Johannes Dei gratia, &c. Sciatis nos consessisse omnibus Judæis Angliæ
et Normaniæ, libere et honorifice habere residentiam in terra nostra et
omnia illa de nobis tenenda quæ tenuerunt de Rege Henrico, avo patris
nostri; et omnia illa quæ modo rationabiliter tenent in terris et
feodis, et vadiis et akatis suis: et quod habeant omnes libertates,
et consuetudines suas, sicut eas habuerunt tempore prædicti Regis H.
avi patris nostri, melius et quietius et honorabilius. Et si querela
orta fuerit inter Christianum et Judæum, ille qui alium appellaverit
ad querelam suam dirationandam, habeat Testes, scilicet legitimum
Christianum et Judæum. Et si Judæus de querela sua breve habuerit, breve
suum erit ei testis. Et si Christianus habuerit querelam adversus Judæum,
sit Judicata per pares Judæi. Et cum Judæus obierit, non detineatur
corpus suum super terram, sed habeat hæres suus pecuniam suam et debita
sua, ita quod non inde disturbetur, si habuerit hæredem qui pro ipso
respondeat, et rectum faciat de debitis suis et de forisfacto suo. Et
liceat Judæis omnia quæ eis apportata fuerint, sine occasione accipere
et emere, exceptis illis quæ de ecclesiæ sunt et panno sanguinolento. Et
si Judæus ab aliquo appellatus fuerit sine teste, de illo appellatu erit
quietus solo Sacramento suo super librum suum, et de appellatu illarum
rerum quæ ad coronam nostram pertinent, similiter quietus erit solo
Sacramento suo super Rotulum suum. Et si inter Christianum et Judæum
fuerit dissentio de accommodatione alicujus pecuniæ, Judæus probabit
catallum suum et Christianus lucrum. Et liceat Judæo quiete vendere
vadium, postquam certum erit, eum illud unum annum, et unum diem
tenuisse. Et Judæi non intrabunt inplacitum, nisi coram nobis, aut
coram illis qui turres nostras custodierint, in quorum ballivis Judæi
manserint. Et ubicunque Judæi, fuerint, liceat eis ire ubicunque
voluerint, cum omnibus catallis eorum, sicut res nostræ propriæ; et
nulli liceat eas retinere, neque hoc eis prohibere. Et præcipimus
quod ipsi quieti sint per totam Angliam et Normaniam de omnibus
consuetudinibus et Theoloniis et modiatione vini _sicut nostrum proprium
catallum_. Et mandamus vobis et præcipimus quod eos custodiatis, et
defendatis, et manu teneatis, et prohibemus nequis contra Chartam istam
de hiis supredictis eos in placitum ponat super forisfacturam nostram;
sicut Charta Regis H. patris nostri rationabiliter testatur. Teste
T. Humf. filio Petri Com. Essex. Willielmi de Merescal. Com. de Pembr.
Henr. de Bohun Com. de Hereford. Robert de Turnham, Willielmo Brywer,
etc. Dat. per manum S. Well. Archidiac. apud Marleberg, decimo dei
Aprilis Anno Regni nostri secundo.――_Charta 2 John_, n. 49.
The above gracious charter might well have been considered a fabrication
had the following one not been added soon.
Judæi Angliæ dant Domino Regi M M M M. marc, pro Cartis suis
conformandis, et missæ fuerunt Cartæ Gaufrido filio Petri et Stephano
de Pertico, ut eas faciant legi coram se, et coram Dom. Londoniensi et
Norwicensi Episcopis, et cum acceperit securitatem de illis quatuor
mille marcis reddendis, tunc eis illas cartas coram prædictis liberet.
――_Oblata_ 2 Fo. M. 3.