Rex Archiepiscopis, &c. salutem. Sciatis nos intuitu Dei, et pro salute
animæ nostræ, et animarum antecessorum et hæredum nostrorum, concessisse,
et hac charta nostra confirmasse, pro nobis, et hæredibus nostris,
domui quam fundari fecimus in vico, qui vocatur New-street, inter
vetus Templum et novum, London. ad sustentationem fratrum conversorum,
et convertendorum, de Judaismo, ad fidem Catholicam, et in auxilium
sustentationis eorundum fratrum in eadem domo conversantium, domos, et
terras, quæ fuere Johannis Herbeton, in London, et sunt in manu nostra
tanquam eschæta nostra, (except. Gardino quod fuit ejusdem Johannis
in vico prædict. de New-street, et quod prius per chartam nostram
concessimus Venerabili Patri Radulpho Cicestrensi, Cancellario nostro),
et omnes alias eschætas quæ tempore nostro, per feloniam, vel quacunque
alia ex causa nobis accident, in civitate nostra, vel in suburbio
civitatis nostræ London. Quare volumus, et firmiter præcipimus, pro
nobis, et hæredibus nostris, quod prædicta domus habeat, et teneat,
libere, et quiete; bene, et in pace, ad sustentationem fratrum
conversorum, et convertendorum de Judaismo, ad fidem Catholicam, in
auxilium sustentationis eorundem fratrum, in eadem domo conversantium,
domos, et terras quæ fuerunt Johannis Herbeton, in London. et sunt in
manu nostra tanquam eschæta nostra, (excepto Gardino quod fuit ejusdem
Johannis, in vico prædicto de New-street, et quod prius per chartam
nostram concessimus Venerabili Patri Radulpho Cicestrensi Episcopo,
Cancellario nostro), et omnes alias eschætas, quæ tempore nostro per
feloniam, vel quacunque alia ex causa, nobis accident, in civitate
nostra, vel in suburbio, infra libertatem civitatis nostræ London.
sicut predictum est.
Hiis testibus Venerabilibus Patribus W. Kaerl. et W. Exon. Episcopis,
H. De Burgo comite Kantiæ; Radulpho filio Nicolai, Godefrido de
Crancumbe, Johanne filio Philippi, Amaurico de sancto Aumundo; Willelmo
de Picheford, Galfrido de Cauz, et aliis.
Dat. per manum Venerabilis Patris Radulphi, Cicestrensis Episcopi,
Cancellarii nostri, apud Westm. 19. die Aprilis.