B.

Rex omnibus fidelibus suis, et omnibus et Judæis et Anglis salutem.

Sciatis nos concessisse, et præsenti charta nostra confirmasse, Jacobo

Judæo de Londoniis Presbytero Judæorum, Presbyteratum omnium Judæorum

totius Angliae. Habendum et tenendum quamdiu vixerit, libere, et quiete

honorifice, et integre; ita quod nemo ei super hoc molestiam aliquam,

aut gravamen inferre præsumat. Quare volumus et firmiter præcipimus,

quod eidem Jacobo quoad vixerit, Presbyteratum Judæorum per totam

Angliam, garantetis, manuteneatis, et pacifice defendatis. Et si quis

ei super ea foris facere præsumpserit, id ei sine dilatione (salva

nobis emenda nostra de forisfactura nostra) emendare faciatis, tanquam

Dominico Judæo nostro, quem specialiter in servitio nostro retinuimus.

Prohibemus etiam ne de aliquo ad se pertinente ponatur in placitum, nisi

coram nobis, aut coram Capitali Justiciario nostro, sicut charta Regis

Richardi fratris nostri testatur.

Teste S. Bathoniens. Episcopo, &c. Dat. per manum Huberti Cantuariensis

Archiepiscopi, Cancellarii nostri, apud Rothomagum 12. die Julii an.

Reg. nostr. primo.

The Jews in Great Britain Being a Series of Six Lectures, Delivered in the Liverpool Collegiate Institution, on the Antiquities of the Jews in England. · 第 72 / 138 题