S.

Rex Majori et Vicecomitibus London. Salutem. Cum, divina cooperante

gratia, pax in regno nostro ordinata sit, firmata, et ubique per

regnum proclamata; ac de consilio baronum nostrorum provisum sit, ut

ex parte nostra, et ipsorum, publice sit inhibitum, ne quis sub pœna

exhæredationis, et periculo vitæ et membrorum super aliquem currat, nec

homicidia, nec incendia, depredationes, nec roberias, seu alia hujusmodi

faciat enormia, nec cuiquam damnum inferat contra pacem nostram. Cumque

Judæos nostros London. pro timore turbationis nuper habitæ, adhuc

existentes apud turrim nostram London. in nostram protectionem, ac

defensionem suscipimus specialem, una cum familiis, rebus, et omnibus

possessionibus eorundem; ac ipsis Judaeis concessimus, quod ad domos

suas infra civitatem prædict. libere redire, et eas securi, et absque

aliquo impedimento inhabitare possint, sicut prius ante turbationem

prædict. fieri consueverunt. Vobis de consilio baronum prædict. Mandamus,

firmiter injungentes quatenus per totam civitatem prædict. ex parte

nostra, et baronum ipsorum, publice proclamari, et firmiter inhiberi

faciatis, nequis sub periculo vitæ, et membrorum, prædictis Judæis,

et familiis suis, in personis vel rebus eorum, damnum, molestiam, vel

gravamen, inferre præsumat. Vos autem eos de cætero, tam infra civitat.

prædict. quam extra, quantum in vobis est, manuteneatis, protegatis, et

defendatis, pro quo vos specialiter recommendare debeamus.

Teste Rege, apud St. Paulum, Lond. 11 die Junii.――_Pat._ 48, H. 3, m. 11.

The Jews in Great Britain Being a Series of Six Lectures, Delivered in the Liverpool Collegiate Institution, on the Antiquities of the Jews in England. · 第 107 / 138 题