DOCUMENTO N. XXVI.

_Alessandro VI alla Signoria di Firenze._

Roma, 13 luglio 1501.

Dilecti filii Salutem et ap. ben. Proficiscitur isthuc dilecta in

Ch. filia, nobilis mulier Catherina Sfortia: quam cum aliquandiu, ut

nostis, ex certis rationabilibus causis detineri fecerimus, gratiose

postea liberavimus, et quia pro nra consuetudine et pastorali officio

non solum cum eadem Catherina clementia usi sumus, sed quantum cum

Deo possumus ipsius etiam commodis paterna benignitate consulere

cupimus, scribendum vobis duximus, ipsam Catharinam devotioni vre non

mediocriter commendantes: ut sicut ipsa benevolentia nra summopere

freta, isthuc tamquam in propriam patriam se recipit, sua spe nris

etiam additis commendationibus non frustretur. Erit igitur nobis

gratissimum, si intellexerimus illam pro ejus erga istam civitatem

observantiam, nro etiam intuitu benigne a vobis susceptam et tractam

esse. Dat. Rome ap. S. Petr. sub anulo Piscatoris die XIII. Julii

MCCCCCI. Pont. nri. a. nono.

Hadrianus.

(Archiv. Florent. Reform. Atti pubblici, n. 237.)

Lucrezia Borgia secondo documenti e carteggi del tempo · 第 100 / 160 题