et Capitaneatus terre Collis Vallis Else, et quodlibet

ipsorum offitiorum intelligantur esse et sint in gradu et de gradu

Potesteriarum maiorum.

Item, quod offitia Potesteriarum primi et secundi et tertii gradus

et Castellaneriarum maiorum et minorum sint et esse intelligantur

distributa inter dicta duo membra, hac forma et ordine videlicet.

Quod ex octo partibus totius numeri quinque partes pertineant ad

membrum septem maiorum Artium et Scioperatorum, et tres partes ad

membrum quactuordecim minorum Artium quantum ad populares, salva

parte magnatum ipsis actributa seu actribuenda per ordinamenta

Comunis predicti.

Storia della Repubblica di Firenze v. 2/3 · 第 37 / 51 段