_Ercole d'Este ad Alessandro VI._
Ferrara, 3 gennaio 1493.
Sanct^me ac beat^me Pater et Dne., Domine mi colendiss^me humillima
post beatorum pedum oscula commendatione exhibita. Quae jampridem
de B^ne Vra. maximis laudibus extollenda cognovi, nunc etiam ex
litteris R^di D. epi. Mutinen. Legati apud S^tem Vram mei, et non
solum dilect^mi Primogeniti mie Alfonsi, sed etiam omnium qui ei
comites fuerunt, relatu ampl^mo accepi, de singulari B^nis Vrae in
omnes, praesertim erga me, meosque benignitate, liberalitate, gratia,
humanitate, et ineffabili caritate, qua in adventu istus suo, et semper
dum apud eam commoratus est, ipsam complexa fuit, quibus ex causis,
omnia quae possim jamdudum S^ti Vrae debentem, nunc ea etiam et plura
quam valeam B^ni Vrae debere profiteor, immortales et quantas universus
orbis animo concipere possit, ei gratias habens et agens servitor ego
ipsius devot^mus, et ad quaecunque sibi secunda grataque paratissimus,
cui etiam atque etiam humillime me, meosque omnes commendatissimos esse
volo et cupeo. Ferrariae III. Januarii 1493.
Ejusdem Sanc^tis V.
filius et servitor hercules Dux Ferrariae etc.
Siverius.
(Bibl. Marciana in Venezia. Lat. Cl. X. Cod. CLXXVI.)