DOCUMENTO N. XXVII.

_Prima Bolla di Alessandro VI relativa all'Infante romano Giovanni

Borgia._

1º settembre 1501.

Alexander Episcopus Servus Servorum Dei

Dilecto Filio Nobili Joanni de Borgia Infanti Romano

Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Illegitime genitos ex quorum verisimilibus infantilis etatis inditiis

spes concipi potest quod succedentibus annis se in viros debeant

producere virtuosos quosque progenitorum suorum preclara merita et

ortus generosa propago decorant, nature vicium minime decolorat,

quia decus virtutum geniture maculam abstergit in filiis et pudicitia

morum pudor originis aboletur. Attendentes igitur quod sicut indubie

credimus et habet fide dignorum assertio tu qui ut creditur defectum

natalium pateris de dilecto filio nobili viro Cesare Borgia de Francia

Romandiole et Valentie Duce soluto ad presens gentium nostrarum et

Sancte Romane Ecclesie Armigerarum Capitaneo et Confalonerio generali

genitus et soluta et in tertio vel circa tue etatis anno constitutus

existis defectum predictum succedentibus tibi annis honestate

morum et vite aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter

recompensabis redimens favore virtutum quod in te ortus odiosus ademit,

et propterea volentes te premissorum intuitu favore prosequi gratie

spetialis motu proprio non ad tuam vel alterius pro te nobis super

hoc oblate petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate et

ex certa scientia ac de apostolice potestatis plenitudine tecum ut in

quibuscunque Civitatibus, Dominiis, Ducatibus, Comitatibus, Baroniis,

Terris Castris, Oppidis, Locis, Palatiis, domibus, possessionibus

aliisve bonis ac juribus omnibus prefati Cesaris Ducis eiusque

fratris et sororis, ac parentum, agnatorum cognatorum consanguineorum

affinium tuorum et aliorum quorumcumque cuiuscumque qualitatis

quantitatis denominationis valoris et pretii etiam quantumcumque

notabilis et maximi fuerint etiamsi eisdem Cesari Duci fratri sorori

suis parentibus, agnatis, consanguineis et affinibus vel eorum

progenitoribus et aliis quibuscumque pro se et descendentibus legitimis

et naturalibus in perpetuum vel ad tempus aut in certam generationem a

Romana vel aliis Ecclesiis Monasteriis locis ac personis Ecclesiasticis

secularibus vel regularibus in vicariatum feudum censuale seu nobile

antiquum paternum et avitum seu retrofeudum, vel in emphiteosim

aut livellum locationem seu censum aut alias quomodolibet concessa

forent et in posterum concederentur aut a progenitoribus prefatis

eisdem Cesari Duci fratri sorori suis parentibus agnatis cognatis

consanguineis, et affinibus ac aliis quibuscumque donata relicta vel

legata aut alias concessa seu hereditate fideicommisse vel alio quovis

titulo in eos etiam cum prohibitione quod ad illegitimos devenire non

possint translata existerent et transferentur seu concederentur in

futurum tam ex testamento quam ab intestato absque tamen preiuditio

illorum qui si Cesar Dux frater soror eius parentes, agnati cognati

consanguinei et affines predicti intestati decederent succedere

deberent succedere (sic), et ad illa ac quocumque alia similia vel

dissimilia fideicommisse legati donationis inter vivos causa mortis aut

quovis alio titulo quo etiam a nobis et sede apostolica in posterum

illa tibi concedi, dari et donari quovis modo contigerit devenire

eaque recipere consequi habere possidere et retinere ac in eisdem

civitatibus dominiis Ducatibus Comitatibus Baroniis Terris Castris

Oppidis atque locis Vicarii feudatarii et superioris in illis nomine

jurisdictione imperio preeminentia honore et auctoritate fungi et

potiri ac de eisdem civitatibus dominiis Ducatibus Comitatibus Baroniis

Castris Oppidis Terris locis iuribus palatiis domibus possessionibus

atque bonis disponere et in illis successores et heredes habere,

ac ad honores dignitates Magistratus et offitia quecumque secularia

publica et privata eligi recipi et assumi illaque et quoscumque actus

legitimos cuiuscumque qualitatis et denominationis fuerint gerere

et exercere ac de agnatione Cesaris Ducis et de familia de Borgia

huiusmodi esse censeri et nominari ac nobilitate insignibus armis

privilegiis concessionibus iuribus indultis libertatibus prerogativis

et preeminentiis quibus legitime geniti de familia predicta utuntur

potiuntur et gaudent ac uti potiri et gaudere poterunt quomodolibet

in futurum utri potiri et gaudere libere ac licite ac efficaciter

possis et debeas, tuque et Cesar Dux frater soror eius agnati cognati

consanguinei et affines prefati invicem agnati cognati consanguinei

et affines vere et omni prorsus fictione cessante quoad omnes iuris

comunis et municipalis concessionumque predictarum, et alias quoscumque

plenissimos effectus sitis in omnibus et per omnia et sine ulla

prorsus differentia perinde ac si de legitimo Thoro procreatus fores

auctoritate Apostolica tenore presentium de spetialis dono gratie

dispensamus tibique pariter indulgemus teque quoad premissa omnia

et quecumque ac qualiacumque alia eisdem motu scientia auctoritate

et potestatis plenitudine legitimamus ac vere ingenuitati et justis

natalibus plenissime et etiam efficacissime motu scientia auctoritate

et potestatis plenitudine similibus omnino restituimus et reintegramus

ac legitimatum et vere ingenuitati justisque natalibus huiusmodi

plenissime et etiam efficacissime omnino restitutam et reintegratum

decernimus ac nuntiamus per presentes tibique ut in omnibus et singulis

per te de cetero a nobis et sede predicta et Legatis eiusdem seu

alias quomodolibet impetrationibus indultis gratiis concessionibus

privilegiis libertatibus immunitatibus exemptionibus dispensationibus

et litteris obtinendis seu alias concedendis gratiam et justitiam aut

utrumque mixtim concernentibus nullam de defectu et dispensatione

huiusmodi mentionem facere tenearis nec gratie et litere desuper

conficiende propterea de surreptionis obreptionis et nullitatis vitio

aut intentionis defectu notari possint sed perinde valeant plenamque

roboris firmitatem obtineant et tibi suffragentur in omnibus et per

omnia ac si de defectu et dispensatione predictis plena et expressa

mentio facta fuisset eisdem motu scientia auctoritate et potestatis

plenitudine concedimus. Et nihilominus Cesari Duci fratri sorori suis

agnatis cognatis consanguineis affinibus et aliis quibuscumque de

Civitatibus Dominiis Ducatibus Comitatibus Baroniis Terris Castris

oppidis et locis iuribus Palatiis domibus possessionibus ac bonis

omnibus ad eos ex successione parentum, agnatorum, consanguineorum et

affinium suorum ac alias quomodolibet legitime nunc et pro tempora

pertinentibus in favorem tui testandi et de illis alias pro eorum

libito voluntatis disponendi, illaque inter vivos et causa mortis tibi

donandi ac alias prout eis videbitur et placebit concedendi paribus

motu scientia auctoritate et potestatis plenitudine plenam liberam

et omnimodam licentiam potestatem et facultatem elargimur decernentes

quas fieri contigerit tibi donationes huiusmodi de predictis omnibus et

quibuslibet aliis bonis tam a Cesare Duce fratre sorore suis agnatis

cognatis consanguineis et affinibus prefatis quam aliis quibuscumque

etiam a nobis et sede prefata que de iure aut ex forma statutorum Urbis

aut aliorum locorum insinuationum seu aliam solemnitatem per statuta

ipsa ultra iuris formam adinventam exigerent absque insinuatione et

solemnitate huiusmodi validas et efficaces fore et observari debere

in omnibus et per omnia perinde ac si donationes ipse insinuatione

et solemnitatibus debitis et requisitis intervenientibus et alias

legitime fierent et facta fuissent ac presentes si ullo unquam tempore

forsan dubitari et tibi opponi contingeret te forsan dictum defectum

de alio quam Duce prefato pati quem etiam quocumque modo et quacumque

alia persona ecclesiastica vel seculari etiam cuiuscumque dignitatis

et excellentie mundane vel Ecclesiastice etiam supreme, etiam tali

quod de illa spetialis specifica et expressa mentio habenda illaque

omnino speciali nota digna foret alioquin presentium totaliter

periret effectus, illum patiaris vel pati dici posses ad omne dubium

submovendum ac cavillationes evitandas quietique tue consulendum eisdem

motu scientia auctoritate et potestatis plenitudine haberi volumus

pro plenissime et sufficienter expresso eam vim eumdemque vigorem et

effectum omnino consequi et sortiri tibique suffragari debere ac si

dictus defectus quicumque fuerit et esse dici posset alias specifice

et plenissime expressus fuisset ipsasque presentes ad probandum etiam

plenissime defectum predictum quomodocumque et undecumque proveniat

ut prefertur in judicio et extra ac alias ubilibet etiam plenissime

sufficere, nec ad id probationis alterius adminiculum requiri. Sicque

per quoscumque Judices et Commissarios etiam Sancte Romane Ecclesie

Cardinales ac causarum Palatii Apostolici Auditores in quacumque

instantia sublata eis et cuilibet eorum quavis alia interpretandi

facultate sententiari deffiniri et judicari debere irritum quoque et

inane si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel

ignoranter contigerit attemptari. Non ostantibus defectu et aliis

premissis ac constitutionibus et ordinationibus Apostolicis legibus

quoque Imperialibus et dicte urbis nec non Civitatum et locorum aliorum

municipalibus statutis et consuetudinibus etiam iuramento confirmatione

Apostolica vel quavis firmitate alia roboratis editis et edendis

etiam insinuationem et alias solemnitates huiusmodi exigentibus et

quibus caveretur expresse quod illegitimi succedere non possent et

que etiam Cesar Dux frater soror sui agnati cognati consanguinei et

affines prefati observare iurassent et iurarent in posterum que quidem

iuramenta eis quoad hoc relaxamus nec non textatorum et donantium

ac aliorum quorumlibet prohibitionibus quodque Vicariatuum Feudorum

in emphiteosim censum locationem et livellum concessiones huiusmodi

pro vere et non ficte legitime descendentibus et genitis dumtaxat

emanaverint atque processerint ac emanarent et procederent in futurum,

quibus omnibus etiam si de illis eorumque totis tenoribus pro illorum

sufficienti derogatione spetialis specifica expressa individua ac de

verbo ad verbum non autem per generales clausulas et importantes mentio

seu quevis alia expressio habenda foret et in eis caveretur expresse

quod illis nullatenus posset derogari tenores huiusmodi presentibus pro

sufficienter ac de verbo ad verbum expressis et insertis habentes illis

alias in suo robore permansuris quoad premissa eisdem motu scientia

auctoritate et potestatis plenitudine spetialiter et expresse omnino

derogamus et derogatum esse volumus ceterisque contrariis quibuscumque.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre dispensationis

indulti legitimationis restitutionis reintegrationis nuntiationis

concessionis elargitionis decreti voluntatis relaxationis et

derogationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem

hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei ac Beatorum

Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud

Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominice Millesimo quingentesimo

primo Kalendas Septembris Pontificatus nostri Anno Decimo.

Hadrianus.

(_a tergo_ = duplicata)

(Archivio di Stato in Modena.)

Lucrezia Borgia secondo documenti e carteggi del tempo · 第 101 / 160 题