L.

Rex Custodibus Portuum Angliæ salutem. Præcipimus vobis quod Judæos

qui venturi sunt in terram nostram Angliæ, de transmarinis partibus,

ad morandum in terra nostra Angliæ, cum catallis suis, libere, et

sine impedimento in portu nostro accedere permittatis; accepta ab eis

sufficienti securitate, secundum legem Judæorum per fidem eorundem,

quod quam citius poterint, veniant ad justiciarios nostros ad custodiam

Judæorum assignatos, ad inrotulandum nomina eorum in rotulis nostris. Et

si aliquem Judæum, qui de partibus transmarinis venerit, sicut prædictum

est, retinueritis, ipsum, et catalla sua, sine dilatione, deliberari

faciatis. Si quos autem inveneritis Judæos de terra nostra, qui ad vos

venerint ad transfretandum usque ad partes transmarinas, sine literis

nostris de licentia transfretandi, ipsos cum catallis suis arrestari

faciatis, donec a nobis, vel a justiciariis nostris ad custodiam

Judæorum assignatis inde aliud mandatum habueritis.

Teste Petro Winton, Episcopo, West. 13 die Novemb. an. Reg. nostr.

tertio.

The Jews in Great Britain Being a Series of Six Lectures, Delivered in the Liverpool Collegiate Institution, on the Antiquities of the Jews in England. · 第 81 / 138 题