FOREWORD.

By D. F. de l'Hoste Ranking, M.A., LL.D.

De mortuo illo quid dicam? "Nilnisi bonum" ut aiunt.

Sed quid si nil boni fecit? De bonis licet loqui.

At si nulla bona reliquit? De eo tacere decet: si neque bonum fecit nec

bona acquisivit nil valet.

Sed si bona reliquit in sermonem hominum semper venit; vitia operta sunt;

pecuniam fecit, illa quidem "non olet." Quem heredem instituit? Extraneis

haec omnia livori proxima videntur. Te autem si tu aut cognatione aut

affinitate propinquus exspectatio tenet. An mea interest? Si sic habet,

quanti? Suave est ex magno tollere acervo; ejus pecunia quid non facere

possim?

Siste, amice; aliquantulum cogita; supersunt multi cognati; fieri potest

ut aut cum aliis bona partire debeas, aut exheredatus sis.

Gerrae! Sine dubio testamentum fecit: et cum ratione constat me alicuius

rei legatarium esse. Nemo enim magis eum fovit; alii omnes cognati

asseclae; solus eum amavi.

Insipiens, inter os et offam multa intervenire possunt. Audi de gente

Fulvia fabellam: de multis mutato nomine narratur.

(In scena est coenatio Georgii Fusci, argentariorum interpretis. Fuscus,

bene coenatus, alterum cyathum Falerni sorbillat. Accurrit uxor, commota;

in manu litteras resignatas tenet).

U. Georgi!

F. Quid tibi nunc est? Num quid novi est?

U. Amita mea Maria decessit!

F. Bene! nunquam postea illud vile Sabinum necesse erit obsorbere: magnum

est solatium.

U. At tu Georgi semper id laudasti!

F. Et tu simul filiaeque semper miratae estis Persicam illam detestabilem

et psittacum dissonum, et laudibus extulistis: pretium fuit vetulae

placere.

U. Esto: illa vero suavia erant. At hic mihi litterae a cognitore ejus

Semaureo allatae: dicit se hodie vesperi te conventurum.

F. Demiror si testamentum fecit! Sin minus omnia ad te perveniunt, tu

heres ex asse; cognati alii desunt.

U. Est quidem mariti nepos iste.

F. Nullus: tu sola heres: si intestata omnia ad te.

U. Tabulas vere fecit: cognitor scribit se te conventurum quia testamentum

ad rem tuam maxime pertinet.

F. Mihi crede igitur! Aliquid magni tibi legavit: haud verisimile illam

quidquam juveni Albo legasse: nunquam iliam observavit; homo nil est nisi

pictor ignotus aut aliquid simile: uxorem quoque duxit quamdam inopem, et

eis saepe amita tua subvenire debuit.

U. Fores pulsantur: advenit cognitor!

F. Dic famulae ut alteram cyathum ponat.

(Ingreditur Dominus Semaureus.)

Quid agis vir doctissime? Mea uxor dixit te venturum; nonne ob testamentum

amitae ejus?

S. Sic res habet, Fusce; venio ad te quod hoc res tua maxime refert; et

scio te onus suscepturum.

F. An sic habet? Vetulae illi multa bona provenere ut opinor.

S. Permulta: super haec te consulendum putavi. Hic mecum tabulas attuli

ut eas inspicias.

F. Bene est; Dignissima erat; cui semper plurimum tribui. Falerni sume

cyathum.

S. Benigne dicis; dimidium: bona venia uxoris tuae est mihi in animo

summas testamenti reddere; ad illam quoque pertinet. (Testamenta allata

resignat.)

Post nonnulla famulis legata ita instituit:

"Fratris filiae Mariae lego Persicam et Psittacum quae animalia

tantopere admirata est, certa fiducia se illis hospitium

praebituram; eidem etiam lego annulum meum gemmatum. Nepoti

ejusdem Mariae viro Georgio Fusco lego omne quod in hypogaeo

superest vinum illud Falernum quod semper laudabat."

De Mortuis Nil Nisi Bona Being a Series of Problems in Executorship Law and Accounts · 第 15 / 30 题