Superstitioni ac caerimoniis minimum tribuebat,

vescebatur cibis quibuslibet sobrie et cum gratiarum

actione. Vestitus erat nihil ab aliis differens. Solebat

nonnunquam et valetudinis causa suscipere iter aliquod, 140

si quando senserat corpus humore degravari. Quodam

igitur die, cum persolveret pensum precum matutinarum

cum suo sodali, sensissetque stomachum fortassis

ob pridianam inediam nauseantem, ingressus domum

proximam, sumpsit cibi nonnihil, ac repetito itinere 145

pergebat precari. Ibi cum sodalis illius putaret omnia

repetenda ab initio, quod primae horae precibus nondum

dictis sumpsisset cibum, ille alacer negavit quicquam

esse admissum, immo Deo nonnihil fore lucri.

'Antehac' inquit 'languidi et segnes precabamur; nunc 150

alacribus animis illi dicemus hymnos spirituales; et

eiusmodi sacrificiis ille delectatur, quae ab hilari datore

offeruntur.'

Ego cum id temporis diversarer apud Antonium a

Bergis abbatem Bertinicum, nec nisi post meridiem 155

illic pranderetur, neque meus stomachus ferret tam

diutinam inediam (erat autem tempus quadragesimae),

praesertim cum totus essem in studiis, solebam ante

prandium sorbitiuncula tepida fulcire stomachum, quo

duraret in horam prandii. Hac de re cum illum 160

consulerem num liceret, ille circumspecto sodali, quem

tum habebat laicum, ne quid offenderetur: 'Immo,' inquit

'peccares nisi faceres, et ob cibulum omitteres ista tua

sacra studia, tuoque corpusculo faceres iniuriam.'

Cum Alexander Pontifex ex uno Iubilaeo fecisset 165

duos, quo quaestus esset uberior, eiusque dispensationem

Episcopus Tornacensis praesente pecunia suo

periculo redemisset, summo studio adnitebantur commissarii,

ne sortem perderet Episcopus, immo ut lucrum

non poenitendum accederet. Hic in primis ad fabulae 170

partes vocabantur ii qui in contionibus populo essent

gratiosi. Noster sentiens id in scrinia conferri, quo

sublevabantur ante pauperes, non improbabat quod

offerebat Pontifex, nec probabat tamen. Ceterum illud

improbabat, quod tenues fraudarentur solito subsidio: 175

damnabat stultam eorum fiduciam qui nummo in

scrinium coniecto putarent sese liberos a peccatis.

Tandem obtulerunt commissarii centum florenos ad

structuram templi (nam id tum aedificabatur in eius

monasterio), ut si nollet commendare venias pontificias, 180

saltem ea taceret quae officerent. Ibi vir velut afflatu

sacro percitus, 'Abite' inquit, 'hinc, Simoniaci, cum

vestra pecunia. An eum me putatis qui ob pecuniam

sim suppressurus Evangelicam veritatem? Ea si vestro

quaestui obstat, mihi maior esse debet cura animarum 185

quam vestri compendii.' Cessere tum vigori pectoris

Evangelici homines male sibi conscii, sed interim

praeter exspectationem summo diluculo affixa est excommunicatio;

quae tamen a cive quodam detracta est

priusquam multis innotesceret. 190

Ille nihil his minis territus, summa cum animi tranquillitate

docebat populum et Christo sacrificabat: nec

ullum metum prae se ferebat talis anathematis, quod

ob Christum praedicatum intentaretur. Mox citatus

est ad Episcopum Morinensem. Paruit Episcopo suo, 195

venit uno sodali comitatus, nihil ipse de se sollicitus:

sed tamen inscio illo cives equitum praesidia collocarant

in itinere, ne per insidias interceptus in antrum

aliquod coniiceretur. Quid enim non audet auri sacra

fames? Episcopus obiecit articulos aliquot, quos ex 200

illius collegerant contionibus: ille magno animo respondit

et Episcopo satisfecit. Aliquanto post denuo

vocatus est, obiecti sunt plures: ubi et ad hos responderat,

rogabat cur non aclessent accusatores, ut suo

quoque periculo accusarent: se iam bis venisse honoris 205

illius gratia quod episcopus esset, ceterum non venturum

tertio, si simili modo vocaretur: esse sibi domi

melius negotium. Ita suo ingenio relictus est, sive quia

deerat ansa nocendi, sive quia timebant populi tumultum,

in quo probitas illius habebat optimum quemque 210

addictissimum: etiamsi ille tale nihil ambiebat.

Iamdudum rogabis, scio, quis huius viri fuerit

exitus. Non solum displicuit commissariis, sed etiam

suis fratribus aliquot, non quod non probarent vitam,

sed quod ea melior esset quam ipsis expediebat. Totus 215

inhiabat in lucrum animarum, ceterum ad instruendam

culinam aut exstruendos parietes, ad illectandos dotatos

adolescentes segnior erat quam illi vellent: etiamsi hoc

quoque non neglegebat vir optimus, duntaxat si quid

ad sublevandam necessitatem pertineret, verum non 220

ut plerique praepostere curabat ista. Immo quendam

etiam thynnum alienarat: is erat aulicus ac prorsus

aulicis moribus, uxorem pro derelicta habens, quam

habebat et claro genere natam et aliquot liberorum

matrem. Hic cum omnibus tentatis, quo uxorem 225

marito reconciliaret, nihil ageret, nec durus ille vel

affinium respectu vel liberorum communium affectu vel

sua ipsius conscientia flecteretur, reliquit hominem

ceu deploratum. Is paulo post ex more petasonem aut

armum suillum misit. Ceterum Ioannes (nam tum 230

Guardianum agebat) mandarat ianitori ne quid reciperet

nisi se vocato. Cum adesset munus, vocatus est:

ibi famulis qui deferebant heri nomine, 'Referte' inquit

'onus vestrum unde attulistis: nos non recipimus

munera diaboli.' 235

Itaque tametsi non ignorabant illius vitam ac doctrinam

esse seminarium egregium Evangelicae pietatis,

tamen quoniam non perinde conducebat proventui

culinae, iussus est deponere Guardiani munus: quo

nihil ille fecit lubentius, et suffectus est illi quidam, 240

quem ego novi, aliunde ascitus, homo non dicam qualis

aut quam alteri dissimilis; in summa is mihi visus est

cui nemo prudens cauletum suum vellet committere:

sive hunc obtruserunt qui cupiebant abesse, sive is

visus est ad rem magis idoneus. Porro cum ex eius 245

convictu subolesceret unus atque alter, qui simili spiritu

raperetur ad studium consulendi pietati Christianae

potius quam ad augendum penus, relegarunt hominem

Curtracum in monasteriolum virginum. Ibi

quantum licuit, sui similis docens, consolans, adhortans, 250

diem suum feliciter obiit, relictis aliquot libellis,

quos e sacris auctoribus decerpserat Gallice; quos non

dubito tales esse qualis erat hominis vita et oratio. Et

tamen audio nunc a nonnullis damnari, qui putant

esse ingens periculum si populus aliquid legat praeter 255

ineptas fabulas historiarum. Vivit adhuc illius doctrinae

scintilla in multorum pectoribus. Sic contemptim

habitus est a suis vir ille singularis, qui si Paulo apostolo

collega contigisset, nihil addubito quin illum suo

Barnabae aut Timotheo fuerit antepositurus. 260

Habes vere gemmeum Vitrarium nostrum, ignotum

mundo, celebrem et clarum in regno Christi. Nunc

Coletum huic simillimum accipe. Alterum alteri

depinxeram, et uterque alterius videndi desiderio

flagrabat, atque hac gratia Vitrarius in Angliam 265

traiecerat; ac mihi post narrabat Coletus apud se fuisse

Minoritam quendam, cuius colloquio prudenti pioque

mirum in modum fuisset delectatus, sed adhibitum

alterum quendam eiusdem ordinis Stoicum, qui visus

indigne ferre Christianum colloquium interruperit. 270

Ac fortasse Coletus hoc nomine plus laudis meretur,

quod nec indulgentia fortunae nec impetu naturae,

longe alio trahentis, potuerit ab Evangelicae vitae

studio depelli. Natus est enim e claris et opulentis

parentibus, idque Londini. Siquidem pater bis in 275

urbe sua praefecturam summam gessit, quam illi

Maioritatem appellant. Mater quae adhuc superest,

insigni probitate mulier, marito suo undecim filios

peperit ac totidem filias. Quorum omnium natu

maximus erat Coletus, ac proinde solus heres futurus 280

iuxta leges Britannicas, etiamsi illi fuissent superstites:

sed ex omnibus ille superfuit solus, cum illum

nosse coepissem. Accesserat his fortunae commodis

corpus elegans ac procerum.

Adolescens apud suos quicquid est scholasticae 285

philosophiae, diligenter perdidicit, ac titulum assecutus

est, qui septem liberalium artium scientiam

profitetur. Quarum nulla erat in qua ille non esset

gnaviter ac feliciter exercitatus: nam et libros Ciceronis

avidissime devorarat, et Platonis Plotinique libros 290

non oscitanter excusserat, nec ullam mathematices

partem intactam reliquit. Post tanquam avidus bonarum

rerum negotiator, adiit Galliam, mox Italiam.

Ibi se totum evolvendis sacris auctoribus dedit, sed

prius per omnia literarum genera magno studio peregrinatus, 295

priscis illis potissimum delectabatur, Dionysio,

Origene, Cypriano, Ambrosio, Hieronymo. Neque

tamen non legit Scotum ac Thomam aliosque huius

farinae, si quando locus postulabat. In utriusque iuris

libris erat non indiligenter versatus. Denique nullus 300

erat liber, historiam aut constitutiones continens

maiorum, quem ille non evolverat. Habet gens

Britannica qui hoc praestiterunt apud suos quod Dantes

ac Petrarcha apud Italos. Et horum evolvendis

scriptis linguam expolivit, iam tum se praeparans ad 305

praeconium sermonis Evangelici.

Reversus ex Italia, mox relictis parentum aedibus

Oxoniae maluit agere. Illic publice et gratis Paulinas

epistolas omnes enarravit. Hic hominem nosse coepi,

nam eodem tum me deus nescio quis adegerat; natus 310

tum erat annos ferme triginta, me minor duobus aut

tribus mensibus. In Theologica professione nullum

omnino gradum nec assecutus erat nec ambierat:

tamen nullus erat illic doctor vel Theologiae vel Iuris,

nullus abbas aut alioqui dignitate praeditus, quin 315

illum audiret, etiam allatis codicibus: sive hoc laudis

debetur Coleti auctoritati, sive illorum studio, quos

non puduerit senes a iuvene, doctores a non doctore

discere: tametsi post ultro delatus est doctoris titulus,

quem ille recepit magis ut illis gereret morem quam 320

quod ambiret.

Ab his sacris laboribus, Regis Henrici, eius nominis

septimi, favore Londinum est revocatus, ac Decanus

apud divum Paulum factus, ut illius praeesset collegio

cuius literas sic adamabat. Est autem dignitas eius 325

nominis apud Anglos prima, tametsi sunt aliae proventu

magis opimo. Hic vir optimus tanquam ad

opus vocatus, non ad dignitatem, collegii sui collapsam

disciplinam sarsit, et, quod erat illic novum, singulis

diebus festis in suo templo contionari instituit, praeter 330

contiones extraordinarias, quas nunc in regia, nunc

aliis atque aliis locis habebat. Porro in suo templo

non sumebat sibi carptim argumentum ex Evangelio

aut ex epistolis Apostolicis, sed unum aliquod argumentum

proponebat, quod diversis contionibus ad finem 335

usque prosequebatur: puta Evangelium Matthaei,

symbolum fidei, precationem Dominicam. Et habebat

auditorium frequens, in quo plerosque primores suae

civitatis et aulae regiae.

Mensam Decani, quae antea sub hospitalitatis titulo 340

luxui servierat, contraxit ad frugalitatem. Nam cum

et ante annos aliquot in totum abstinuisset a cena,

caruit vespertinis convivis. Porro cum serius pranderet,

etiam tum minus habuit multos: sed hoc

pauciores, quod et frugalis esset apparatus, tametsi 345

nitidus, et brevis accubitus, denique sermones qui non

delectarent nisi doctos ac bonos. Consecrata mensa

mox puer aliquis clara voce distincte pronuntiabat

caput aliquod ex epistolis Pauli aut proverbiis Salomonis.

Ex eo delectum locum ipse fere repetebat, ac 350

sermonis occasionem sumebat, sciscitans ab eruditis

aut ingeniosis etiam idiotis, quid hoc aut illud dictum

sibi vellet. Atque ita sermonem temperabat, ut quanquam

et pius et gravis, tamen nihil haberet taedii aut

supercilii. Rursus sub convivii finem, cum iam utcunque 355

satisfactum esset non voluptati sed necessitati,

aliud argumentum iniecit: atque ita convivas dimisit

et animo et corpore refectos, ut meliores discederent

quam venerant, et stomachum minime cibis onustum

referrent. 360

Impense delectabatur amicorum colloquiis, quae

saepe differebat in multam noctem: sed omnis illius

sermo aut de literis erat aut de Christo. Si grati

confabulonis non erat copia (nec enim quibuslibet

delectabatur), puer aliquis e sacris libris aliquid 365

pronuntiabat. Me nonnunquam et peregrinationis

comitem ascivit, nihil erat illic eo festivius: sed

semper libellus erat itineris comes, nec alii sermones

quam de Christo. Impatiens erat omnium sordium,

adeo ut nec sermonem ferret soloecum ac barbarie 370

spurcum. Quicquid erat domesticae supellectilis, quicquid

apparatus in cibis, quicquid in vestibus, quicquid

in libris, nitidum esse volebat, de magnificentia

non laborabat. Non nisi pullis vestibus utebatur, cum

illic vulgo sacerdotes ac theologi vestiantur purpura. 375

Summa vestis semper erat lanea ac simplex; si frigus

hoc postulabat, interulis pelliciis se muniebat.

Quicquid e sacerdotiis redibat, id in usus domesticos

oeconomo suo dispensandum reliquit: quod erat patrimonii

(erat autem amplissimum) ipse in pios usus 380

distribuebat. Nam patre defuncto, cum ingentem

pecuniae vim accepisset ex hereditate, ne servata

gigneret in eo aliquid morbi, novam scholam exstruxit

in coemeterio Sancti Pauli, puero Iesu sacram, opere

magnifico. Adiecit aedes magnificas, in quibus agerent 385

duo ludi magistri, quibus amplum salarium designavit,

quo gratuito docerent, sed sic uti schola non capiat

nisi certum numerum. Eam distinxit in partes

quatuor. Primus ingressus habet ceu catechumenos.

Nullus autem admittitur nisi qui iam norit et legere 390

et scribere. Secunda pars habet eos quos hypodidascalus

instituit. Tertia quos superior erudit. Alteram

ab altera dirimit velum quoddam quod adducitur

ac diducitur cum libet. Supra cathedram praeceptoris

sedet puer Iesus singulari opere, docentis gestu, quem 400

totus grex adiens scholam ac relinquens hymno salutat.

Et imminet Patris facies dicentis 'Ipsum audite': nam

haec verba me auctore ascripsit. In postremo sacellum

est, in quo licet rem divinam facere. Tota schola

nullos habet angulos aut secessus, adeo ut nec cenaculum 405

sit ullum aut cubiculum. Pueris singulis suus

est locus in gradibus paulatim ascendentibus, distinctis

spatiis. Quaeque classis habet sedecim, et qui in sua

classe praecellit, sellulam habet ceteris paululo eminentiorem.

Nec quosvis admittunt temere, sed delectus 405

fit indolis et ingeniorum.

Vidit illud vir perspicacissimus, in hoc esse praecipuam

reipublicae spem, si prima aetas bonis rationibus

institueretur. Ea res cum constet immensa pecunia,

tamen nullum in huius consortium admisit. Quidam 410

legarat in eam structuram centum libras monetae

Britannicae: ubi sensit Coletus hac gratia sibi nescio

quid iuris vindicare laicos, permissu episcopi sui eam

pecuniam contulit in sacras vestes templi. Reditibus

totique negotio praefecit non sacerdotes, non episcopum 415

aut capitulum, ut vocant, non magnates: sed cives

aliquot coniugatos, probatae famae. Roganti causam

ait nihil quidem esse certi in rebus humanis, sed tamen

in his se minimum invenire corruptelae.

Atque ut hoc opus nemo non probavit, ita multi 420

demirabantur cur magnificentissimas aedes exstrueret

intra pomeria monasterii Carthusiensium, quod non

procul abest a regia quae dicitur Richemonda. Aiebat

se parare sedem illam suae senectuti, cum iam impar

laboribus aut morbo fractus cogeretur se submovere 425

ab hominum consortio. Illic erat animus philosophari

cum duobus aut tribus amiculis eximiis, inter

quos me solitus est numerare; sed mors antevertit.

Nam cum ante paucos annos correptus esset sudore

pestilenti, qui morbus peculiariter infestat Britanniam, 430

et ab eodem tertio repetitus, utcunque tamen revixit;

sed ex morbi reliquiis contracta est viscerum tabes,

qua periit. Sepultus est ad australe chori latus in suo

templo humili sepulchro, quod in eum usum iam ante

annos aliquot delegerat, inscriptione addita 'IOAN. COL.' 435

Finem faciam, mi Iona, si pauca commemoraro

primum de ipsius natura, deinde de opinionibus paradoxis,

postremo de procellis quibus explorata est

hominis ingenua pietas. Cuius minimam portionem

debebat naturae suae; siquidem animo praeditus erat 440

insigniter excelso et omnis iniuriae impatientissimo,

ad luxum ac somnum mire propensus, ad iocos ac

facetias supra modum proclivis. Haec ipse mihi fassus

est, nec omnino tutus a morbo philargyriae. Adversus

haec ita pugnavit philosophia sacrisque studiis, vigiliis, 445

ieiuniis, ac precibus, ut totum vitae cursum ab huius

seculi inquinamentis purum peregerit. Opes in pios

usus dissipavit. Adversus animi celsitudinem ratione

pugnavit, adeo ut a puero quoque moneri se pateretur.

Somnum ac luxum abstinentia cenae perpetua, iugi 450

sobrietate, indefessis laboribus studiorum sanctisque

colloquiis profligavit: et tamen si quando sese obtulisset

occasio vel iocandi apud facetos vel colloquendi

cum feminis vel accumbendi in opiparis conviviis,

vidisses aliqua naturae vestigia. Et ob id fere a laicorum 455

consuetudine abstinuit, sed praecipue a conviviis:

ad quae si quando cogebatur, me aut mei similem

adhibebat, quo Latinis fabulis declinaret profana colloquia.

Atque interim sumpto ex uno tantum genere

cibi pusillo, uno aut altero cerevisiae haustu contentus 460

erat, a vino temperans, quo tamen delectabatur eleganti,

sed temperatissime utens. Ita se sibi semper

habens suspectum, cavebat ab omnibus quibus esse

posset offendiculo cuiquam; nec enim ignorabat

omnium oculos in se coniectos. 465

Nunquam vidi ingenium felicius, atque ob id similibus

ingeniis unice delectabatur: sed ad haec se malebat

demittere quae praepararent ad immortalitatem vitae

futurae. Nulla in re non philosophabatur, si quando

se laxabat fabulis amoenioribus. In pueris ac puellis 470

delectabat naturae puritas ac simplicitas, ad cuius

imitationem suos vocat Christus, angelis eos solitus

comparare.

Iam ut alteram exsolvam partem, opinionibus a

vulgo multum dissidebat, sed mira prudentia hac in 475

re sese attemperabat aliis, ne quos offenderet, aut ne

quid labis in famam contraheret; non ignarus quam

iniqua sint hominum iudicia, quamque prona in malum

credulitas, quantoque facilius sit maledicis linguis

contaminare famam hominis quam benedicis sarcire. 480

Inter amicos ac doctos liberrime profitebatur quid

sentiret. Scotistas, quibus hominum vulgus ceu peculiare

tribuit acumen, aiebat sibi videri stupidos et

hebetes et quidvis potius quam ingeniosos; nam

argutari circa alienas sententias ac verba, nunc hoc 485

arrodere, nunc illud, et omnia minutatim dissecare,

ingenii esse sterilis et inopis. Thomae tamen, nescio

qua de causa, iniquior erat quam Scoto. Etenim cum

hunc apud illum aliquando laudarem ut inter recentiores

non aspernandum, quod et sacras literas et 490

auctores veteres videretur evolvisse (cuius rei suspicionem

mihi fecerat Catena quae vocatur Aurea) et

aliquid haberet in scriptis affectuum, semel atque

iterum dissimulavit obticescens. Verum ubi rursus

in alio colloquio inculcarem eadem vehementius, 495

obtuitus est me, velut observans serione haec dicerem

necne; cum animadverteret me ex animo loqui,

tanquam afflatus spiritu quodam, 'Quid tu' inquit,

'mihi praedicas istum, qui nisi habuisset multum

arrogantiae, non tanta temeritate tantoque supercilio 500

definisset omnia? et nisi habuisset aliquid spiritus

mundani, non ita totam Christi doctrinam sua profana

philosophia contaminasset.' Admiratus sum hominis

impetum, coepique diligentius eius viri scripta evolvere.

Quid verbis opus est? omnino decessit aliquid meae 505

de illo existimationi.

Cum nemo magis faveret Christianae pietati, tamen

erga monasteria, quae nunc falso nomine pleraque sic

vocantur, minimum habebat affectus; eisque aut nihil

aut quam minimum largiebatur, ac ne moriens quidem 510

aliquid illis decidit: non quod invisos haberet ordines,

sed quod homines suae professioni non respondebant.

Nam ipsi in votis erat se prorsus ab hoc mundo extricare,

sicubi repperisset sodalitium vere coniuratum in

vitam Evangelicam. Atque id negotii mihi delegarat 515

Italiam adituro, narrans sese apud Italos comperisse

quosdam monachos vere prudentes ac pios. Nec enim

ille iudicabat esse religionem quam vulgus iudicat, cum

sit aliquoties ingenii penuria. Laudabat et Germanos

aliquot, apud quos residerent etiamnum priscae religionis 520

vestigia. Dictitare solebat se nusquam reperire

minus corruptos mores quam inter coniugatos, quod

hos affectus naturae, cura liberorum ac res familiaris

ita veluti cancellis quibusdam distringerent, ut non

possent in omne flagitii genus prolabi. 525

Nulli mortalium generi erat infensior quam episcopis

qui pro pastoribus lupos agerent; nec ullos

magis exsecrabatur, quod cultu sacro, caerimoniis,

benedictionibus ac veniolis sese venditarent populo,

cum toto pectore servirent mundo, hoc est gloriae et 530

quaestui. E Dionysio ceterisque priscis theologis

quaedam hauserat, quibus non ita favebat, ut usquam

contenderet adversus decreta ecclesiastica, sed tamen

ut minus esset iniquus iis qui non probarent sic

passim in templis adorari imagines pictas, ligneas, 535

saxeas, aereas, aureas, argenteas: item iis qui dubitarent

an sacerdos insigniter ac palam improbus

conficeret aliquid sacramentali functione; haudquaquam

favens istorum errori, sed indignans iis qui vita

palam et undique contaminata praeberent causam 540

huiusmodi suspicionis.

Collegia quae multo magnificoque sumptu sunt apud

Anglos instituta, dicebat officere bonis studiis, nec

aliud esse quam invitabula otiosorum: neque scholis

publicis perinde multum tribuebat, quod ambitio 545

profitendi et quaestus omnia vitians corrumperet

sinceritatem omnium disciplinarum.

Ut confessionem secretam vehementer probabat, negans

se ulla ex re capere tantundem consolationis ac

boni spiritus, ita anxiam ac subinde repetitam vehementer 550

damnabat. Cum apud Anglos mos sit ut

sacerdotes fere cotidie faciant rem divinam, ille tamen

contentus erat diebus Dominicis ac festis sacrificare,

aut certe pauculis diebus extra hos: sive quod sacris

studiis, quibus se parabat ad contionandum, et ecclesiae 555

suae negotiis distineretur; sive quod comperiret se

maiore cum affectu sacrificare si id ex intervallo faceret.

Haudquaquam tamen improbabat illorum institutum,

quibus placeret cotidie adire mensam Dominicam.

Cum esset ipse doctissimus, tamen anxiam hanc et 560

laboriosam sapientiam non probabat, quae ex omnium

disciplinarum cognitione et ex omnium auctorum

lectione velut ansis omnibus absolvitur: dictitans ita

deteri nativam illam ingenii sanitatem et sinceritatem,

hominesque reddi minus sanos et ad Christianam 565

innocentiam puramque ac simplicem caritatem minus

idoneos. Plurimum tribuebat epistolis apostolicis, sed

ita suspiciebat admirabilem illam Christi maiestatem, ut

ad hanc quodammodo sordescerent apostolorum scripta.

Omnia fere Christi dicta miro ingenio revocarat ad 570

terniones, unde et librum instituerat scribere. Quod

sacerdotes etiam occupati cotidie tam prolixas preces

exhaurire cogerentur, etiam domi atque in itinere,

vehementer admirabatur; cultum autem ecclesiasticum

magnifice fieri valde probabat. 575

Innumera sunt hodie in publicis scholis receptissima

a quibus ille plurimum dissentiebat, de quibus inter

amiculos solebat aliquando conferre; apud alios dissimulabat,

ne geminum caperet incommodum, ut et

nihil proficeret nisi in peius, et existimationis suae 580

iacturam faceret. Nullus erat liber tam haereticus

quem ille non attente evolveret, dicens se plus aliquotiens

ex illis capere fructus quam ex horum libris

qui sic omnia definiunt, ut frequenter adulentur

coryphaeis, nonnunquam et sibi ipsis. Recte loquendi 585

copiam non ferebat peti e praeceptionibus grammaticorum,

quas asseverabat officere ad bene dicendum, nec

id contingere nisi evolvendis optimis auctoribus; sed

huius opinionis ipse poenas dedit. Cum enim esset

et natura et eruditione facundus, ac dicenti mira 590

suppeteret orationis ubertas, tamen scribens subinde

labebatur in his quae solent notare critici. Atque hac,

ni fallor, gratia a libris scribendis abstinebat, atque

utinam non abstinuisset: nam huius viri cogitationes

quacunque etiam lingua proditas optarim. 595

Selections from Erasmus: Principally from his Epistles · 第 6 / 11 段