Dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem. Vetus consuetudo
mosque sanctissimus est, ut Romanus Pontifex, peracta sacrorum
celebratione, die qui quartus est Dominicus in quadragesima, Rosam
auream, chrismate sancto delibutam et odorifero musco inspersam, cum
apostolica benedictione illustri cuipiam catholico Principi dono det.
Magnum profecto et dignum divina laude mysterium, in quo non muneris
aestimanda est quantitas, sed altioris significationis qualitas
interpretanda. Nos qui, divina dispositione, meritis licet imparibus,
pastorale culmen S. R. Ecclesiae obtinemus, cum vellemus praeclarum
hoc munus nunc adimplere, hoc ipso quarto XL.mae dominico die mentem ad
Vestram Nobilitatem convertimus, quam hoc loco dono dignam judicavimus,
quae Sanctam hanc Sedem singulari devotione semper est prosecuta.
En igitur, filii praedilecti, Rosam hanc laetissimo animo et devota
veneratione suscipite, monumentum et pignus nostrae in Nobilitatem
Vestram benivolentiae, quam ei per dilectum filium Jacobum de Cardona
scutiferum et familiarem nostrum continuum commensalem mittimus.
Nec Nobilitatem Vestram auri fulgor sed divinae significationis
contemplatio teneat. Sancta enim Ecclesia hoc donum per manus Summi
Pontificis ordinavit, ad declarandam laetitiam et gaudium ex humanis
generis liberatione susceptum. Quod omnipotens Deus miseratus suam
servitutem, pretiosissimo sanguine suo redemit, sicuti in Veteri
Testamento per liberationem Israelitici populi praefiguratam erat.
Recreat enim nos gloriosissimum Corpus Domini nostri Jhesu Christi,
fovet, sublevat et in mediis laboribus consolatur. Cui, non iniuria,
rosa ipsa comparata est: nullus quippe flos, omnium quos alma mater
terra protulit, aut aspectu iucundior aut odoris suavitate fragrantior
est. Penetret igitur in sensus Vestrae Nobilitatis, filii predilecti,
divinus odor ut, eo repleti, magnanimitatem ac devotionem vestram
continue magis explicetis, atque hoc divinum opus orthodoxae fidei
et Sanctae huius Sedis defendendae totis viribus complectimini ut,
Domino Deo auxiliante, optata pax Ecclesiae suae Sanctae cum Vestrae
Nobilitati gloria reddatur. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo
Piscatoris XXVIIII Marcii 1495 Pontificatus nostri anno tertio.