OPERIS SPECIMEN.

(_Ad exemplum Johannis Physiophili speciminis Monachologiae._)

12. S. B. _Militaris_, WILBUR. _Carnifex_, JABLONSK. _Profanus_,

DESFONT.

[Male hancce speciem _Cyclopem_, Fabricius vocat, ut qui singulo

oculo ad quod sui interest distinguitur. Melius vero Isaacus Outis

nullum inter S. milit. S. que Belzebul (Fabric. 152) discrimen esse

defendit.]

Habitat civitat. Americ. austral.

Aureis lineis splendidus; plerumque tamen sordidus, utpote lanienas

valde frequentans, f[oe]tore sanguinis allectus. Amat quoque insuper

septa apricari, neque inde, nisi maxima conatione, detruditur.

_Candidatus_ ergo populariter vocatus. Caput cristam quasi pennarum

ostendit. Pro cibo vaccam publicam callide mulget; abdomen enorme;

facultas suctus haud facile estimanda. Otiosus, fatuus; ferox

nihilominus, semperque dimicare paratus. Tortuose repit.

Capite saepe maxima cum cura dissecto, ne illud rudimentum etiam

cerebri commune omnibus prope insectis detegere poteram.

Unam de hoc S. milit. rem singularem notavi; nam S. Guineeus.

(Fabric. 143) servos facit, et idcirco a multis summa in reverentia

habitus, quasi scintillas rationis paene humanae demonstrans.

The Biglow Papers · 第 23 / 91 题